Articulus 147
1. An offerre Deo sacrificium sit de lege naturæ. 2. An soli Deo sit offerendum. 3. Utrum offerre sacrificium sit actus specialis virtutis. 4. An omnes ad offerendum sacrificium teneantur.
Quæstio 85. 1. NATURALIS denique ratio dictat, ut homo propter defectus quos in se ipso experitur, alicui superiori enti se subdat, quod sibi adjutorium et directionem impendat: et tale ens omnes Deum appellant, quidquid sit illud. Dictat quoque ratio, ut superiori honor exhibeatur secundum modum suæ dignitatis; et quoniam naturale est homini sensibilibus uti signis ad significationem spiritualem: propterea ex naturali ratione processit, quod homo sensibiles res Deo obtulit in signum debitæ subjectionis atque honoris. Hoc autem ad sacrificium pertinet. Ideoque oblatio sacrificii ad naturale jus spectat in communi. Sed determinatio sacrificiorum est ex institutione humana aut divina: et quoad hoc, sacrificia secundum temporum vices et hominum status sunt varia.
Porro exterius sacrificium aliquid signat, videlicet interius sacrificium, quo anima se ipsam Deo offert tanquam suæ creationis principio et beatitudinis fini. Solus enim Deus animarum creator est, atque felicitatis immediatum objectum. Unde sicut soli Deo offerendum est spirituale internumque sacrificium, sic quoque ei dumtaxat exteriora sunt sacrificia immolanda. Et ergo dæmones, qui utique superbissimi sunt, sacrificiis gaudent, non quod delectentur odore cadaverum, sed divinorum exhibitione honorum. Nos vero non constituimus Sanctis templa aut altare, sed Deo soli in honore Sanctorum.
Præterea sacrificium secundum se est actus specialis virtutis, videlicet religionis. Quia autem aliquarum actus virtutum ad Dei reverentiam referuntur, propter hoc etiam aliquarum virtutum opera sacrificia nominantur: nam quando actus unius virtutis ordinatur ad finem alterius virtutis, speciem et nomen illius aliquo modo sortitur. Verumtamen illi actus proprie sacrificia sunt, qui ex alio laudem non habent, nisi quoniam in Dei honorem fiunt. — Et est sciendum, quod sacrificium dicitur, quando aliquid fit circa rem quæ offertur: sicut quum panis frangitur, vel animal occidebatur. Oblatio autem dicitur, quum Deo aliquid offertur, quamvis nihil tale agatur circa id quod offertur: ut quum panis vel pecunia simpliciter offertur. Unde oblatio communior est sacrificio. Primitiæ vero oblationes sunt, quia Deo offerebantur; non autem sacrificia, quia circa eas nihil fiebat. Sed decimæ non sunt proprie sacrificium nec oblatio, quoniam ministris templi exhibentur.
Porro ad sacrificium spirituale, quod principale censetur, omnes tenentur. De quo scriptum est:1 Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Ad sacrificium vero exterius, quod solum laudabile est quia Deo offertur in signum debitæ subjectionis, non æqualiter omnes tenentur. Qui enim sub lege erant, ad determinata sacrificia obligabantur secundum legis præcepta. Sed qui non erant sub lege, tenebantur ad aliqua exteriora non determinate, sed secundum decentiam eorum inter quos habitabant: ad ea enim quæ de lege naturæ sunt, omnes tenentur in communi, non autem eodem modo. Aliud demum vocatur sacrificium exterius, in quantum aliquarum virtutum exteriores actus in Dei reverentiam referuntur: et si illi actus cadunt sub præcepto, tunc ad eorum sacrificium omnes tenentur; si vero ad supererogationem pertineant, non obligant omnes.
Footnotes
-
Ps. l, 19. ↩
Chapter 435 of 761