Articulus 155
De dispensatione juramenti. 2. De impedimento ejus ex parte personœ jurantis. 3. Utrum etiam licitum sit adjurare homines. 4. Utrum dœmones. 5. An irrationales creaturas.
INSUPER, sicut in lege et voto necessaria est dispensatio, eo quod aliquid, quod in se seu in communi consideratum est bonum ac utile, in aliquo particulari casu esse potest nocivum atque illicitum, non potens cadere sub lege et voto, velut inepta materia; pariformiter in juramento dispensari potest. Nam quod aliquid sit inhonestum aut nocivum, repugnat his quæ in juramento pensanda sunt, puta justitiæ et judicio. Sed istud sic intelligendum non est, quod dispensatio juramenti se extendat ad hoc quod aliquid contra juramentum fiat : hoc enim repugnaret veritati et divino præcepto, quod ad juramenti observantiam obligat, et omnino indispensabile est. Sed ad hoc dispensatio se extendit, ut quod sub juramento cadebat, nunc sub juramento non cadat, tanquam inepta materia ad jurationem.
Sciendum denique, quod homo promittere potest alicui dupliciter aliquid. Primo, quod pertinet ad utilitatem ipsius : ut si promittat se ei daturum pecuniam. Et a tali promissione potest absolvere ille cui promissio facta est : intelligitur enim jam ei solvisse, quando voluntati ejus satisfecit. Secundo modo, homo alteri promittit aliquid ad Dei honorem, vel aliorum pertinens utilitatem : ut est ingredi religionem, aut opus pietatis exercere. Et a tali alter non potest absolvere, quia non ei sed Deo principaliter est facta promissio : nisi forte esset adjecta conditio. — Rursus, juramentum vel est manifeste repugnans justitiæ, ut si est per se de re mala, quemadmodum est homicidium facere : et tunc dispensatione non eget, sed mox omittendum est. Vel est majoris boni impeditivum, ut si quis promittat non ingredi claustrum : et tunc servari et non servari licet, et sine dispensatione frangi potest. Quandoque quod promittitur, in dubium vertitur an ipsum implere sit utile vel inutile, nocivum vel proficuum : et de tali juramento quilibet episcopus dispensare valet. Quandoque vero quod sub juramento cadit, est manifeste licitum et utile : et in talibus locum non habet dispensatio vel commutatio, nisi aliquid melius faciendum occurrat ad communem pertinens utilitatem : quod ad Papam maxime spectat, qui plenitudinem potestatis accepit in omnibus generaliter quæ ecclesiasticarum rerum dispensationem concernunt.
Præterea duo sunt in juramento pensanda. Unum ex parte Dei : et sic debetur juramento reverentia summa. Unde pueri ante annos pubertatis, propter rationis defectum, perjuri quoque, propter præcedentis malignitatis præsumptionem, a juramento excluduntur. Propter quod dicitur, causa 22, quæstione 5 : Honestum est ut qui in sanctis audet jurare, jejunus hoc faciat, cum omni honestate ac Dei timore. Aliud in juramento attenditur ex parte hominis cujus dictum juramento firmatur. Confirmatione autem non eget, nisi id de quo dubitatur. Et idcirco dignitati hominis derogat, quod ejus juramentum exigatur : propter quod personis magnæ dignitatis jurare non convenit. Unde habetur causa 2, quæstione 5, capitulo Si quis presbyter, quod sacerdotes ex levi causa jurare non debent. Possunt tamen in necessitate et magna utilitate præstare juramentum, et maxime in spiritualibus rebus : pro quibus etiam diebus solennibus convenit juramentum præstare. — Dicit autem Chrysostomus, quod majus est jurare per Deum quam per Evangelium, utpote ex parte testis secundum se : tamen propter modum jurandi, scilicet solennitatem et deliberationem jurationis, magis sit per Evangelium jurare. Leguntur demum Deus et angeli in sacra Scriptura jurasse, non propter defectum ipsorum jurantium, sed ad insinuandum divinæ dispositionis immobilem certitudinem.
Porro qui jurat juramento promissorio per reverentiam nominis divini, se ipsum immobiliter obligat ad solvendum quod promittit.1 Sicut autem homo se ipsum ordinare potest ad aliquid agendum, sic et alios, superiores deprecando, inferiores imperando, quos etiam ex debito præstiti juramenti compellere potest. Si vero aliquem sibi non subditum per invocationem divini nominis aut alicujus rei sacræ, ad aliquid agendum compellere velit, usurpat sibi potestatem alienam, et illicite agit: verumtamen superiores, propter necessitatem, inferiores suos tali genere adjurationis constringere possunt. Sed quum aliquis vult aliquid ab alio obtinere per invocationem Dei aut Sanctorum, absque necessitatis impositione, talis adjuratio licet quibuslibet. Sed, ut Origenes testatur, non licet alium cogere per adjurationem, ut sibi ipsi juret: sic namque princeps sacerdotum adjuravit Christum. Patet itaque, quod adjurare non est alium ad jurandum inducere, sed per similitudinem juramenti a se inducti, alium ad agendum aliquid provocare.
Denique non licet dæmones adjurare per modum deprecationis prædictæ: sic enim iniret homo quasi societatem quamdam cum dæmone. Sed secundo modo adjurationis, scilicet per compulsionem in virtute Christi, licitum est dæmones adjurare ut nobis non noceant spiritualiter vel corporaliter, et recedant. Sed non licet eos adjurare ad aliquid ab ipsis addiscendum vel obtinendum, quum hoc ad societatem pertineat: nisi ex speciali Spiritus Sancti instinctu, quemadmodum apostolus Jacobus jussit Hermogenem sibi adduci per dæmones.
At vero adjuratio irrationalium creaturarum dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut referatur ad eas secundum se: hoc autem vanum exsistit, quum ipsæ non sint libertatis aut discretionis capaces. Alio modo, ut referatur ad eum a quo irrationales creaturæ aguntur atque moventur, scilicet ad auctorem naturæ Deum: et sic adjurantur per modum deprecationis, ut patet in his qui per divini nominis invocationem miracula faciunt. Diabolus quoque, Deo permittente, utitur irrationalibus creaturis ad nocendum hominibus: et hoc modo, in ordine ad dæmonem, adjurantur per modum compulsionis, ut in exorcismis Ecclesiæ, per quos potestas diaboli a talibus rebus excluditur.
Footnotes
-
Quæstio 90. ↩
Chapter 443 of 761