Articulus 157
De superstitione. 2. De speciebus ejus. 3. Utrum etiam in cultu Dei esse possit aliquid perniciosum. 4. An aliquid superfluum.
EST denique, secundum præinducta, religio virtus moralis:1 et ideo est media inter duo vitia, quorum unum pertinet ad excessum, aliud ad defectum. Unde superstitio religioni opponitur secundum excessum: non quod plus ad Dei cultum impendat quam vera religio exigit; sed quoniam exhibet divinum cultum, vel cui non debet, vel eo modo quo non debet. Medium quippe virtutis exceditur, non solum secundum circumstantiam quæ dicitur quantum, sed etiam quantum ad alias, scilicet cui, et quomodo, etc., ut dicitur quarto Ethicorum.
Porro diversitas specierum superstitionis uno modo attenditur ex parte objecti: quia vel cultus divinus exhibetur cui debetur, utpote Deo vero, sed indebito modo, et sic est prima species superstitionis; vel cui non debetur, videlicet creaturæ, et ita est aliud genus superstitionis, quod in diversas dividitur species secundum varios fines divini cultus. Qui cultus primo ordinatur ad reverentiam
Deo impendendam: et contra hoc prima species hujus generis idololatria ponitur, quæ creaturæ divinam reverentiam tribuit. Secundo, ordinatur cultus divinus ut homo instruatur a Deo: et sic religioni opponitur superstitio divinativa, quæ dæmones consulit per aliqua pacta expressa vel tacita. Tertio, ordinatur cultus divinus ad quamdam directionem actuum humanorum secundum instituta divina: et ad hoc pertinet superstitio quarumdam observationum, videlicet ligaturæ, etc. Et hoc tangit Augustinus secundo de Doctrina christiana.
Insuper secundum Augustinum, mendacium perniciosum præsertim attenditur in his quæ ad christianam pertinent religionem.2 Sicut autem aliquid significatur verbo, ita et facto. Unde sicut dicitur mendacium, quando verbo aliter significatur quam in rebus exsistit; sic dicitur in cultu Dei perniciosum, quando facto in quo cultus Religionis exterior ponitur, aliquid significatur quod veritati Religionis contrariatur. Hoc vero dupliciter accidit. Primo, ex parte rei significatæ, a qua significatio cultus discordat: velut si quis tempore novæ legis, veterem legem implere vellet, in qua Christi mysteria designabantur futura: unde ea modo servare, tam est perniciosum ac si quis verbo diceret Christum esse passurum. Secundo, contingit hæc falsitas ex parte colentis, maxime in cultu communi, qui in persona totius Ecclesiæ exhibetur: et idcirco falsarius foret, qui aliquid foris ex parte Ecclesiæ Deo exhiberet contra modum ab Ecclesia institutum atque consuetum. Sed ante legem sancti viri per interiorem instinctum instruebantur de modo Deum colendi, quos alii imitabantur.
Amplius, superfluum dupliciter dicitur, scilicet: Secundum quantitatem absolutam. Et sic in divino obsequio non potest esse superfluum: nam quidquid facimus aut facere possumus, minus est eo quod Deo creatori debemus. Secundo, dicitur superfluum secundum quantitatem proportionis, videlicet quod non est proprio fini proportionatum. Finis autem divini cultus est, ut homo se ipsum Deo tradat, mente et corpore se ei subjiciens : quod fit dum omnia quæ habet et agit, ad Dei gloriam refert, videlicet carnem domando, spiritum humiliando, Deum glorificando. Quidquid autem ad Dei gloriam non pertinet, neque ad hoc quod anima Deo subdatur et caro dometur ordinate; vel si est contra Dei atque Ecclesiæ institutionem, vel consuetudinem communem, quæ pro lege habetur, secundum Augustinum : hoc totum superstitiosum est, et in vera religione superfluum, quoniam ad interiorem Dei cultum non pertinet. Unde Augustinus libro de Vera religione, illud verbum, Regnum Dei intra vos est, contra superstitiosos inducit, qui exterioribus principalem curam impendunt.3
Footnotes
Chapter 445 of 761