Skip to the text

Articulus 160

  1. De divinatione quæ fit per astra. 2. De divinatione quæ fit per somnia. 3. De ea quæ fit per auguria. 4. De divinatione per sortes.

  2. NUNC paulo ante innotuit, quomodo ex consideratione stellarum quædam præsciri certitudinaliter possunt, videlicet quæ necessario ex illis proveniunt. Quidam autem dixerunt, quod stellæ non causant sed magis significant ea quæ ex earum consideratione noscuntur. Sed hoc stare non potest, præsertim quum secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, corpora cœlestia sint causæ eorum quæ in hoc mundo fiunt : quod etiam Aristoteles asserit. Verumtamen duplices sunt effectus, qui a causalitate superiorum corporum excipiuntur, videlicet : Effectus per accidens, tam in naturalibus quam in humanis : nam, ut sexto Metaphysicæ dicitur, ens per accidens non habet causam per se, nec est proprie unum. Secundo excipiuntur actus intellectus et voluntatis. Hæ enim potentiæ immateriales sunt : et idcirco corpora cœlorum directe non agunt nec influunt eis; sed indirecte, in quantum agunt in corpora hominum, et per consequens in vires sensitivas, ex quibus intellectualis operatio oritur. Sed talis influxus non inducit aliquam necessitatem in voluntatem et intellectum, sed inclinationem, quæ ratione ordinari frenarique potest. Itaque quicumque consideratione siderum utitur ad talium casualium seu voluntariorum ac humanorum effectuum præcognitionem certam, hoc ex vana et falsa opinione procedit, cui se dæmon immiscet, et est divinatio superstitiosa.

  3. Denique, somnia quandoque sunt futurorum eventuum causa; sicut quum mens hominis est sollicita ex his quæ vidit in somnis, et per hoc inducitur ad aliquid faciendum aut vitandum. Interdum vero somnia sunt signa futurorum, in quantum reducuntur in causam communem somnis atque futuris eventibus. — Causa vero somniorum est duplex, interior et exterior. Interior est duplex. Una, animalis, in quantum phantasiæ dormientis illa occurrunt, circa quæ ejus cogitatio et affectio tempore vigiliæ erant intentæ : et talis causa somniorum non est causa futurorum eventuum; sed habent se talia somnia per accidens ad effectus futuros; eritque casuale si cum eis concurrat. Alia interior causa somniorum est corporalis, quia ex interiori dispositione formatur motus in phantasia tali dispositioni conveniens, sicut homini abundanti humoribus frigidis videtur in somnis quod sit in aqua vel nive : et talibus somniis, secundum medicos, est intendendum ad cognoscendum interiores dispositiones. — Causa quoque somniorum exterior duplex est. Una, corporalis, in quantum phantasia dormientis immutatur ab aere continente, vel ab impressione corporum cœlestium, ex qua apparent dormienti aliquæ phantasiæ cœlesti dispositioni conformes. Alia causa exterior est spiritualis : quæ quandoque est a Deo, qui per ministerium angelorum aliqua dormienti revelat ; quandoque autem est ex operatione diaboli, cujus machinatione aliquæ formæ dormienti occurrunt, per quas futura præcognoscuntur, præsertim in his qui cum dæmone pacta habent. — Igitur si quis utatur somniis ad prævidendum futura, secundum quod somnia procedunt ex revelatione divina, vel ex causa naturali intrinseca, sive etiam extrinseca, in quantum se potest extendere virtus hujusmodi, non est divinatio illicita : sic enim Joseph et Daniel interpretati sunt Deo docente somnia regum. Alias divinatio somniorum prohibita est, quemadmodum in Deuteronomio dicitur :1 Non inveniatur in te qui observet somnia.

  4. Insuper, garritus motusque avium, ac similes rerum dispositiones, manifestum est non esse causas futurorum eventuum. Unde si ex eis futura aliqua prænoscuntur, hoc est secundum quod sunt effectus aliquarum causarum quæ sunt etiam causantes vel præcognoscentes eventus futuros. Causa vero operationum brutorum, est quidam instinctus quo moventur per modum naturæ, quum actus sui dominium non habeant. — Hic autem instinctus est duplex. Quorum unus procedit ex causa corporali. Nam quum bruta non habeant nisi animam sensitivam atque organicas vires, subjacent dispositioni corporis continentis, videlicet aeris, et cœlestium influxui corporum : et sic quædam operationes eorum possunt esse signa futurorum effectuum, in quantum dispositioni prædictorum corporum conformantur. Sed ista consideratio extendi non debet ad actus intellectus et voluntatis, sed solum ad ea quæ ad hujusmodi bruta aliqualiter pertinent. Consequuntur enim ex corporibus cœlestibus naturalem cognitionem et instinctum ad ea quæ eorum naturæ necessaria sunt, ut sunt immutationes per ventos et pluvias. Unde Jeremias dicit : Milvus in cœlo cognovit tempus suum.2 Et sic considerare garritus avium ad talia præscienda, licet : velut si quis dicat pluviam cito venturam, eo quod consideravit corniculam sæpius crocitantem. — Alio modo prædictorum animalium instinctus est a spirituali causa, puta : a Deo, ut patet in columba quæ descendit super Christum, de corvo quoque qui pavit Eliam ;34 vel etiam a dæmonibus, qui Deo permittente irrationabilia animalia movent ad decipiendos animos hominum. Itaque hujusmodi divinatione uti ultra quam se extendit secundum ordinem naturæ vel divinæ providentiæ, superstitiosum censendum est. — Quod vero Joseph dixit, non esse sibi similem in augurandi scientia, secundum Augustinum, joco asseruit.5

  5. Porro sortes dicuntur, quum aliqua fiunt ex quorum eventu aliquid occultum innotescat : ut si judicio sortium quæritur quid sit alicui exhibendum de re possessa, vel honore, dignitate, pœna, dicitur sors divisoria; si autem quæritur quid sit agendum, sors consultoria appellatur; si vero investigatur quid sit futurum, divinatoria sors vocatur. Actus autem hominum, qui requiruntur ad sortes, non subduntur dispositioni stellarum. Si ergo quis ideo sortibus utatur, quasi actus humani ex stellarum dispositione effectum sortiantur, est vana et falsa opinio, nec dæmonum carens suggestione : et talis divinatio superstitiosa exsistit. Sed hac causa remota, oportet sortialium actuum exspectare eventum a fortuna, vel ex aliqua spirituali causa directiva. Et si ex fortuna (quod in sorte divisoria solummodo habet locum), tunc est vitium vanitatis : ut dum aliqui nequeunt rem concorditer dividere, sorte utuntur, exponentes fortunæ quam quisque partem sustineat. Sed si exspectatur eventus a spirituali substantia mala, videlicet dæmone ; sic sortes prohibentur secundum canones. Interdum autem exspectatur a Deo, juxta illud :6 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. Talis ergo sors de se non est mala, secundum Augustinum. Sed potest in hoc quadruplex peccatum incidere : primo si sine necessitate exigatur, quia hoc ad tentationem pertinet Dei ; secundo, si etiam in necessitate sine debita reverentia homo sortibus perutatur, scilicet ut exemplo Apostolorum fiant oratione facta, et cœtu fratrum collecto, secundum Bedam ; tertio, si divina oracula ad terrena convertantur negotia ; quarto, si in ecclesiasticis electionibus, quæ ex Spiritus Sancti inspiratione agendæ sunt, sortibus quis utatur. Unde Beda ait, Matthiam sorte electum Apostolum, quoniam Spiritus Sancti gratia nondum erat plene effusa ; sed post Pentecosten septem diaconi, non utique sorte, sed discipulorum electione sunt ordinati. In temporalibus autem dignitatibus, quæ ad terrena disponenda instituuntur, secus est, quia in illis frequenter sortibus utitur homo. Itaque si incumbit necessitas, licet cum debita reverentia divinum judicium sortibus implorare. Cujus exempla ponit Augustinus : ut si inter servos Dei esset disceptatio, qui eorum tempore persecutionis fugere et qui manere deberent ; vel si duo æque egeni alicui obviarent, cui aliquid dare deberet, quod non nisi uni dari posset.

Sciendum quoque, quod judicium ferri candentis, seu aquæ ferventis propter alicujus occulti percipiendam notitiam, existit illicitum : primo, quia ordinatur ad manifestandum secreta quæ divino judicio reservantur; secundo, quia non est divina auctoritate sancitum. Propter quod causa 2, quæstione 5, in decreto Stephani Papæ V tale judicium prohibetur, ac superstitiosum vocatur : nam incognita illi soli servanda sunt qui solus novit corda filiorum hominum. Et est partim simile de duello, præsertim si pugiles sint virtute seu arte multum difformes : alias minus illicitum esset, eo quod non exspectetur ibi miraculosus effectus, sed pertinet magis ad communem rationem sortium.

Footnotes

  1. Deut. xviii, 10. ↩

  2. Jer. viii, 7. ↩

  3. III Reg. xvii, 6. ↩

  4. Matth. iii, 16. ↩

  5. Gen. xliiv, 15. ↩

  6. Prov. xvi, 33. ↩

Chapter 448 of 761