Skip to the text

Articulus 156

1. An Deus sit ore laudandus. 2. Et utrum laudibus Dei adhibendus sit cantus.

  1. UTIMUR autem laude oris ad Deum, non ut ei aliquid forinsecus insinuemus qui cordium est conspector, sed ut nos atque audientes ad ejus reverentiam inducamus.1 Unde necessaria est laus oris ad inflammandum affectum nostrum, non propter Deum. Dicit vero Philosophus, quod optimorum non est laus, sed aliquid dignius laude. Ideoque Deo absolute considerato, videlicet secundum suam essentiam, qua prorsus immensus et incomprehensibilis exsistit, exhibetur reverentia latriæ; sed laus ei debetur per comparationem ad suos effectus, quos in nostram utilitatem creavit.

  2. At vero propter eamdem rationem Ecclesia cantus instituit. Unde Augustinus nono Confessionum ait, quod Ambrosius in Mediolanensi Ecclesia cantum instituit. Cantus enim excitat devotionem, maxime infirmorum, qui ex se ipsis devotionis fervorem elicere de facili nequeunt. Et Augustinus de se testatur: Flevi in hymnis et canticis, etc. Et denuo: Quum mihi accidit ut me plus cantus quam res quæ cantatur moveat, pœnaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem. — Advertendum autem, quod secundum Gregorium (et habetur in Decretis), majores in Ecclesia non decet cantare. Et ergo prælati et diaconi, qui habent populum per prædicationem atque doctrinam ad Deum erigere, cantui non debent insistere, ne per hoc a majoribus impediantur.2 — Quemadmodum autem cantus devotionem exstinguit, si quis studiose eo ad delectandum utatur; sic si quis propter devotionem cantet, ea quæ cantantur magis attente considerat, tum quia diutius super eodem immoratur, tum quia secundum Augustinum decimo Confessionum, Omnes affectus spiritus nostri propter suam diversitatem habent proprios modos in voce et cantu, quorum occulta familiaritate excitantur. Et similis ratio est de audientibus, qui licet quandoque ignorent sensum verborum et vocum, sciunt tamen quod ad divinam pertinent laudem.

Footnotes

  1. Quæstio 91. ↩

  2. Matth. xxvi, 63. ↩

Chapter 444 of 761