Articulus 149
1. Utrum homo ex præcepto teneatur solvere decimas. 2. De quibus rebus sint decimæ dandæ. 3. Quibus dandæ sint. 4. Quibus competat eas dare.
- PORRO decimæ in veteri Testamento dabantur ad sustentationem ministrorum Dei. Unde præceptum de decimis dandis, partim erat morale, videlicet naturali inditum rationi.1 Naturale est enim, ut eis necessaria vitæ a populo ministrarentur, qui propter totius populi salutem divino erant cultui mancipati: quemadmodum etiam militibus dantur stipendia. Partim vero erat judiciale: nam determinatio decimæ partis, ex divina institutione robur sortitur. Multa namque in populo Hebræorum a Deo instituta erant ad æqualitatem inter se servandam secundum conditionem populi illius, quæ judicialia præcepta dicuntur: ut qui furarentur ovem unam, redderent quatuor.2 Præceptum quoque de decimis ex consequenti cærimoniale exstiterat, in quantum aliquid significabat: nam omnia in figura contingebant illis. Numerus quoque denarius est perfectus;3 et decima unitate seu parte sublata, manent novem, quæ sunt numerus imperfectus: quo significatur quod ipse offerens imperfectionem a se habet et eam sibi reservat, perfectionem vero a Christo exspectat, eamque Deo attribuit. — Differt autem præceptum cærimoniale a judiciali, quoniam cærimoniale in nova lege servari non licet, sed judiciale, si aliquis præcipiat suis quibus legem condere potest (non tamen tenentur fideles simpliciter ad judicialia). Unde si rex suis præciperet, ut qui unam ovem furaretur quatuor redderet, tenerentur subditi ejus illud servare. Et hoc modo determinatio decimæ partis solvendæ est de ordinatione Ecclesiæ in usum ministrorum ipsius. Posset quoque Ecclesia, pensatis opportunitatibus personarum et temporum, determinare aliquam partem esse solvendam.
Ante legem scriptam non erant determinati ministri divini cultus, sed primogeniti (ut fertur) erant sacerdotes: et ob hoc non erat determinata pars decima, sed unusquisque offerebat sacerdoti sibi occurrenti propria sponte quod voluit. Et ergo Jacob vovit decimas, quia non tenebatur ad certam partem.4 — Sunt autem quædam terræ, in quibus ministris Ecclesiæ decimæ non solvuntur. Non tamen non solventes sunt in statu damnationis, quia ministri Dei non exigunt eas, ad scandalum evitandum.
Præterea, quoniam radix solvendi decimas, est debitum quo seminantibus spiritualia, carnalia debentur, secundum Apostolum;5 ideo de omnibus juste possessis decimæ dandæ sunt, quia cuncta quæ homo possidet, sub carnalibus continentur. Dicit enim Augustinus: De negotio et artificio decimas redde. Et sic ad decimas personales homines modo tenentur. Nam et meretrices de sua mercede, quam licet illicite turpiterque acquirant, non tamen injuste recipiunt, tenentur solvere decimas; sed Ecclesia non debet eas recipere, ne videatur earum communicare pecato.
Adhuc autem, circa decimas duo pensanda sunt, scilicet jus accipiendi, et res quæ nomine decimæ persolvuntur. Quorum primum est ministrorum Ecclesiæ, quum sit quoddam spirituale debitum, consequens debitum quo exhibentibus spiritualia, impendenda carnalia sunt: quod clericis convenit. Res vero quæ solvuntur, corporales sunt, et possunt ad laicos pertinere, et in quorumlibet usum cedere de consensu Ecclesiæ: quæ etiam dare potest licentiam eis ut dandas decimas ipsi accipiant, jure tamen sibi reservato pro necessitate Ecclesiæ: quemadmodum militibus decimæ dantur in feudum, et religiosis non habentibus animarum curam, in paupertatis subventionem. Sciendum quoque, quod decimæ personales debentur Ecclesiæ in cujus parochia homo habitat; sed decimæ prædiales, Ecclesiæ inter cujus terminos sita sunt prædia. Tamen secundum jura in talibus observanda est consuetudo antiqua. Et quoniam ex pascuis fructus gregum seu pecorum oriuntur, potius debetur decima gregis Ecclesiæ in cujus territorio grex pascitur, quam in cujus territorio ovile locatur.
Amplius, clericis non competit solvere decimas in quantum sunt clerici. Si vero aliqua aliunde habent, ut prædia vel patrimonia, et quæ proprio jure possident, de talibus solvere decimas obligantur: et similiter religiosi qui curam animarum non habent, nisi a Sede apostolica immunitatem susceperint. Rursus, quemadmodum in veteri lege Levitæ summo sacerdoti decimas solvere tenebantur; pariformiter modo tenentur clerici summo Pontifici solvere decimas, si requirat: quia naturalis ratio dictat, ut habenti curam de communi populi statu, provideatur de his per quæ exsequi queat illa quæ communem salutem concernunt.
Footnotes
Chapter 437 of 761