Skip to the text

Articulus 140

  1. An religio consistat in ordine ad Deum. 2. An sit virtus. 3. An sit virtus una. 4. An sit virtus specialis. 5. An sit virtus theologica. 6. An sit ceteris virtutibus moralibus dignior. 7. Utrum habeat actus exteriores. 8. An sit idem quod sanctitas.

  2. RELIGIO autem a relegendo dicitur, quia quæ ad divinum pertinent cultum, semper relegenda revolvendaque sunt. Vel dicitur religio a reeligendo, secundum quod Deum quem amisimus per peccatum, per eam reeligimus ; vel a religando, quia hominem ab exterioribus separat, et uni summo omnipotentique Deo unit. Unde patet, quod religio est in ordine ad Deum, videlicet virtus Deo cultum ac cærimoniam exhibens. Habet tamen religio duplices actus, videlicet : proprios, ut sunt adorare, sacrificare ; et secundarios, utpote quæ fiunt a virtutibus quibus ipsa velut principalior imperat. Sed illos actus ipsa immediate non elicit, sed imperat; et sic Jacobus dicit: Religio munda apud Deum hæc est:1 Visitare pupillos, etc. Elucescit quoque ex his, quod latria, quæ est cultus Deo proprius, ad religionem pertineat. Deo namque specialis honor ac servitus et cultus debetur: qui etiam, secundum Augustinum, Græco nomine εὐσέβεια, vel θεοσέβεια nominatur.

  3. Denique, quum virtus sit, quæ habentem perficit, et opus ejus bonum reddit, claret religionem esse virtutem. Nam per eam redditur Deo debitus cultus singulari modo, tanquam universorum fontali principio, atque altissimo rectori ac domino, ordinatque mentem ad Deum. Ordo autem ad boni rationem pertinet, sicut modus et species.

  4. At vero religio est una virtus: respicit enim suum objectum, quod est Deo reverentiam exhibere secundum unam rationem, in quantum videlicet Deus est omnium rerum primus conditor et gubernator: et ideo tres Personæ una religione honorantur, quum sint unus rerum Deus ac Dominus. Omnes quippe actus qui religioni attribuuntur, ad hoc ordinantur ut homo sua servitute divinam excellentiam protestetur: propter quod eodem actu homo servit Deo et colit ipsum. Servitus enim dicitur ratione subjectionis ipsius qui servit; cultus autem, Dei excellentiam respicit.

  5. Rursus, patet quod religio sit virtus specialis. Nam ubi invenitur specialis ratio boni, est specialis virtus. Religio autem ordinatur ad exhibendum Deo honorem, ratione singularis excellentiæ qua omnia infinita dignitate transcendit. Ideoque virtus religionis, quæ ei propter hanc rationem debitum cultum impendit, merito specialis appellanda est virtus. Nam diversis personis creatis diversi impenduntur honores secundum diversas excellentias.

  6. Præterea religio dici non potest theologica virtus, quia non habet Deum pro immediato objecto, sic quod actus ejus ad Deum immediate terminetur sive pertingat. Duo namque in religione considerantur: Primum, quod ipsa cultum Deo affert, et hoc est per modum materiæ atque objecti se habens ad religionem, quemadmodum sacrificiorum oblatio. Secundum est Deus, cui cultus impenditur: non quod cultus ad ipsum pertingat ut actus fidei et caritatis. Et ergo Deus comparatur ad religionem, non quasi objectum, sed sicut finis, quia actum reverentiæ religio ad Deum finaliter dirigit: propter quod moralis est virtus, quum sit circa ea quæ sunt ad finem.

  7. Porro, quum religio magis accedat ad ultimum finem quam aliæ virtutes morales: nam ea agit quæ in Dei honorem immediate referuntur; ideo est illis præstantior, quoniam ea quæ sunt ad finem nobilitantur secundum approximationem ad finem.

  8. Præterea reverentiam atque honorem Deo exhibemus, non utique ob ejus indigentiam aut utilitatem, sed nostram. Nam per hoc mens nostra ei subjicitur: in quo ejus consistit perfectio. Semper etenim inferioris perfectio in hoc sita est, quod superiori suo subjicitur, ut animæ corpus. Ad hoc vero quod mens nostra Deo conjungatur, sensibilium manuductione eget, quoniam invisibilia Dei per visibilia cognoscuntur.2 Propterea in cultu divino uti oportet quibusdam exterioribus ac corporalibus actibus, quatenus eis tanquam signis anima ad spirituales actus excitetur: et hi sunt secundarii actus religionis, ordinati ad actus interiores, qui principales exsistunt.

  9. Porro sanctitas duo importat, puta munditiam et firmitatem. Nam apud veteres, quæ legibus firmata erant et violari non poterant, dicebantur sancta. Quod nunc quoque servatur: dicitur enim aliquid sancitum, quia est in lege firmatum. Et propter utrumque attribuitur sanctitas his quæ cultui divino applicantur, non tantum hominibus, sed et vasis atque altaribus. Mens enim sine munditia Deo applicari non potest: quæ munditia ei inest per hoc, quod se ab inferioribus abstrahit, quum unumquodque fœdetur dum inferiori miscetur, velut si aurum misceatur argento. Rursus, necessaria est animæ firmitas ad hoc quod Deo applicetur. Deus namque est ultimus finis, ac primum principium, ad quem omnia ordinare necesse est: ideoque eidem adhærere firmiter oportet. Itaque, quum sanctitas sit per quam mens hominis se ipsam et proprios actus applicat Deo, non differt a religione secundum essentiam, sed secundum rationem dumtaxat. Religio et enim dicitur, secundum quod homo Deo debitum exhibet famulatum in his quæ specialiter spectant ad cultum divinum, ut in sacrificiis, oblationibus, atque similibus. Sanctitas vero dicitur, in quantum homo non solum hæc, sed et alia opera virtutum refert ad Deum, vel prout se per opera virtuosa ad Deum disponit. Unde patet, quod sanctitas secundum essentiam specialis est virtus; sed generalitatem quamdam sortitur, eo quod aliarum virtutum actus ordinat per imperium ad bonum divinum: quemadmodum legalis justitia generalis virtus vocatur, in quantum omnium virtutum actus refert in bonum commune.

Footnotes

  1. Jacob. 1, 27. ↩

  2. Rom. 1, 20. ↩

Chapter 428 of 761