Skip to the text

Articulus 142

  1. Cujus potentiæ actus sit oratio. 2. An sit conveniens orare. 3. Utrum oratio sit actus religionis. 4. An solus Deus orandus sit.

  2. PORRO oratio, prout nunc de ea fit sermo, rationis est actus.1 Est enim, secundum Augustinum, petitio quædam; et secundum Damascenum tertio libro, oratio est petitio decentium a Deo; secundum Cassiodorum quoque, oratio dicitur, quasi oris ratio. Ratio autem practica, quæ ad opus ordinatur, est dupliciter causa alicujus: uno modo, sicut necessitatem imponens, ut quum inferioribus viribus, vel etiam hominibus subditis aliquid imperat; alio modo, sicut disponens, ut quum aliquid fieri petit ab his qui ei non subjiciuntur. Et horum utrumque ordinationem quamdam importat, videlicet prout homo disponit aliquid ab aliquo esse agendum: ordinare vero ad rationem pertinet. Oratio ergo, quum ordinationem designet secundum modum prædictum, actus est rationis. — Verumtamen desiderium pauperum Dominus exaudire censetur, non quod oratio sit desiderium, sed quia est desiderii interpres, ipsumque desiderium est causa petendi.23 Voluntas enim movet rationem ad suum finem, qui est uniri Deo per motum caritatis. Tendit autem oratio in Deum, voluntate per caritatem movente, dupliciter: Primo, ex parte ejus quod petitur, utpote ut Deo copulemur. Unde tertio capitulo de Divinis nominibus Dionysius ait: Ante omnia ab oratione ordiri necesse est, tanquam Deo nos ipsos tradentes et unientes. Secundo, ex parte petentis, quem Deo oportet esse intentum. Nam quum Deum orationibus invocamus, revelata ipsi mente adesse debemus. Propter quod Damascenus dicit: Oratio est ascensus intellectus in Deum.

  3. Præterea triplex erat antiquorum error circa orationem. Quidam enim dicebant omnia de necessitate evenire; alii providentiam Dei negabant: et secundum utrosque vanum est orare, Deumque colere. Tertii asserebant esse orandum, adjicientes quod dispositio divinæ providentiæ variabilis esset. Hoc autem omnino absurdum est, quum scriptum sit :4 Ego sum Deus, et non mutor. Advertendum itaque, quod ex divina providentia, non solum disponitur qui effectus fiant, sed ex quibus causis, et quo ordine proveniant. Sed actus humani sunt quorumdam effectuum causæ. Unde oportet homines agere, non ut per actus suos divinam dispositionem varient, sed ut per actus suos impleant quosdam effectus secundum ordinem a Deo dispositum. Sic ergo orandum est, non quod Deum flectamus, sed quatenus id orando impetremus quod ipse per orationem statuit esse implendum, et ut pensemus orando, quod ad divinum semper sit recurrendum auxilium. Unde Chrysostomus : Considera, inquit, quanta est tibi concessa felicitas, quanta gloria attributa, orationibus fabulari cum Deo, cum Christo miscere colloquia, optare quod velis, quod desideres postulare. Dicit autem Seneca : Nulla res carius emitur, quam quæ precibus empta est. Et ergo multa dat Deus ex sua liberalitate, antequam rogetur; vult tamen propter nostram utilitatem, ut orando aliqua impetremus, quia per hoc fiducia ad eum in nobis augetur.

  4. Porro oratio est actus religionis, quia per eam Deo reverentiam exhibemus, profitentes nos ejus indigere clementia, et nos ipsi subjicientes. Et est dignior actus religionis post devotionem, caditque sub præcepto religionis : quod Matthæi septimo ponitur, Petite et accipietis.5

  5. Denique oratio alicui dupliciter offertur. Uno modo, quasi per ipsum implenda : et sic solus Deus orandus est. Ipsius est enim solius dare gratiam et gloriam : ad quæ omnis oratio ordinatur. Alio modo, sicut per ipsum impetranda : et sic angelis atque hominibus sanctis orationem porrigimus, quatenus ipsorum subsidio preces nostræ effectum adipiscantur. Sancti enim in patria, secundum Gregorium, in Verbo Dei vident ea quæ circa nos aguntur, et internos mentis affectus et actus, prout eos decet illa cognoscere; sed hoc ad eorum dignitatem præsertim spectat, ut petitiones ad se factas vel ore vel mente, agnoscant.

Footnotes

  1. Quæstio 83. ↩

  2. Ps. x, 17, sec. ↩

  3. Hebr. ↩

  4. Malach. III, 6. ↩

  5. Matth. VII, 7. ↩

Chapter 430 of 761