Skip to the text

Articulus 139

De virtutibus justitiæ annexis, scilicet de partibus potestativis.

DIFFORMITER vero assignantur virtutes quæ annectuntur justitiæ.1 Tullius enim enumerat sex, scilicet religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem. Macrobius autem super Somnium Scipionis, ponit septem, videlicet innocentiam, amicitiam, concordiam, pietatem, religionem, affectum, humanitatem. Alii ponunt quinque, utpote obedientiam, disciplinam, æquitatem, fidem, veritatem. Andronicus vero Peripateticus ponit novem partes annexas justitiæ. — Agnoscendum ergo, ut dictum est supra, quod virtutes alicui principali virtuti annexæ, in aliquo cum ea conveniunt, et in quodam a perfecta ipsius ratione deficiunt. Justitia autem est in ordine ad alterum, et in quadam æqualitate consistit. Unde dupliciter deficere potest aliqua virtus a ratione justitiæ : primo, quoniam deficit a ratione æqualis ; secundo, quia a ratione debiti deficit. Deo quippe, et parentibus, atque ipsis virtutibus, æquale præmium reddi non valet. Et quantum ad hoc adjungitur justitiæ : primo, religio, quæ secundum Tullium, superiori ac divinæ naturæ cultum cærimoniamque affert ; secundo, pietas, per quam, secundum Tullium, sanguine junctis patriæque benevolis officium et diligens tribuitur cultus ; tertio, observantia, per quam, ut Tullius docet, aliqui dignitate pollentes, quodam cultu et honore dignantur. Denique debitum duplex est, scilicet : morale, quod ad vitæ pertinet honestatem ; et legale, quod per leges determinatur : quod justitia directe concernit. Debitum vero morale est duplex : Unum, sine quo morum honestas observari non potest, quod est quasi necessarium, et plus de debiti ratione participans. Attenditur autem hoc debitum : vel ex parte debentis ; et sic annectitur justitiæ veritas, per quam talem se exhibet homo alteri in verbis et factis, qualis est : vel ex parte ejus cui debetur, quando videlicet redditur alicui prout fecit, sive in bonis, sive in malis ; et sic quoad boni recompensationem adjungitur justitiæ gratia, in qua (ut Cicero adstruit) amicitiarum et officiorum alterius memoria, et remunerandi voluntas continetur alterius ; sed quoad redditionem mali annectitur vindicatio, in qua (juxta Tullium) vis aut injuria, et omnino quidquid obscurum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur. Aliud autem est debitum morale, non quasi necessarium, sed magis conferens ad honestatem vivendi : ad quod pertinent liberalitas, affabilitas, et alia similia, quæ Tullius deserit, quoniam parum de ratione debiti sortiuntur.

Footnotes

  1. Quæstio 80. ↩

Chapter 427 of 761