Skip to the text

Articulus 154

  1. De frequentatione juramenti. 2. Utrum liceat per creaturas jurare. 3. An juramentum sit obligatorium. 4. Utrum amplius obliget juramentum, vel votum.

  2. EA denique quæ ordinantur ad subveniendum defectui, non sunt per se appetenda, sed necessaria : sicut medicina. Talia vero quæ ordinantur et appetuntur propter aliud, non sunt frequentanda nisi secundum exigentiam ejus ad quod ordinantur. Juramentum autem ordinatur ad subveniendum defectui quo unus homo alteri discredit : non ergo est per se appetendum; sed est huic vitæ, propter malum alterius, necessarium. Et quoniam ordinatur ad certificandum, ideo non est frequentandum nisi in quantum necessitas hujusmodi finis exposcit.

  3. Præterea duplex est juramentum, videlicet: Per simplicem contestationem: et hoc divinæ veritati innititur, sicut et fides. Unde fides est primo et principaliter de Deo; secundario autem de creaturis quibusdam, secundum quod in eis veritas divina resplendet. Sic juramentum principaliter refertur ad Deum, cujus veritati innititur; secundario autem assumuntur quædam creaturæ ad jurandum, non secundum se, sed in quantum in eis divina veritas manifestatur: ut juramus per Evangelium, id est per Deum, cujus veritas in Evangelio continetur, et per Sanctos, qui hanc veritatem crediderunt. — Aliud est juramentum per exsecrationem. Et in tali inducitur creatura, sicut in qua divinum exerceatur judicium: ut quum homo jurat per caput suum, vel filium, aut aliud quod diligit. Sic quoque juravit Apostolus: Ego (inquiens) testem Deum invoco in animam meam.1 Unde quod Joseph per salutem Pharaonis juravit, utroque modo potest intelligi, scilicet:2 per modum exsecrationis, sic quod Pharaonis salutem obligaverit Deo; et per modum contestationis, videlicet contestando veritatem divinæ justitiæ, ad cujus exsecutionem principes terræ constituuntur. Sic ergo patet, quomodo Christus per creaturas jurare prohibuit, ne scilicet eis divinus honor impenderetur.3 Sic enim intelligi debet quod causa 22, quæstione 1, dicitur, clericum per creaturam jurantem acerrime objurgandum.

  4. Insuper, quicumque jurat se esse aliquid facturum, tenetur illud verificare atque implere, dummodo adsint alii duo comites juramenti, videlicet judicium et justitia. Nam si juramentum est de re impossibili, deest judicium discretionis; si est de re secundum se mala aut boni impeditiva, deest justitia. Ideoque nullum eorum est servandum: quemadmodum de voto prædictum est. Unde si quis juraret se non ingressurum religionem, aut sacerdotem futurum, vel accepturum prælationem in casu quo hoc expediret, non esset implendum: quia in talibus ponitur Spiritui Sancto obex, qui majoris boni est inspirator ac dator. Quum ergo homo jurat se non facturum aliquod bonum, ad quod non tenetur, sed est bonum supererogationis, peccat jurando, sed non peccat servando: verumtamen multo melius agit non observando. — Advertendum quoque, quod in juramento coacto duplex est obligatio. Una, quoad hominem cui invitus quis promisit: et illa per coactionem aufertur. Qui enim violentiam intulit, promeretur ut ei promissum non servetur. Alia est obligatio quoad Deum, qua tenetur homo implere quod per nomen Dei spopondit: et hanc non tollit coactio in foro conscientiæ, quia potius debet homo temporale damnum incurrere, quam juramentum violare. Sed potest in judicio repetere quod solvit, seu prælato denuntiare, quamvis oppositum jurasset: nam tale juramentum vergeret in deteriorem exitum, esset enim contra justitiam publicam. Unde elucescit intellectus ejus quod habetur extra De jurejurando, capitulo Verum in ea quæstione, quod qui inviti aliquid spondent, per Romanos Pontifices absolvuntur a juramento: non quod decernant juramenta coacta non esse obligatoria, sed quasi hujusmodi obligationes ex justa causa relaxantes. Rursus, quando non est eadem jurantis et ejus cui juratur intentio: si hoc est ex dolo jurantis, servandum est juramentum secundum sanum judicium ejus cui juramentum præstatur; si vero jurans dolum non adhibet, obligatio est secundum intentionem jurantis.

  5. Præterea obligatio voti causatur ex fidelitate quam Deo debemus, videlicet ut ei promissum solvamus; sed obligatio juramenti est ex debito reverentiæ quam Deo tenemur, scilicet ut verificemus quod per nomen ejus firmavimus. Omnis autem infidelitas irreverentiam continet, et non econtra. Ideoque votum ex sua ratione amplius obligat quam juramentum: præsertim quum infidelitas servi ad dominum sit irreverentia maxima.4

Footnotes

  1. II Cor. 1, 23. ↩

  2. Gen. xlii, 15, 16. ↩

  3. Matth. v, 34-36. ↩

  4. II Cor. i, 23. ↩

Chapter 442 of 761