Skip to the text

Articulus 162

  1. In quo consistat tentatio Dei. 2. An sit peccatum. 3. Cui virtuti opponatur. 4. De comparatione ejus ad superstitionem.

  2. TENTARE præterea, est experimenta de tentato sumere.1 Quod dupliciter accidit, scilicet verbis et factis: quorum utrumque adhuc dupliciter contingit, videlicet manifeste, ut quum aliquis se tentatorem fatetur, et occulte seu insidiose. Interdum etiam aliquis dicitur tentare interpretative, quando videlicet etsi non intendat de alio experimentum sumere, illud tamen agit quod ad nihil aliud ordinabile est quam ad experimentum sumendum: ut si quis equum currere cogat sine aliqua utilitate, hoc ad nihil utile esse videtur quam de equi velocitate experimentum accipere. Itaque tentatur Deus ab homine quandoque verbis, ut si quis in sua oratione aliquid a Deo postulet, quatenus Dei scientiam, potestatem, vel voluntatem exploret: is enim manifeste Deum verbis tentat. Factis quoque Deum expresse tentat, qui per ea quæ facit, intendit experimentum sumere divinæ potestatis, vel sapientiæ, aut pietatis. Sed et interpretative Deum tentat, qui etsi hoc non intendat, aliquid tamen agit ad nihil aliud utile nisi ad experiendam Dei potestatem, bonitatem, aut cognitionem. Itaque, dum se homo divino committit auxilio propter necessitatem vel utilitatem, hoc non est Deum tentare; sed hoc sine necessitate utilitateque facere, est Deum interpretative tentare: ut si quis habet unde se possit juvare, illud omittit et periculo se committit. Ideoque Augustinus contra Faustum testatur, quod in hoc tentatio Dei consistit, quod homo prætermittit facere quod in se est ad evadenda pericula.

  3. Insuper, omnis tentatio ex ignorantia vel dubietate procedit, vel tentantis, vel tentati, vel aliorum quibus aliquis qui tentat, vult aliquid manifestare de eo quem tentat. Quum ergo de divina bonitate seu perfectione dubitare vel ignarum esse sit peccatum, clarum est quod Deum tentare ad hoc ut ipse qui tentat Dei virtutem agnoscat, peccatum sit. Unde quod Dominus ait, Inferte omnem decimam in horreum meum, et probate me super hoc, etc., non est intelligendum causaliter, ut scilicet ideo solverent quatenus Deum tentarent;2 sed consecutive, utpote si decimas solverent, experimento probaturi essent beneficia Dei. Rursus, sciendum quod quædam est cognitio divinæ bonitatis et voluntatis speculativa, quædam vero experimentalis et effectiva. Quarum primam probare non licet; sed secundam monemur per experientiam comprobare, quemadmodum scriptum est:3 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. — At vero advertendum, quod Achaz reprehenditur eo quod signum non petiit, tum quia4

A Deus illud peti præcepit, tum quoniam signum Deus dare volebat propter totius populi instructionem.5 Quod autem Abraham a Deo signum petiit, ex instinctu divino processit. Gedeon vero ex fidei debilitate signum petiisse videtur:6 unde non excusatur, sicut nec Zacharias pater Joannis. Interdum tamen signum a Domino petitur, quo homo instruatur quid sit Deo placitum circa aliquod factum: et hoc ad Dei tentationem non pertinet.

  1. Denique tentare Deum, irreligiositate est species, et religioni, cujus finis est Deo reverentiam exhibere, opponitur. Nam Deum tentare ad ipsius irreverentiam spectat. Nullus enim eum tentare præsumit de cujus excellentia certus est: et ergo quemquam tentare, pertinet ad irreverentiam ejus. — At vero agnoscendum, quod qui Deum orat, non dimittendo aliis, nec se alias ad devotionem disponendo, interpretative Deum tentat. Unde in Ecclesiastico dicitur: Ante orationem præpara animam tuam, et noli esse quasi homo tentans Deum.7

  2. Insuper advertendum, quod superstitio est majus peccatum quam tentatio Dei: nam magis ad irreverentiam pertinet Dei, quam tentatio Dei. Superstitiosus enim quasi per certitudinem facit aut sentit aliquid excellentiæ divinæ contrarium, ut in idololatria patet; sed tentans Deum protestatur solum quamdam dubitationem de excellentia Dei: quod minus est quam certitudine asserere aliquid divinæ perfectioni repugnans.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 97. ↩

  2. Malach. III, 10. ↩

  3. Ps. XXXIII, 9. ↩

  4. Is. VII, 10 et seq. ↩

  5. Gen. XV, 8. ↩

  6. Judic. VI, 17. ↩

  7. Eccl. XVIII, 23. ↩

Chapter 450 of 761