Skip to the text

Articulus 159

  1. Utrum divinatio sit peccatum. 2. An sit species superstitionis. 3. De speciebus divinationis. 4. De divinatione quœ fit per dœmones.

  2. DIVINATIO insuper futurorum prænuntiationem importat.1 Futura vero dupliciter possunt agnosci, videlicet in suis causis, et in se ipsis. Causæ autem futurorum in triplici differentia sunt. Nam quædam semper et ex necessitate effectus suos producunt. Et tales effectus ex consideratione causarum possunt præsciri: ut eclipsis lunæ. Quædam vero causæ producunt effectus suos non semper, nec de necessitate, sed ut frequenter, et raro deficiunt. Tales itaque effectus præsciri possunt, non utique certitudinaliter, sed conjecturaliter: sicut astrologi ex consideratione stellarum quædam prænuntiant de pluviis, de sterilitate vel siccitate, ac aliis; et medici, de sanitate vel morte. Aliæ vero causæ se habent æque ad utrumlibet: et istæ potissime sunt potentiæ rationales, quæ se ad opposita habent. Harum igitur causarum effectus, et etiam illi qui raro ex naturalibus suis causis producuntur, ex consideratione causarum præsciri non valent, sed solum præsciuntur secundum quod in se ipsis considerantur. In se ipsis vero considerari non possunt ab homine, nisi dum præsentialiter sunt. Sed hoc Deo est proprium futura hujusmodi tanquam præsentia cernere, quoniam in Dei sapientia omnia præsentialiter innotescunt. Unde quum quis talia prænuntiare aut præagnoscere præsumpserit, nisi Deo revelante, id quod Dei est sibi usurpat. Et ex hoc divini dicuntur, qui sibi indebito modo assumunt futura prædicere quadam fraudulenta astutia. Et quia hoc illicitum est, constat divinationem semper esse peccatum.

  3. Denique superstitio est indebitus cultus Divinitatis. Ad cultum autem Dei aliquid spectat dupliciter : Primo, quum aliquid, scilicet sacrificium vel oblatio, Deo offertur; secundo, quum aliquid divinum assumitur, ut in juramento. Pariformiter, ad superstitionem non solum pertinet, quum dæmonibus quidquam offertur, sed etiam quum aliquis assumit adjutorium dæmonum ad aliquid cognoscendum vel agendum. Omnis vero divinatio ex dæmonibus provenit, vel quia manifeste invocantur, vel quia vanæ inquisitioni occulte se ingerunt. Dicit enim Origenes in Periarchon : Est quædam operatio dæmonis in ministerio præscientiæ, quæ artibus quibusdam ab his qui se dæmonibus manciparunt, nunc per sortes, nunc per auguria, nunc ex contemplatione umbrarum comprehendi videtur. Hæc autem omnia operatione dæmonum fieri non dubito. Unde patet, quod superstitionis species sit ipsa divinatio.

  4. Porro multæ sunt species divinationis, quia (ut dictum est) omnis divinatio auxilio seu consilio dæmonum utitur, vel manifeste invocato, aut occulte se ingerente. Dæmones autem expresse invocati, futura prænuntiant multipliciter : Quandoque præstigiosis apparitionibus se auditui atque conspectui hominum ingerentes : et hæc species nominatur præstigium. Quandoque autem per somnia : et tunc dicitur divinatio somniorum. Interdum vero per mortuorum apparitionem seu allocationem : et dicitur necromantia. Nam νεκρόν Græce, Latine dicitur mortuum ; μαντεία autem divinatio nuncupatur : quibusdam enim præcantationibus, adhibito sanguine, videntur mortui suscitati ad interrogata respondere. Interdum autem futura prænuntiant per homines vivos, quemadmodum in arreptitiis : et hæc est divinatio per pythones. Sunt enim secundum Isidorum, pythones a Pythio Apolline dicti, qui divinandi exstitisse auctor describitur. Quandoque autem futura prænuntiant per figuras seu signa in rebus inanimatis apparentia, utpote in igne, ferro, lapide, aqua, aere, vel in visceribus animalium in aris dæmonum oblatorum : et secundum hoc diversa sunt nomina divinationum hujusmodi. — Divinatio demum, quæ fit sine manifesta dæmonum invocatione, duplex est. Prima, quum ad præcognoscendum futura aliquid consideratur in dispositionibus aliquarum rerum, utpote : in situ vel motu stellarum : quod ad astrologos spectat, qui vocantur genethliaci propter considerationem dierum natalium; vel in motu seu vocibus avium seu aliorum animalium, aut per sternutationes hominum, vel saltus membrorum : quod totum generaliter pertinet ad augurium. Si vero consideratio talis fit circa verba hominum alia intentione prolata, quæ quis retorquet ad futurum quod studet prænoscere, dicitur omen. Si autem considerentur lineamenta corporum, ut manus, dicitur chiromantia; vel in spatulis animalium, dicitur spatulamantia. Ad aliud autem genus divinationis, in qua dæmon manifeste non invocatur, pertinet divinatio quæ fit ex consideratione eorum quæ eveniunt ex quibusdam quæ ab hominibus serio fiunt ad aliquid occultum inquirendum : sicut ex projectione taxillorum quis plura puncta projiciat; vel dum consideratur quid aperienti librum primo occurrat : quæ omnia nomen sortium habent. — Itaque triplex est divinandi genus : primum, quum dæmon aperte invocatur, quod ad necromantiam pertinet; secundum est per solam considerationem dispositionis et motus alterius rei, quod ad augurium spectat; tertium, dum aliquid agimus quatenus aliquid occultum nobis manifestetur, quod ad sortes pertinere prædictum est.

  5. Amplius, divinatio quæ fit per dæmones, omnino illicita est : Primo, propter pactum cum dæmone initum. Secundo, quia dæmon semper intendit finaliter quod humanæ saluti contrarium est : quamvis interdum verum quid dicat. Prætendit namque hominem assuescere ad hoc, quod ab ipso sciscitetur et sibi credat, sicque suam nequitiam inferat homini. Posset tamen aliquid inquiri a dæmone sponte occurrente, propter commodum aliorum : potissime, quando dæmon divina virtute compelli potest ad verum dicendum. Sciendum vero, quod secundum Augustinum ad Simplicianum, non est absurdum putare, quod spiritus Samuelis divina dispensatione, non arte magica, Sauli apparuit. Vel, non spiritus Samuelis a requie sua excitatus est, sed aliquod phantasma et illusio imaginativa diaboli operatione ostensa est. Verumtamen, propter nullum temporale bonum seu commodum, inquirendum est aliquid a dæmonibus per divinationem.

Footnotes

  1. Quæstio 95. ↩

Chapter 447 of 761