Articulus 143
An in oratione sit aliquid determinate petendum. 2. An temporalia sint petenda. 3. An pro aliis hominibus sit orandum. 4. An etiam pro inimicis.
SOCRATES insuper, sicut de eo Valerius Maximus narrat, nihil certum ab immortalibus diis dixit petendum, quoniam ipsi melius scirent quid unicuique utile esset, quam nos; nos quoque ea sæpe petimus quæ impetrare non expedit. Hæc autem positio partim est vera, utpote quoad ea bona quibus homo bene ac male uti potest, ut sunt divitiæ, honores, prælatio, etc. Sunt vero alia bona, quibus homo male uti non potest, nec exitum malum possunt sortiri, videlicet quibus beatificamur et felicitatem meremur : et talia determinate petenda sunt, et in talibus Spiritus Sanctus adjuvat infirmitatem nostram, ut agnoscamus quid rogare oportet.1
Denique, secundum Augustinum ad Probam, illa licet orare, quæ licet desiderare. Ideo, sicut temporalia desiderari possunt, prout spiritualibus bonis deserviunt, et necessitatibus hominis administrant; sic quoque rogari a Deo possunt, non ut in ipsis constituatur finis, sed prout necessitati sufficiunt.
Simili etiam ratione pro proximis est orandum, quoniam nedum propriam, sed et illorum desiderare salutem, fraterna caritas exigit. Unde Cyprianus in libro de Oratione dominica ait : Non dicimus in Oratione dominica, Pater meus, sed, Pater noster; nec, Da mihi, sed, Da nobis : quoniam unitatis magister noluit privatim precem fieri, ut scilicet pro se tantum quisquam precetur: unum enim pro omnibus orare voluit. — At vero, secundum Augustinum, ad hoc quod oratio exaudiatur, una conditio est: ut pro se ipso quis oret. Pro aliis namque fusa oratio, quamvis pia et perseverans ordinataque sit, interdum tamen exaudiri non potest, propter impedimentum duritiæ horum pro quibus oratur, quemadmodum Jeremiæ dicitur: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum.2 Ipse tamen qui pro aliis caritative exorat, mercede non caret. Et quoniam in præsenti prædestinatos a reprobis distinguere non valemus, nulli subtrahendum est orationis suffragium.
Præterea eo modo quo jubemur inimicos diligere, tenemur pro ipsis orare. Quomodo autem diligendi sint, præostensum est, quum de caritate sermo currebat. Tenemur enim eos in communi diligere, non autem in speciali, nisi secundum præparationem animi, scilicet si articulus necessitatis occurreret, aut veniam peterent: aliter, eis in speciali dilectionis actum ostendere, perfectionis exsistit. Similiter a communibus nostris precibus eos excludere non debemus; sed in speciali pro eis rogare, sine speciali necessitate aut magna indigentia aut simili causa, perfectionis est opus, non necessitatis.
Footnotes
Chapter 431 of 761