Articulus 150
1. Quid sit votum. 2. Quid cadat sub voto. 3. De obligatione voti. 4. De utilitate vovendi.
VOTUM autem obligationem importat ad aliquid faciendum vel dimittendum.1 Obligat vero se homo homini per promissionem, quæ est actus rationis ordinantis quid alteri fieri debeat. Hæc quoque promissio fieri nequit, nisi per verba aut exteriora indicia. Sed Deo, qui interiora cognoscit, per solam cogitationem promissio fieri potest. Tamen verba interdum adduntur: vel propter sui ipsius excitationem, quemadmodum circa orationem dictum est; vel propter aliorum contestationem, quatenus a voti adimpletione non cesset homo propter reverentiam hominum. Promissio autem ex proposito oritur; propositum vero deliberationem præexigit, quum sit actus deliberatæ voluntatis. Unde ad votum tria de necessitate concurrunt, videlicet deliberatio, propositum, et promissio, quæ rationem voti perficit. Superadduntur vero quandoque alia duo ad ampliorem voti confirmationem, puta pronuntiatio oris, et testimonium aliquorum. Unde quidam definiunt votum hoc modo: Votum est conceptio boni propositi, cum deliberatione firmata, qua quis ad aliquid faciendum vel non faciendum Deo se obligat.
Denique votum est promissio Deo facta, cui nihil est acceptum nisi sit virtuosum. Et ergo de re illicita seu indifferenti votum faciendum non est, sed solum de actu virtutis. Votum etiam voluntarium esse oportet: et ergo quæ simpliciter necessaria vel impossibilia sunt, sub voto non cadunt. Necessaria autem necessitate finis, videlicet sine quibus salus esse non potest, ut sunt actus præcepti, cadunt sub voto, in quantum voluntarie fiunt. Et sic in Baptismo promittitur abrenuntiatio dæmonis, et observatio fidei. Et Jacob promisit, quod Dominus esset sibi in Deum. Ea autem quæ non cadunt sub necessitate absoluta, nec sub necessitate finis, ut sunt opera supererogationis, sunt penitus voluntaria:2 et illa propriissime cadunt sub voto; et hæc sunt bona meliora, respectu eorum quæ ad communem exiguntur salutem. Unde votum est de bono meliori. — Sciendum vero, quod quædam sunt quæ in omnem eventum sunt bona, ut opera virtutum: et talia absolute possunt voveri. Aliqua autem sunt, quæ licet in se considerata sint bona, malum tamen eventum possunt habere. Et de talibus fuit votum Jephthe, de quo Judicum undecimo scribitur.3 Et ergo fuit votum ejus incautum, quia simpliciter vovit quod malum eventum sortiri valebat. Unde Hieronymus asserit, quod in promittendo fuit stultus, et in reddendo impius. Verumtamen, quia illic legitur quod factus est super eum Spiritus Domini;4 ideo fides atque devotio, ex quibus ad vovendum movebatur, fuerunt a Spiritu Sancto. Propter quod in catalogo Sanctorum ponitur:5 præsertim quum probabile sit eum postea pœnituisse de interitu filiæ innocentis; et tamen factum ejus bonum aliquod figurabat.
Porro ad fidelitatem spectat quod homo promissa adimpleat, maxime quoad Deum, tum ratione dominii, tum ratione suscepti beneficii. Unde maxime obligatur homo vota Deo promissa persolvere: nam et fractio voti, infidelitatis est species. Imo ex honestate tenetur homo homini votum implere, quamvis sit simplex promissio, obligatione juris naturalis. Non tamen obligatur ad reddendum votum simplex homini jure civili, nisi aliqua quædam concurrant. Est hoc propter mutabilitatem voluntatis humanæ. Si autem fiat homini impossibile reddere quod Deo promisit, debet facere quod in se est. Et si ipse sua culpa est causa impossibilitatis, pœniteat, ac de eo quod vitare promisit de cetero caveat. Unde si quis religionem intrare promisit, si non potest recipi in uno claustro vel ordine, debet attentare in aliis. Si vero promisit certum locum vel ordinem ingredi, dare debet operam, quantum valet, ut recipiatur. Quod si fratres eum recipere renuunt, non tenetur alium locum vel ordinem introire. Et quoniam votum ex voluntate procedit, pensanda est voti conditio ex intentione voventis, videlicet quo tempore quod promissum est impleatur.
Insuper, aliter Deo aliterque hominibus aliquid promittimus. Homini enim aliquid promittitur propter suam utilitatem, et ut certificetur securius; Deo autem aliquid promittimus, non ut certificetur de aliquo, nec propter ejus utilitatem, sed nostram. Ideoque expedit Deo bona vovere: nam quod Deo redditur, reddenti additur; et per votum nostrum voluntatem nostram immobiliter confirmamus in Deo. Et quemadmodum non posse peccare non minuit dignitatem libertatis, ut patet in patria; sic necessitas firmatæ voluntatis, libertati non derogat, sed immobilitati Sanctorum similiores nos statuit. Et secundum Augustinum, felix necessitas est, quæ ad meliora compellit. Nec tamen homo qui vovet, periculo se committit, ut ille qui per pontem ruinosum flumen pertransit: quia ipsum votum non est causa periculi, sicut pons debilis, sed defectus voventis: ex quo defectu etiam quodlibet opus meritorium impediri contingit, nec ob hoc deserendum exsistit. Unde Ecclesiastes dicit: Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metet.6 Et idcirco Augustinus dicit: Non te vovisse pœniteat; imo gaude jam tibi non sic licere, quod ante cum tuo licuit detrimento.
Footnotes
Chapter 438 of 761