Skip to the text

Articulus 153

  1. Quid sit juramentum. 2. An sit licitum. 3. De comitibus juramenti. 4. Cujus virtutis actus sit juramentum.

  2. JURAMENTUM vero, teste Apostolo, ad confirmationem ordinatur.12 Facta autem humana quum sint contingentia et particularia, probari non possunt per rationem necessariam, sicut scibilia: et ideo probari solent per testes. Sed testimonium hominum non sufficit semper, tum quoniam multi in mendacium cadunt, tum quia multa latent cognitionem humanam, sicut absentia facta, et futura, cordiumque secreta: de quibus interdum certitudo expediens est. Unde necesse est ad divinum testimonium recurrere, quum Deum nil lateat, nec ipse fallere possit. Nam jurare est Deum testem invocare. Inducitur autem testimonium Dei quandoque ad assertionem præsentis vel præteriti : et hoc vocatur juramentum assertorium. Interdum quoque ad asserendum futurum : et dicitur juramentum promissorium. Sed in necessariis et per rationem investigandis, fatuum esset juramentum inducere : ut si quis in disputatione juramento vellet probare propositum, derisibilis foret. Est autem modus duplex jurandi, scilicet per simplicem contestationem, et per exsecrationem : quia et Deus dupliciter manifestat veritatem ejus ad cujus testimonium invocatur, scilicet per veritatis revelationem seu inspirationem, et per manifestam vindictam.

  3. Denique juramentum secundum se honestum et licitum est, tam ratione originis quam finis. Est enim inductum ad certificandum homines et ad finiendum controversias : et sic ex parte finis est licitum. Ex origine quoque, quoniam juramentum introductum est ex fide qua homines credunt Deum habere infallibilem veritatem, omniumque notitiam ac universalem providentiam. Sed quoniam id quod ex se bonum est, cedere potest in malum alterius qui eo male utitur, ut sumere Eucharistiam ; ideo juramentum cedit in malum hominis qui sine debita necessitate atque cautela utitur eo. Videtur enim parvam habere reverentiam Dei, qui eum ex levi causa testem inducit : quod etiam de viro honesto aliquo non faceret. Et rursus, faciliter juranti imminet periculum perjurii ex facilitate consuetudinis : et ob id Dominus jurare prohibuit.3

  4. Porro super illud Jeremiæ, Jurabis, Vivit Dominus, in judicio, in veritate et in justitia, dicit Hieronymus, quod juramentum tres comites habet, videlicet judicium, veritatem, et justitiam.4 Juramentum enim non est bonum nisi ei qui ipso legitime utitur. Ad quod duo requiruntur. Primo, ne quis leviter, sed ex necessaria causa et discrete juret : et quoad hoc, requiritur ad juramentum judicium, scilicet discretionis, ex parte jurantis. Secundo, ex parte ejus quod juramento confirmatur, exigitur quod juramentum sit verum, et sic ponitur veritas ; et quod non sit illicitum aut iniquum, et ideo additur justitia. Itaque judicium non accipitur hic pro exsecutione justitiæ, sed pro judicio discretionis : similiter veritas non accipitur hic prout est pars justitiæ, sed prout est quædam locutionis conditio ; justitia vero spectat ad causam pro qua juratur, ut sit licita.

  5. At vero, quoniam nihil confirmatur nisi per illud quod firmius digniusque consistit; ideo qui Deum testem invocat, profitetur eum esse se majorem, utpote infallibilis veritatis ac provisionis : et sic Deo reverentiam exhibet. Nam et Apostolus dicit : Homines per majorem sui jurant.5 Et Hieronymus super Matthæum ait, quod qui jurat, veneratur vel diligit eum per quem jurat. Imo secundum Aristotelem, juramentum honorabilissimum quiddam est. Quum ergo Deo reverentiam exhibere ad latriam seu religionem pertineat, palam est quod jurare sit actus religionis seu latriæ : et hoc, ratione testimonii Dei.

Footnotes

  1. Hebr. vi, 16. ↩

  2. Quæstio 89. ↩

  3. Matth. v, 34. ↩

  4. Jer. IV, 2. ↩

  5. Hebr. VI, 16. ↩

Chapter 441 of 761