Skip to the text

Articulus 163

  1. An falsitas requiratur ad perjurium.

  2. De peccato perjurii. 3. An sit mortale.

  3. An peccet qui perjuro juramentum injungit.

  4. PORRO actus morales specificantur ex fine.1 Finis autem juramenti est confirmatio dicti: cui falsitas contrariatur, quum certificatio nihil aliud sit quam firma veritatis ostensio. Falsitas itaque rationem juramenti evacuat. Ideoque perversitas juramenti, quæ appellatur perjurium, a falsitate præcipue specificatur. Verumtamen, quoniam secundum Hieronymum, veritas, judicium atque justitia sunt tres comites juramenti; idcirco quodcumque horum juramento defuerit, perjurium erit. Sed primo et principaliter est perjurium, quando veritas deest. Secundario autem, si abest justitia. Qui enim illicitum aliquid jurat, ex hoc ipso falsitatem incurrit, quum sit obligatus contrarium facere. Tertio vero, quum deest judicium: nam qui indiscrete jurat, se committit periculo incurrendi falsitatem. — Rursus, actus morales a voluntate, cujus objectum est bonum apprehensum, procedunt. Si igitur falsum apprehendatur ut verum, erit per comparationem ad voluntatem materialiter falsum, et formaliter verum. Si vero verum apprehendatur ut falsum, erit quoad voluntatem materialiter verum, et formaliter falsum. Unde in utroque consistit aliquo modo perjurium propter quemdam modum falsitatis. Quia tamen in unoquoque formale est potius materiali, ideo ille est magis perjurus qui jurat verum quod æstimat falsum, quam qui jurat falsum quod reputat verum: quia secundum Augustinum, Ream linguam non facit nisi mens rea.

  5. Denique perjurium est peccatum religioni contrarium. Nam Deum ad falsi testimonium adhibere testem, ad divinam irreverentiam pertinet: quia per hoc dat perjurus intelligere, quod Deus veritatem ignoret, vel quod falsitatem confirmare velit. Itaque qui illicitum aliquid jurat, jurando incurrit perjurium propter defectum justitiæ; non autem incurrit perjurium non adimplendo quod juravit, quoniam id quod juravit, tale non fuit quod sub juramento cadere possit. Et simile est si quis jurat religionem non ingredi, aut eleemosynam non largiri: nam jurando perjurus efficitur propter defectum judicii, non autem si non impleat.

  6. Insuper, quum secundum præostensa, perjurium contemptum Dei includat, ac divino præcepto contrarietur, constat ipsum esse mortale peccatum. Imo si quis coactus aliquid jurat quod potest esse juramenti materia, scilicet quod facere licet, mortaliter peccat si illud non impleat, quum coactio non tollat obligationem juramenti quoad Deum. Potest tamen per auctoritatem Papæ ab obligatione solvi, præsertim si coactus fuerit tali metu qui in virum constantem cadere valet. Talis vero quamvis non impleat, non punitur quasi pro mortali crimine, propter coactionem. Qui autem falsum jurat assertorio juramento, non ideo redditur ipso jure infamis, sed solum per definitivam sententiam in causa accusationis contra eum latam. Sed qui frangit juramentum promissorium solenniter factum, ipso jure infamis efficitur: nam in ejus potestate remanet, postquam juravit, ut det juramento suo veritatem: quod juramento assertorio minime convenit. Rursus, qui jocose perjurat, mortaliter peccat: quoniam Dei irreverentiam non vitat, sed quoad aliquid amplius auget. Similiter qui ex lapsu linguæ perjurat, si advertat falsum esse quod jurat, mortaliter peccat; si vero hoc non advertat, a crimine perjurii excusatur.

  7. Præterea advertendum, quod aliquis ab alio juramentum dupliciter exigit, scilicet: sponte, tanquam persona privata; et pro alio, utpote ex necessitate officii sibi commissi. Si primo modo, hoc dupliciter accidere potest: quia, vel nescit alium falsum juraturum: et tunc non est peccatum, sed humana tentatio quæ ex quadam infirmitate procedit, qua homo dubitat alium verum esse dicturum. Si autem scit alium falsum juraturum, homicida efficitur, quoniam ipse alium ad sui ipsius interitum inducit. Si autem quis juramentum requirit tanquam persona publica, secundum ordinem juris, ad petitionem alterius, non videtur esse in culpa, quamvis alium agnoscat perjuraturum : quia non ipse videtur juramentum exigere, sed ille ad cujus instantiam petit.

Footnotes

  1. Quæstio 98. ↩

Chapter 451 of 761