Articulus 145
Utrum attentio requiratur ad orationem. 2. An oratio debeat esse diuturna. 3. Utrum sit meritoria. 4. Utrum oratio peccatoris sit ad impetrandum idonea. 5. De partibus orationis.
NECESSARIUM denique proprie dicitur, sine quo res finem suum vel effectum consequi nequit. Est autem triplex effectus orationis. Primus est communis omnibus actibus caritativis, puta mereri. Et hunc effectum oratio obtinet, si in principio adsit attentio: nam quamvis in continuatione mens evagetur, tamen vis primæ intentionis totam orationem efficit meritoriam, sicut etiam in aliis actibus caritate informatis. Secundus et proprius effectus orationis est impetrare : ad quem etiam sufficit vis primæ intentionis, quoniam illam Deus principaliter adspicit. Quod si illa defuerit, oratio nec meritoria nec impetrativa consistit. Ait nempe Basilius : Divinum auxilium implorandum est, non remisse, nec mente huc illucque vagante, eo quod talis non solum non impetrabit, sed magis Deum irritabit. Et idem testatur Gregorius. Unde dicitur : Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate adorare oportet.1 Tertius effectus orationis est, quem præsentialiter facit, videlicet refectio mentis, seu sanitas saporque mentis : et ad hoc de necessitate requiritur semper in oratione attentio. Propter quod ait Apostolus :2 Si orem lingua, mens mea sine fructu est. — Est autem triplex attentio orationis vocalis : prima, qua homo attendit verba, ne erret in ipsis; secunda, qua sensus verborum consideratur; tertia est, quando attenditur finis orationis, qui est Deus et id quod ab eo rogatur : et hæc summe est necessaria, et idiotis quoque possibilis; atque in tantum quandoque abundat, quod omnium aliorum homo obliviscitur, secundum Hugonem. Innotescit itaque, quod evagatio quæ præter propositum accidit animæ, fructum orationis non tollit. Propter quod Basilius asserit : Si debilitatus a peccato fixe orare non potes, quantum vales te ipsum cohibeas; et Deus ignoscit, quoniam non ex negligentia, sed ex fragilitate non potes ut oportet adsistere coram Deo.
Præterea de oratione dupliciter loqui possumus, scilicet : Secundum se ipsam : et sic oratio non potest esse continua, quoniam aliis actibus occupari pro tempore indigemus, sed per certa intervalla horarum Deum rogamus. Quantitas vero rei, fini suo proportionata esse debet, ut quantitas medicinæ, sanitati. Finis autem orationis vocalis, est interiorem cordis fervorem accendere quoad Deum : et ergo convenit tam diu orationem durare, quantum est utile ad inflammationem interni affe-
Actus. Quumque oratio sine tædio et fatigatione durare non potest, protendenda non est. Nam sicut mentis attentio non est obruenda, si perdurare non potest; sic non est cito rumpenda, si possit durare, secundum Augustinum. Propter quod fratres olim in Ægypto orationes suas crebras quibusdam morulis interrumpebant. — Secundo, possumus loqui de oratione secundum suam causam, quæ esse debet desiderium caritatis : quod in nobis continuum esse debet actu vel virtute, quia virtus hujus desiderii in omnibus manet quæ ex caritate operamur. Sic enim omnia in gloriam Dei facere debemus. Et secundum hoc, oratio debet esse continua. Sic ergo oratio protendenda est, non aridis verbis, sed continuato affectu. Nam et Christus prolixius orasse et in oratione pernoctasse ad nostram eruditionem describitur.3 Prolixitas namque orationis non consistit in eo quod multa petantur, sed in hoc quod affectus continuetur ad unum desiderandum.
Porro ex dictis elucescit triplicem esse orationis effectum. Est autem oratio meritoria, secundum quod a radice caritatis procedit, ex qua oritur mediante religione et fide ac humilitate. Habet quoque oratio efficaciam impetrandi a gratia Dei, quæ ad orandum inducit. Unde Chrysostomus : Nunquam oranti beneficia denegat, qui ut orantes non deficiant, sua pietate instigat. Si ergo quod petitur, ad salutem sit utile, indubitanter acquirit orans quod petit, sed quando debet accipere. Quædam enim non negantur, sed ut congruo tempore dentur, differuntur. Unde Basilius : Quandoque petis, et non accipis, quoniam perperam postulasti, vel infideliter, vel leviter, vel non conferentia tibi, vel destitisti. Et quia non potest homo alteri de condigno vitam æternam mereri, et per consequens nec ea quæ ad eam spectant, videlicet gratiam; ideo non semper exauditur qui pro alio deprecatur. Sed ponuntur quatuor conditiones, quibus concurrentibus oratio nunquam frustratur, videlicet ut oret pro se, et necessaria ad salutem, pie, ac perseveranter.
At vero in peccatore duo pensantur : culpa, quam Deus odit; et natura, quam creavit et diligit. Si ergo peccator, qui extra gratiam est, aliquid petat ex bono naturæ desiderio, hoc Deus exaudit, non propter justitiam, sed propter suam misericordiam, servatis tamen quatuor conditionibus positis. Si autem peccator aliquid oret ut peccator, tanquam peccandi desiderium habens, hoc Deus non audit ex pietate, sed interdum ad vindictam, permittens hominem in graviora ruere mala. Deus enim aliqua misericorditer negat, quæ iratus concedit. Et ita intelligi potest, quod in Joanne habetur:4 Deus peccatores non audit. In Proverbiis quoque : Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.5 Sciendum autem quod Oratio dominica profertur ex persona communi totius Ecclesiæ. Ideoque homo alteri non ignoscens, non demeretur neque mentitur eam orando, dum dicit, Dimitte nobis debita, etc., sed ipse non exauditur.
Præterea ad orationem tria requiruntur: Primo, accessus orantis ad Deum. Secundo, petitio: quod significatur nomine postulationis: sive petitio proponatur determinate, quod proprie ad postulationem spectat; sive indeterminate, ut dum aliquis petit a Deo juvari, quod dicitur supplicatio; sive solum factum narretur, quemadmodum Joannes dicit, Ecce quem amas infirmatur: quod insinuatio appellatur.6 Tertio, requiritur ratio aliquid impetrandi: vel ex parte Dei, quæ est sanctitas ejus (ut quum dicitur, Per nativitatem tuam libera nos, Domine; et, Propter temetipsum, Domine, salva nos); vel ex parte nostra, videlicet gratiarum actio: nam gratias referendo, meremur potiora suscipere. Unde Glossa primæ ad Timotheum secundo dicit, quod in Missa obsecrationes sunt quæ præcedunt consecrationem (in quibus aliqua sacra commemorantur), in consecratione vero sunt orationes (tunc enim mens maxime elevari debet in Deum), postulationes autem sunt in sequentibus petitionibus, atque in fine gratiarum actiones. Sed et omnia ista frequenter in una oratione tanguntur. Itaque obsecratio, ut nunc sumitur, est quædam per sacra contestatio ad misericordiam implorandam, non autem adjuratio ad compellendum: nam talis illicita est. Dicit enim Origenes super Matthæum: Non oportet ut vir qui vult secundum Evangelium vivere, adjuret aliquem: nam si jurare non licet, nec adjurare. Sic igitur prædicta sunt partes orationis, quamvis oratio communiter sumpta omnia ista includat.
Footnotes
Chapter 433 of 761