Articulus 151
Cujus virtutis votum sit actus. 2. Utrum ex voto facere sit magis meritorium. 3. De solennitate voti. 4. An possint vovere qui aliorum potestati subduntur.
DENIQUE votum est actus latriæ seu religionis, cujus est in Dei honorem actus virtutum ordinare. Votum autem soli Deo fit; promissio vero homini fieri potest.
At vero facere idem opus ex voto, magis laudabile et meritorium ac Deo acceptum est triplici ratione. Primo, quoniam votum est actus latriæ, quæ est nobilissima virtutum moralium. Et ergo votum, quod est actus ejus, est tanto pretiosius quanto virtus de qua oritur præstantior exsistit. Nam et inferiorum virtutum actus, scilicet abstinere, castitatem servare, et talia, magis redduntur meritoria, secundum quod a latria imperantur et ad Deum referuntur. Secundo, quia qui facit ex voto, plus Deo se subjicit, quam qui facit dumtaxat. Subdit enim se Deo secundum actum et potestatem; qui autem solum facit, secundum actum tantummodo se subjicit Deo. Et ergo, ut testatur Anselmus libro de Similitudinibus, sicut plus dat qui arborem cum fructibus præstat, quam qui fructum solummodo; sic plus Deo exhibet qui vovet et implet. Unde et promittentibus gratiæ referuntur. Tertio, quia actus est tanto perfectior, quanto voluntas est in bono stabilior. Sed per votum maxime firmatur voluntas in Deo. Ideoque, sicut peccare mente obstinata, est crimen gravissimum; sic agere bonum animo confirmato per votum, est sanctissimum. Rursus, super illud Psalmistæ, Vovete et reddite Domino Deo, dicit Glossa:1 Vovere voluntati consulitur. Ergo qui vovit et reddit, duo consilia implet; qui autem tantummodo facit, unum agit consilium. Unde si opus bonum post votum triste et involuntarium redditur, dummodo maneat voluntas votum implendi, adhuc est magis meritorium quam si fieret absque voto: quia voti impletio est actus religionis seu latriæ, quæ est potior virtus quam abstinentia, cujus actus est jejunare, vel continentia; et ita de aliis.
Præterea adhibetur solennitas rebus secundum conditionem ipsarum: quemadmodum alia est solennitas novæ mili tiæ, alia nuptiarum. Quum ergo votum sit promissio Deo facta, attenditur ejus solennitas secundum aliquid spirituale ad Deum pertinens, scilicet spiritualem benedictionem vel consecrationem: quæ ex institutione Apostolorum, post sacri ordinis susceptionem adhibetur secundo loco in professione certæ regulæ, sicut secundo capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ Dionysius docet. Cujus ratio est: nam solennitates adhiberi non solent, nisi quum aliquis totaliter mancipatur alicui rei: ut videmus in nuptiis quod non adhibetur eis solennitas, nisi quum uterque conjugum proprii corporis potestatem alteri tradit. Sed per professionem certæ regulæ et susceptionem sacri ordinis, homo totaliter Deo mancipatur: et ergo in his duobus votum solennizatur. Unde non est idem, votum solenne, et publicum: nam publicum habet solennitatem quamdam humanam. Gravius quoque peccat transgressor voti solennis quam simplicis. Quod si dicantur peccare apud Deum æqualiter, intelligendum est quod uterque peccat mortaliter. Prædicta demum duo vota, scilicet ordinis et certæ regulæ, sola impediunt matrimonium contrahendum, dirimuntque contractum (quod est effectus voti solennis).
Insuper, quum votum sit promissio Deo facta, non potest esse nisi de his quæ potestati voventis subduntur. Et ideo qui alii est subjectus, nihil promittere potest de his in quibus potestati alterius subditur: nam in his non est sui juris vel potestatis, quid facere velit. Unde filius, quia liber est quoad suam personam, potest invitis parentibus ingredi ordinem; non autem servus, quia est in potestate dominii quantum ad personales operationes. Rursus, religiosus subditus est prælato quoad actus suos, secundum tenorem professionis regulæ suæ: et ergo quando a prælato non occupatur circa debita, potest alia agere. Sed quoniam nullum est tempus in quo a prælato occupari non possit, propterea nullum votum religiosi est firmum, nisi sit de consensu prælati: sicut nec uxoris, sine consensu mariti. Quamvis autem qui in majorum potestate sunt, simpliciter vovere non valeant, non tamen peccant vovendo: nam in eorum voto intelligitur semper conditio, utpote, si superiori placuerit.
Footnotes
-
Ps. LXXV, 12. ↩
Chapter 439 of 761