Skip to the text

Articulus 161

  1. Utrum liceant observantiæ artis notoriæ, 2. vel ad corporum immutationem ordinatæ, 3. vel etiam ad præcognoscendum quædam fortunia seu infortunia. 4. De suspensione quoque sacrorum verborum ad colla hominum an licita sit.

  2. ARS autem notoria primo illicita est, quoniam ad acquirendam scientiam aliquibus rebus utitur quæ non habent virtutem causandi scientiam, scilicet inspectione figurarum, prolatione incognitorum verborum, atque similibus, quibus non utitur ut causis, neque ut signis divinitus institutis, quemadmodum sunt sacramentalia signa.1 Pertinent ergo ad pacta cum dæmonibus fœderata. Est quoque ars ista inefficax, quia non intenditur in ea acquisitio scientiæ per modum homini connaturalem, videlicet inveniendo vel addiscendo; nec exspectatur scientia a Deo : qui licet quibusdam scientiam miraculose infundat, hoc tamen non facit cum observatione hujusmodi, sed secundum arbitrium Spiritus Sancti. Ad dæmones quoque non pertinet illuminare intellectum, quem in acquisitione scientiæ illuminari oportet. Ideoque observantia artis notoriæ ad acquirendam scientiam, est omnino fugienda et superstitiosa, secundum Augustinum.

  3. Denique, sicut licitum est res naturales applicare corporibus ad inducendos effectus quos naturaliter efficere possunt; sic est illicitum eas applicare ad causandos effectus quos ex sua naturali virtute causare non possunt: quia secundum hoc non applicantur ut causæ, sed ut signa; et sic pertinent ad pacta significationum cum dæmonibus inita: sicut quum adjunguntur characteres, nomina, vel ligaturæ, seu remedia, aut aliæ observationes, quæ palam est naturaliter non habere efficaciam ad id ad quod applicantur. Sed illiciuntur dæmones hujusmodi rebus, secundum Augustinum vicesimo primo de Civitate Dei, non sicut animalia cibis, sed sicut spiritus signis quæ cujusque delectationi congruunt, per varia genera lapidum, herbarum, lignorum, animalium, carminum, rituum. Res quoque artificiales, in quantum hujusmodi, nullam sortiuntur virtutem agendi ex corporum influxione cœlestium; sed magicæ artes utentes figuris, dæmonum calliditate adipiscuntur effectum quem habent.

  4. Ex eadem autem causa consequitur, quod observationes quas homines attendunt ad cognoscendum eufortunia vel diffortunia, sint illicitæ et superstitiosæ: non enim observantur ut causæ, nec ut signa divinitus instituta; sed potius ab humana vanitate, diabolo se immiscente, conficta sunt. Imo videntur esse reliquiæ idololatriæ, per quam observabantur auguria, et dies quidam fausti vel infausti. Quod autem quidam experiuntur, frequenter ex talibus observationibus sibi quoddam futurorum præsagium imminere, ex dæmonum contingit industria, qui procurant hujuscemodi, quatenus animos hominum talibus vanitatibus implicent.

  5. Præterea in scripturis et incantationibus circa colla suspensis sunt duo cavenda: Primo, ne pertineant ad invocationem dæmonum, vel ignota verba contineant sub quibus forte vanum aliquid latere potest, et ne aliquid falsitatis admixtum sit. Secundo cavendum est. ne cum verbis divinis et sacris aliqua vana adjungantur, ut sunt quidam characteres, præter signum crucis; et ne spes habeatur in modo scribendi vel ligandi, seu simili vanitate, quæ ad reverentiam Dei non pertineat: quia hoc superstitiosum exsisteret. Dicit enim Chrysostomus super Matthæum: Quidam aliquam partem Evangelii scriptam circa collum portant. Sed nonne quotidie Evangelium in Ecclesia legitur et auditur ab omnibus? Cui ergo in auribus posita Evangelia nihil prosunt, quomodo eum possunt circa collum suspensa salvare? Deinde non est virtus Evangelii in figuris litterarum, sed in intellectu sensuum: ergo melius in corde posita prosunt, quam circa collum suspensa. Itaque si prædicta caveantur, tunc licet sancta verba ad collum portare, sicut et Sanctorum reliquias, ut in Decretis dicitur causa 26, quæstione 5, capitulo Non liceat Christianis. — Unde etiam licita est incantatio serpentium, aut aliorum animalium, si respectus habeatur dumtaxat ad sacra verba, et ad divinam virtutem. Sed frequenter tales incantationes habent illicitas observantias, atque a dæmonibus sortiuntur effectum: præsertim circa serpentes, quoniam primum instrumentum diaboli ad hominem decipiendum fuit serpens.

Footnotes

  1. Quæstio 96. ↩

Chapter 449 of 761