Skip to the text

Articulus 152

  1. An pueri se obligare possint voto ad religionis ingressum invitis parentibus.

  2. An votum sit dispensabile vel commutabile.

  3. Utrum in solenni voto continentiæ possit dispensari.

  4. An etiam in dispensatione voti exigatur superioris auctoritas.

  5. PRÆTEREA, votum est duplex, scilicet: Solenne, quod in quadam consecratione et benedictione consistit: et ob id sub dispensatione Ecclesiæ cadit solennizatio voti. Aliud est votum simplex, ex proprii animi deliberatione procedens. Et tale potest inefficax fieri dupliciter: primo propter rationis defectum, ut in furiosis; secundo, quia alterius potestati quis subditur. Hæc autem ambo concurrunt in pueris ante annos pubertatis: nam ut frequentius rationis defectum habent, et sub cura parentum consistunt; ideoque ex duplici causa votum eorum robore caret. Verumtamen in quibusdam paucissimis usus rationis acceleratur, qui ob hoc dicuntur doli capaces: nec tamen ob id eximuntur a cura parentum, quæ subditur legi humanæ respicienti id quod in pluribus accidit. Itaque puer aut puella ante annos pubertatis nullo modo se potest ad aliquid voto adstringere, si usum rationis non attingat. Si autem attigerit, potest se obligare, quantum in se est; sed votum ejus a parentibus potest irritari, sub quorum permanet cura, quantumcumque sit doli capax. Voto demum solenni nequaquam obligare se potest ante annos pubertatis, propter statutum Ecclesiæ respiciens quod in pluribus accidit. Et quod dictum est de parentibus, intelligi debet etiam de tutore, qui est loco parentum, ut habetur causa 20, quæstione 2, capitulo 2.

  6. Denique, sicut in lege quæ communiter assignatur, fit dispensatio quando lex in certo casu observanda non est, sicut furioso non est restituendus gladius; sic in voto dispensatio fit: quia licet votum secundum se obliget, tamen in casu legitimo accidit ipsum non esse observandum, vel quia est simpliciter malum, aut certe inutile, aut majoris boni impedimentale: quæ omnia sunt contra rationem ejus quod cadit sub voto. Unde oportet ut in tali casu determinetur non esse servandum. Dispensatio namque importat quamdam commensuratam distributionem, seu applicationem ejus quod est commune ad contenta sub ipso: quemadmodum dicitur homo dispensare cibum familiæ. Itaque quando absolute determinatur votum non esse servandum, dicitur voti dispensatio; si autem pro voto aliud injungatur, est commutatio voti. Unde minus est votum commutare, quam dispensare. Sed utrumque in Ecclesiæ potestate consistit. Nec istud repugnat juri naturali vel divino: quia sicut tenetur homo ad votum de jure naturali atque divino, sic quoque ex eisdem obligatur superiori mandato ac legi parere.

  7. Advertendum autem, quod aliqui asserunt summum Pontificem posse dispensare in voto continentiæ solennizato, propter bonum commune, quod bono singularis personæ præfertur: velut si aliquis monachus factus est, per cujus matrimonium pax patriæ reformari queat. Sed istud est manifeste contra illud quod dicitur extra De statu monachorum, in fine illius Decretalis, Quum ad monasterium: Abdicatio proprietatis, sicut etiam custodia castitatis, adeo est annexa regulæ monachorum, ut contra eam nec summus Pontifex possit indulgere. Adhuc autem in Levitico dicitur:1 Quod semel sanctificatum est Domino, non potest in alios usus commutari. Quum ergo prælatus facere nequeat, ut res Domino consecrata, quamvis inanimata, ut calix, consecrationem amittat quamdiu integer perseverat: multo minus fieri potest a quocumque prælato, ut homo Deo consecratus desinat esse consecratus quamdiu vivit. Solennitas autem in consecratione seu benedictione consistit voventis. Ideoque per nullum prælatum fieri valet, ut qui votum solenne emisit, desinat ab illo ad quod est consecratus. Castitas vero essentialiter est annexa voto solenni in susceptione religionis, non autem in susceptione sacri ordinis. Unde, quamvis in voto solenni continentiæ sacri ordinis possit aliquo modo dispensari; tamen nullatenus hoc fieri potest in professione continentiæ religionis. Et sicut fieri nequit, ut sacerdos non sit sacerdos quamdiu vivit; sic esse non potest, ut religionem professus, desinat esse religiosus: licet quidam juristæ ignoranter oppositum dicant. Nam et bono communi providendum est de rebus humanis, et non per hoc quod res Deo consecratæ convertantur in usum humanum. Monachus autem est mortuus mundo, et ergo nulla occasione revocandus est ad vitam mundanam. — At vero religiosus qui fit episcopus, non absolvitur a voto paupertatis, quia nihil habere debet tanquam proprietarius, sed tanquam dispensator. Imo nec ab obedientiæ voto absolvitur: nam quod non tenetur obedire, est per accidens, scilicet quia superiorem non habet: sicut et abbas monasterii obedire non tenetur, quamvis non sit a voto obedientiæ absolutus.

  8. Porro votum est promissio Deo facta de aliquo ei placito. Quid autem alicui placeat, ex ejus dependet arbitrio. Quum ergo prælati Ecclesiæ sint vicarii Dei; ideo in commutatione et dispensatione votorum requiritur prælati auctoritas, qui in Dei persona determinet quid sit Deo acceptum vel non, et secundum hoc dispenset ad Dei honorem et Ecclesiæ utilitatem. Nec potest prælatus pro suo libitu dispensare, quum non sit dominus, sed dispensator, in ædificationem et non in destructionem, secundum Apostolum.2 Et ergo in manifestis malis ejus dispensatio non excusaret a culpa. Sed si esset causa apparens dispensandi cum voto, per quam saltem in dubium verteretur, posset stare dispensatio. Non autem debet homo proprio judicio cessare a voto, nisi forte esset aperte illicitum, et non posset opportune ad superiorem accedere. Majora quoque vota, videlicet continentiæ et peregrinationis Terræ sanctæ, reservantur summo Pontifici.

Footnotes

  1. Lev. xxvii, 9, 10. ↩

  2. II Cor. x, 8. ↩

Chapter 440 of 761