Articulus 148
Utrum oblationes aliquæ cadant sub præcepto. 2. Quibus debeantur oblationes. 3. De quibus rebus fieri debeant. 4. Utrum ad oblationes primitiarum homo ex necessitate teneatur.
QUAMVIS vero oblationes de sua ratione voluntariæ sint, juxta illud, Ab omni homine qui offert ultroneus, accipietis eas;12 fit tamen ut homo ad oblationem obligetur quadruplici ratione: Primo, ex præcedenti conventione; secundo, ex prævia promissione; tertio, propter necessitatem ministrorum Ecclesiæ; quarto, propter consuetudinem, sicut in quibusdam solennitatibus oblationes fieri solent. Sed in his ultimis duobus modis, quantitas et species rei quæ offertur, voluntariæ manent. Non autem tenentur homines ad oblationes in novo Testamento sicut in veteri, utpote propter præcepta cærimonialia; sed propter causas prætactas. Unde si quis oblationem solvere renuit, puniri potest per sacramentorum subtractionem: non per sacerdotem cui debetur oblatio, ne pro sacramentorum exhibitione aliquid videatur exigere, sed per aliquem superiorem.
Denique oblationes fidelium quæ Domino offeruntur, ad sacerdotes pertinent, qui sunt medii inter Deum et populum, divina documenta et sacramenta Dei populo exhibentes, preces quoque et oblationes ac sacrificia populi Domino offerentes. Pertinent autem ad eos, non solum ut eas in proprium usum convertant, sed etiam ut eas fideliter dispensent in his quæ spectant ad divinum cultum ususque pauperum. Nam pauperes, quantum possibile est, de rebus Ecclesiæ sunt sustentandi: præsertim quum Dominus loculos habuerit in pauperum usus, secundum Hieronymum. Unde canon Damasi Papæ (et habetur causa 10, quæstione 1) dicit: Oblationes quæ intra sanctam Ecclesiam offeruntur, tantummodo sacerdotibus licet comedere et bibere. Monachi autem tripliciter possunt recipere oblationes: primo, per dispensationem sacerdotum, seu ordinationem Ecclesiæ; secundo, si sint ministri altaris; tertio, si sint eorum parochiæ. Et sciendum, quod oblationes postquam fuerint consecratæ, in usum laicorum cedere nequeunt, ut vasa sacra et vestes sanctæ: et de talibus loquitur Damasus Papa. Quæ autem consecrata non sunt, cedere possunt in usum laicorum per dispensationem sacerdotis, per modum donationis vel venditionis.
Amplius, de qualibet re licite possessa oblatio fieri potest in nova lege, in qua omnis Dei creatura reputatur ut munda. Sed in veteri lege, propter figuram, aliqua reputabantur immunda: de quibus non licuit quidquam offerre. De injuste autem acquisitis et possessis oblationem facere illicitum exsistit. Verumtamen, per accidens interdum non licet de juste possessis oblationem offerre : puta si vergat in detrimentum alterius, velut si filius aliquid offerre vellet in patris dispendium; vel propter scandalum vitandum. Unde de mercede meretricis non est oblatio danda, vel propter scandalum, aut simile aliquid.
At vero primitiæ ad speciale genus oblationis pertinent. Offeruntur enim cum professione seu recognitione divini beneficii, scilicet quod ab ipso fructus terræ percipiamus: et ob id aliquid de eisdem Deo est jure reddendum. Et quia debemus dare quod præcipuum est: ideo præceptum erat in veteri lege, primitias quasi præcipuum aliquid de fructibus terræ Deo offerre; et cedebant in usum sacerdotum, qui sunt inter Deum et populum medii. Pertinet autem ad jus naturale ut homo aliquid Deo ad ejus honorem exhibeat de bonis sibi a Deo concessis. Determinatio autem quantitatis, et quod de primis fructibus fiant, hoc erat in veteri Testamento statutum jure divino; in novo vero definitur per determinationem Ecclesiæ, ex qua homines tenentur primitias solvere secundum consuetudinem patriæ et indigentiam ministrorum Ecclesiæ. Et sic quia primitiarum oblatio est partim de jure naturali, idcirco manet in nova lege. Quantitas autem primitiarum offerendarum, inter quadragesimam partem et sexagesimam videtur servanda.
Footnotes
Chapter 436 of 761