Skip to the text

Articulus 146

De adoratione: 1. An sit actus latriæ. 2. An importet actum interiorem vel exteriorem. 3. An determinationem loci requirat.

  1. A DORATIO insuper est actus religionis.1 Nam religio est quæ divinæ naturæ cultum atque cærimoniam affert : adoratio autem ordinatur in ejus qui adoratur reverentiam, propter suam excellentiam. Et quoniam excellentia Dei non communicatur creaturis secundum æqualitatem, ideo Deo debetur singularis reverentia, ad latriam pertinens; reverentia vero creaturæ, ad duliam spectat. Legitur autem quandoque quod sancti viri adoraverint quasdam excellentes creaturas : ut Josue angelum;2 non tamen adoratione latriæ, nisi intelligatur adorasse Deum in persona angeli. Sed sacrificium inter exteriora soli Deo debetur.

  2. Præterea, ut Damascenus quarto libro testatur, quoniam ex intellectuali et sensibili natura constamus, duplicem Deo adorationem offerimus: interiorem, quæ in affectione interna consistit; et exteriorem seu corporalem, quæ in exteriori corporis humiliatione perficitur, et interioris reverentiæ magnitudinem contestatur, et ad eam refertur, in quantum per exteriora reverentiæ signa animus noster ad in teriorem Dei subjectionem excitatur, quoniam connaturale est nobis ex sensibilibus ad spiritualia duci.

  3. Et quia exterior Dei adoratio ad spiritualem adorationem ordinatur, in qua mens Deum orando apprehendit non quasi loco circumscriptum: ideo adoratio de necessitate locum determinatum non exigit, sed solum secundum congruentiam quamdam: non ex parte Dei, qui omnino illocalis est; sed ex parte adorantium, triplici ratione: primo, propter loci consecrationem, ex qua adorantes devotionem concipiunt, et ampliorem exauditionis fiduciam; secundo, propter sacra ministeria sanctitatisque signa quæ ibi continentur; tertio, propter multorum adorantium concursum, quorum collectio reddit orationem magis audibilem. Oramus autem ad orientem propter decentiam: primo, propter divinæ majestatis indicium, quæ nobis in motu cœli manifestatur, qui ab oriente inchoatur; secundo, paradisus versus orientem est situs, ad quem redire intendimus; tertio, propter Christum, qui est lux mundi, et Oriens vocatur; qui etiam inde ad judicium reversurus creditur, quia scriptum est:34 Sicut fulgur exit ab oriente, sic erit adventus Filii hominis.5

Footnotes

  1. Quæstio 84. ↩

  2. Josue v, 15. ↩

  3. Zach. vi, 12. ↩

  4. Joann. viii, 12. ↩

  5. Matth. xxiv, 27. ↩

Chapter 434 of 761