Articulus 144
De septem petitionibus Orationis dominicæ. 2. Utrum orare sit proprium rationali creaturæ. 3. Utrum Sancti in patria orent pro nobis. 4. An oratio debeat esse vocalis.
ORATIO autem dominica omnino perfectissima est, quia quidquid orare debemus, in ea continetur; sed non solum hoc, sed hæc etiam ponuntur in ipsa eo ordine quo postulanda sunt: ita ut sit ipsa informativa totius nostri affectus.
Primo quidem cadit in desiderio ipse finis, deinde media ad finem. — Finis vero noster est Deus, in quem affectus dupliciter tendit. Uno modo, prout volumus gloriam Dei: ad quod pertinet quod dicitur, Sanctificetur nomen tuum; et hoc oritur ex caritate, secundum quod Deum in se ipso diligimus. Secundo, prout volumus ejus gloria frui: quod spectat ad dilectionem qua nos in Deo diligimus; et sic additur, Adveniat regnum tuum, quatenus sic ad regni sui gloriam perducamur. — Ad hunc autem finem ordinat nos aliquid dupliciter, scilicet: Per se; et hoc rursus dupliciter, scilicet: directe et principaliter, ut sunt opera virtuosa quibus meremur, et quantum ad hoc dicitur, Fiat voluntas tua, nobis videlicet tibi in omnibus prompte parentibus; secundo, instrumentaliter, scilicet adjuvando ad meritum, propter quod subditur, Panem nostrum quotidianum: quod de pane corporali intelligi valet, scilicet pro omni sufficientia victus; vel sacramentali, qui est Eucharistia, intelligendo sub ea cetera omnia sacramenta. Unde Matthæus dicit, Supersubstantialem: quod exponit Hieronymus, Id est præcipuum. Secundo, ordinat nos aliquid ad finem per accidens, utpote removens prohibens. Sunt autem tria quæ nos a felicitate impediunt. Primum est peccatum, quod directe a regno Dei excludit: et ideo additur, Et dimitte nobis debita, etc. Secundum est tentatio a Deo nos retrahens: et ob id adjungitur, Et ne nos inducas, etc.1, ubi petimus, non ut non tentemur, sed ne vincamur. Tertium est præsens pœnalitas, quæ vitæ sufficientiam impedit: et idcirco apponitur, Sed libera nos, etc.
Quum itaque dicimus, Sanctificetur nomen tuum, oramus ut nomen Dei ab omnibus sanctum habeatur, sic quod gloria Dei in omnibus dilatetur. Dum vero precamur, Adveniat regnum tuum, desiderium nostrum ad futurum regnum excitamus. Et quum dicitur, Fiat voluntas tua, oramus ut nos Deo obediamus in cunctis, quemadmodum angeli sancti. Hæ autem tres petitiones in patria perfecte implebuntur; reliquæ quatuor præsentis vitæ necessitates concernunt: secundum Augustinum in Enchiridio. Adaptat demum Augustinus has septem petitiones donis Spiritus Sancti et beatitudinibus, in libro de Sermone Domini in monte. — Lucas quoque non ponit nisi quinque petitiones. Nam illa, Libera nos a malo, intelligitur in præcedenti, qua dicitur, Et ne nos inducas, etc., quoniam unusquisque per hoc a malo eripitur, quod non in tentationem inducitur. Similiter quod dicitur, Fiat voluntas tua, intelligi datur in eo quod dicitur, Sanctificetur nomen tuum, quia ad hoc Dei voluntas præcipue tendit, quatenus ejus sanctitatem cognoscamus, atque cum ipso regnemus.
Præterea, quoniam juxta præinducta, oratio est actus rationis superiorem aliquid postulantis: ideo orare non convenit personis increatis divinis, quæ superiorem non habent; nec etiam irrationabilibus, nisi metaphorice, propter naturale desiderium quo universa suo modo divinam appetunt bonitatem, sicut scriptum est, Pullis corvorum, etc.;2 sed solum rationali creaturæ, id est intellectuali, videlicet angelis atque hominibus.
Porro, ut refert Hieronymus, Vigilantii error fuit, quod Sancti in patria non orent pro nobis. Sed hoc caritati, quæ in ipsis fervidissima est, derogat. Et iterum, quum sint Deo propinquiores quam viatores, ipsorum oratio efficacior exstat: nam hoc divinus exigit ordo, ut bonitas superior in inferiora se influat. Sed et Christus ut homo interpellat pro nobis.3 Orant itaque Beati pro gloria corporis proprii, et pro salute animarum nostrarum; habentque preces eorum efficaciam ex præcedentibus meritis, et acceptatione divina.
Agnoscendum insuper, quod oratio duplex est, scilicet: Communis, quam ministri Ecclesiæ pro populo fundunt. Et hæc de necessitate vocalis est, ut populo innotescat; et alte profertur, quatenus ad omnium agnitionem perveniat. Alia est oratio singularis, quam homo quilibet pro se ipso Deo offert, aut pro aliis quibus placet. Et hæc de necessitate vocalis non est, sed triplici ratione cum voce profertur: Primo, quatenus per exteriora, videlicet voces, cantus et signa, mens ad devotionem acrius excitetur. Et ergo in tantum est talibus sonis promenda, quantum ad devotionem provocandam proficuum est. Quod si per hujusmodi homo distraheretur, cessandum utique esset: quod in illis potissime accidit, quorum anima sine hujusmodi signis ad devotionem sufficienter parata est. Secundo, adjungitur vox, quatenus Deo mente et corpore serviamus: et in hoc justitia major apparet, quando illud totum quod suscepimus a Deo, ejus servituti mancipamus. Tertio, propter redundantiam spiritualis fervoris animæ in corpus, juxta illud Psalmi: Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea.4 Dicit autem Chrysostomus super Matthæum, quod orans in conventu aut publico, nihil novum facere debet quod adspiciant alii, vel clamando, vel pectus percutiendo, vel manus extendendo.
Footnotes
Chapter 432 of 761