Articulus 138
De partibus integralibus justitiæ. 2. An transgressio sit speciale peccatum. 3. An omissio sit speciale peccatum. 4. De comparatione quoque earum.
PARTES autem integrales justitiæ sunt, facere bonum et vitare malum:1 non tamen loquendo de bono et malo in communi, sic enim hæc duo ad omnem spectant virtutem; sed accipiendo bonum sub speciali proprietate, videlicet sub ratione debiti, malum autem secundum quod est nocivum. Justitia autem, ut ostensum est supra, uno modo, est virtus generalis: et tunc hæc duo sunt partes integrales ejus, prout bonum accipitur sub ratione debiti, in ordine ad communitatem vel Deum, malum autem per modum oppositum. Alio modo, justitia specialis est virtus: et tunc duo prædicta sunt partes ipsius, sumendo bonum in quantum est debitum quoad proximum, et vitare malum, secundum quod proximo est nocivum. Dicuntur autem hæc duo partes integrales justitiæ, quoniam ad perfectum actum justitiæ requiruntur. Justitiæ namque est, æqualitatem constituere in his quæ sunt ad alterum: quod fit faciendo bonum. Pertinet quoque ad eam æqualitatem conservare: quod fit vitando malum. Et sumitur hic vitare malum seu declinare a malo, non pro pura negatione, sed pro motu voluntatis malum repudiantis. Sed facere bonum, est principalis actus justitiæ, dans ei completam rationem specificam.
Denique transgressio est qua quis terminum sibi præfixum transcendit. Terminus autem in moralibus præfigitur homini per præceptum negativum, quo jubemur non progredi ultra quam lex continet: quod omni peccato commune est, materialiter loquendo. Sed loquendo formaliter de transgressione, videlicet secundum hanc specialem rationem, quod est facere contra negativum præceptum, sic est speciale peccatum, tum quia opponitur speciali virtuti, puta justitiæ, tum quia distinguitur a vitio speciali, quod est omissio, quæ est contra præceptum affirmativum.
Unde advertendum, quod omissio proprie est prætermissio boni debiti, scilicet prout bonum ad justitiam pertinet. Ideoque eo modo quo justitia est specialis virtus, et omissio speciale exsistit peccatum; et rursus, eo modo quo facere bonum est specialis pars justitiæ, omissio a transgressione distinguitur. Est autem omissio, non originale, sed actuale peccatum, videlicet per reductionem, secundum quod negatio actus ad genus actus reducitur.
At vero peccatum transgressionis est gravius peccato omissionis, quia a justitia amplius distat, quum omnino contrarietur eidem; omissio autem in sola negatione consistit. Contrarietas vero est summa distantia, secundum Philosophum. Nihilo minus in speciali potest omissio aliqua gravior esse quadam transgressione. Amplius, quoniam tam omissio quam transgressio opponuntur præcepto, utrumque ex proprio genere est peccatum mortale.
Interdum tamen large sumuntur, videlicet prout aliquis præter præcepta, vel negativa vel affirmativa, quidpiam agit aut negligit : ita sunt ambo venialia mala.
Footnotes
-
Quæstio 79. ↩
Chapter 426 of 761