Skip to the text

Articulus 141

  1. Utrum devotio sit specialis actus religionis. 2. De causa quoque devotionis. 3. De effectu ipsius.

  2. DEVOTIO denique a devovendo nomen sortitur.1 Devoti quippe dicuntur, qui se devovent Deo, ut se ei totaliter subdant. Unde olim apud gentiles devoti vocabantur, qui se idolis devovebant in mortem pro sui salute exercitus. Itaque devotio est voluntas se prompte tradendi ad ea quæ Dei famulatum concernunt. Unde patet, quod devotio est specialis actus virtutis, videlicet quædam motio voluntatis. Et quemadmodum voluntas alias potentias animæ movet ad suos actus; sic devotio, quum sit motio voluntatis se ad Dei obsequium promptissime offerentis, modum imponit actibus humanis. — Amplius, ad eamdem spectat virtutem, facere aliquid, et promptam habere voluntatem ad illud agendum. Quum ergo ad religionem pertineat ea operari quæ ad divinum pertinent cultum, patet quod devotio quoque, quæ est prompta voluntas hujusce modi operandi, sit actus religionis immediate, caritatis vero mediate, quum caritas sit religionis principium, et mentem Deo primo conjungens.

  3. Insuper causa devotionis principalis atque extrinseca Deus est: qui, ut ait Ambrosius, quos dignatur vocat; et quem vult, religiosum facit. Causa vero ejus intrinseca ex parte nostra, est contemplatio seu meditatio. Nam quum devotio sit actio voluntatis, oportet quod ex aliquo actu intellectus procedat. Omnis namque actus voluntatis ex consideratione aliqua manat. Ideoque meditatio est causa devotionis secundum duplicem considerationem. Quarum prima est contemplatio misericordiæ beneficiorumque Dei: hæc enim dilectionem producit, quæ est devotionis proxima causa. Secunda est consideratio propriæ imperfectionis, quæ præsumptionem excludit, et hominem Deo inniti compellit, quemadmodum scriptum est: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.2 Considerationes autem subtiles eorum quæ ad Deum non pertinent, devotionem impediunt, mentemque distrahunt. — At vero, quum contemplatio sit causa devotionis, constat quod quo aliqua digniora divinioraque sunt, eo devotionem amplius, quantum in se est, excitant: et ideo quæ ad Trinitatem seu Divinitatem pertinent, vehementissime accendere possunt devotionis affectum ex sua natura; sed ex nostra debilitate est, quod sensibilium manuductione egemus, qua ad divina consurgamus. Et ob id contemplatio humanitatis passionisque Christi, ad devotionem aptissima est: quum tamen devotio principaliter circa Divinitatem consistat. Rursus, contingit quod devotiores sunt simplices et indocti ac feminæ, quam magnæ scientiæ atque profundi ingenii homines: quia scientia et ingenium ad excellentiam pertinent: et ergo eorum notitia exsistit occasio quod homo non totaliter se Deo subdit, sed aliqualiter sibi ipsi confidit. Prædictæ vero personæ se omnino Deo subjiciunt, quia præsumptione hujusmodi carent. Verumtamen, si scientiam et similia homo ordinet ad Deum, ex his devotior prorsus efficitur.

  4. Advertendum præterea, quod devotio principaliter et per se est causa spiritualis lætitiæ, per accidens autem tristitiæ quæ secundum Deum est. Ostensum est enim, quod devotio ex duplici consideratione causatur, scilicet: Divinæ bonitatis ac beneficiorum ipsius; quæ est terminus motus devotionis. Hæc autem consideratio per se est causa lætitiæ, sicut dicitur in Psalmo, Memor fui Dei, et delectatus sum;3 per accidens vero est causa tristitiæ, secundum quod apprehenditur Deus ut absens nondum adeptus. Secunda devotionis origo est proprii defectus consideratio, et est quasi terminus a quo ipsius devotionis in Deum tendentis ac quiescentis. Et hæc se habet contrario modo ad primam: est enim per se causa sanctæ tristitiæ; per accidens autem, delectationis, propter spem divinæ benignitatis. In passione demum Christi, est aliquid quod contemplantem contristet, ut acerbitas pœnarum; et aliquid quod delectet, videlicet Dei circa nos pietas. — At vero lacrimæ ex devotione descendere solent. Nam lacrimæ non tantum ex tristitia oriuntur, sed etiam ex quadam animi teneritudine, maxime dum perpenditur aliquid delectabile adjunctum tristabili: sicut lacrimari solent homines ex pietatis affectu, dum caros vel filios suos recuperant, quos perditos æstimabant.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 82. ↩

  2. Ps. cxx, 1. ↩

  3. Ps. LXXVI, 4. ↩

Chapter 429 of 761