Skip to the text

Articulus 158

  1. De idololatria. 2. An sit peccatum. 3. An sit peccatum gravissimum. 4. De causa hujus peccati.

  2. PORRO idololatria species est superstitionis, quia excedit debitum modum divini cultus, non Deo creatori sed creaturis illum, scilicet cultum, impendens.1 Quemadmodum autem gentiles divinum cultum exhibebant figuris seu idolis, sic quidam eorum exhibuerunt illum rebus per idola seu imagines repræsentatis. Unde cultum latriæ idolis diversimode impertiebantur. Nam quidam per artem nefariam constituebant imagines, quæ virtute dæmonum certos effectus habebant : propter quod putabant aliquid divinitatis imaginibus inesse, ac per hoc divino cultu honorandas. Et hæc erat opinio Hermetis Trismegisti, ut ait Augustinus octavo de Civitate Dei. Alii vero impendebant cultum divinum, non ipsis imaginibus, sed rebus quas repræsentabant. Quorum triplex exstitit error. Aliqui enim putabant quosdam homines esse deos, ut Jovem,

A Mercurium : quos per eorum statuas coluerunt. Ceteri æstimabant totum mundum esse unum Deum, non propter corporalem substantiam, sed propter animam ejus, asserentes nihil aliud esse Deum, nisi animam motu et ratione mundum gubernantem : propter quod toti mundo et omnibus partibus ejus, scilicet aeri, terræ, aquæ, etc., arbitrabantur divinum impendendum honorem. Reliqui vero, puta Platonici, ponebant unum summum Deum omnium causam. Post quem ponebant quasdam spirituales substantias a Deo summo creatas : has quoque deos dicebant participatione divinitatis ; et tales substantias nos dicimus angelos. Post illas autem ponebant animas corporum cœlestium ; et post eas dæmones, quos appellabant animalia aeria atque divina ; post quos ponebant animas hominum, quas per excellentiam virtutum adstruebant ad deorum transferri consortium. Omnia itaque hæc ad idololatriæ superstitionem pertinebant, quia serviebant creaturæ magis quam Creatori.2

C Unde nomen idololatriæ omnem cultum creaturæ designat, etiam si absque imaginibus fiat. Quod vero Apostolus asserit, nihil esse idolum in mundo, ideo dixit quia imagines illæ non sunt animatæ, nec aliquid divinitatis participantes, quemadmodum opinabantur idololatræ.3

  1. Præterea quidam putabant non solum summo Deo, sed etiam prædictis creaturis præcipuis, sacrificia et alia ad latriam pertinentia debere offerri, tanquam Deo propinquioribus. Sed hoc omnino absurdum est. Nam summo Deo, qui omnibus singulariter eminet, singularis est honor exhibendus qui latria appellatur : potissime quum cultus exterior sit interioris cultus indicium. Et idcirco, sicut Deo vero debetur singularis cultus latriæ interior, sic quoque exterior. Unde illi soli exterius sacrificium offerre oportet, cui interius sacrificium offerendum exsistit. Alii vero ponebant exteriorem cultum idolis pendendum, non tanquam per se bonum vel opportunum, sed sicut vulgari consuetudini consonum. Unde sexto de Civitate Dei inducit Augustinus Senecam dicentem: Sic adorabimus, ut meminerimus hujusmodi cultum magis ad morem quam ad rem pertinere. Et idem refert Augustinus in libro de Vera religione de philosophis, quod inter populos concesserunt idola esse colenda, sed inter se contrarium adstruebant. Hunc autem errorem hæretici quidam secuti sunt, dicentes non esse illicitum si quis tempore persecutionis foris idola colat, dummodo fidem rectam mente retineat. Sed hoc apertissime falsum est. Quum enim exterior cultus sit signum cultus interni: sicut mendacium esset perniciosum, si quis verbis quidpiam diceret fidei contrarium; sic perniciosa est falsitas, si quis alicui exteriorem cultum divinum impendat, contra id quod mente sentit. Unde de Seneca narrat Augustinus sexto de Civitate Dei, quod tanto damnabilius idola coluit, quanto illa quæ mendaciter egit, sic egerit ut a populo veraciter agere æstimaretur.

  2. Denique gravitas peccati attenditur uno modo ex parte peccati: et sic idololatria est gravissimum peccatum, quia idololatria quantum in se est, alium Deum constituit, et contra ordinem universi agit, quem turbat, quemadmodum etiam in communitate maximum est peccatum, regium honorem impendere alii quam regi. Secundo, attenditur peccati enormitas ex parte peccantis. Sicut gravius peccat qui peccat scienter, quam qui ignoranter; et ita peccatum hæretici, qui fidem scienter corrumpit, gravius esse potest idololatria, et similiter alia peccata, ratione majoris contemptus.

  3. Insuper, idololatriæ duplex fuit causa: Una, dispositiva. Et hæc erat ex parte hominum dupliciter: primo ex inordinato affectu, quo aliqui quosdam nimis amantes aut venerantes, divinum eis impenderunt honorem, sicut in libro Sapientiæ dicitur;4 secundo ex ignorantia veri Dei, cujus perfectionem quidam ignorantes, atque creaturarum pulchritudinem admirantes, illas pro Deo colebant. Alia idololatriæ causa erat consummativa. Et ista fuit ex dæmonibus, qui in idolis responsa dabant, et alia quædam mira fecerunt, ac per hoc se colendos præbebant. Unde in Psalmo habetur: Omnes dii gentium dæmonia.5 Dicunt autem aliqui, quod idololatria in secunda ætate incepit. In prima namque ætate, propter recentem memoriam creationis mundi, et ob naturalis rationis vigorem, non fuit. Fertur autem a Nemrod inventa, qui compulit homines ignem adorare; vel a Nino, qui Beli patris sui imaginem fecit adorari. Judæi quoque aiunt, quod Ismael primus fecit simulacra de luto. Græci vero a Prometheo hoc primo factum testantur.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 94. ↩

  2. Rom. I, 25. ↩

  3. I Cor. VIII, 4. ↩

  4. Sap. xiv, 15 et seq. ↩

  5. Ps. xcv, 5. ↩

Chapter 446 of 761