Skip to the text

Articulus 164

  1. Quid sit sacrilegium. 2. An sit speciale peccatum. 3. De speciebus ejus. 4. De pœna ipsius.

  2. SACRILEGIUM vero, ut ait Isidorus, dicitur, quia sacra legit, id est, furatur.1 Unde sacrilegium est violatio rei sacræ : et sumitur violatio large pro quacumque irreverentia seu inhonoratione. Et sicut honor non est in honorato, sed in honorante ; sic violatio ista est in ipso qui se ad rem sacram irreverenter habet, quia quantum in se est illam violat, quamvis ei nihil noceat nec violare prævaleat. Dicitur quippe aliquid sacrum, quia ad divinum cultum ordinatur. Et sicut aliquid dicitur bonum, quia ordinatur ad bonum ; sic et divinum dici potest, quia ad cultum deputatur divinum : propter quod reverentia quædam sibi debetur, quæ refertur ad Deum. Et idcirco quidquid ad sacrarum rerum irreverentiam spectat, ad Dei injuriam pertinet, ac sacrilegii rationem constituit. Sciendum quoque, quod antiquitus rectores rei publicæ appellabantur divini, tanquam providentiæ divinæ ministri, eo quod bonum commune sit quoddam divinum : et ergo extenso nomine sacrilegii, illud quod ad principis irreverentiam attinet, sacrilegium dicitur. Dicitur enim causa 17, quæstione 4 : Committunt sacrilegium qui de principis judicio disputant.

  3. Denique, quia in sacrilegii actu invenitur specialis difformitas, scilicet quod violatur res sacra : constat ipsum esse speciale peccatum, estque religioni oppositum. Unde qui divinæ legis verba pervertit, sacrilegus redditur ; pariformiter, qui mulierem in loco sacro cognoscit.

  4. Et quia ratio sacrilegii in hoc consistit, quod quis irreverentiam exhibet sacris, quibus ratione sanctitatis honor debetur ; ideo secundum diversam rationem sanctitatis rerum sacrarum, species sacrilegii distinguuntur. Estque sacrilegium tanto majus, quanto res in quam peccatur est sanctior. Attribuitur itaque sanctitas personis sacris, locis sacris, et aliis quibusdam rebus ad Dei cultum relatis. Sanctitas vero loci ad hominis sanctitatem ordinatur, qui in sacro loco cultum Deo impendit. Ideoque gravius est peccatum peccare in personam cultui divino dedicatam, quam in locum sacrum : quamvis utrobique sint varii gradus secundum differentiam personarum atque locorum. Tertia insuper sacrilegii species, quæ circa alias res sacras committitur, multos habet gradus secundum sacrarum differentiam rerum : in quibus sacramenta primum obtinent locum, quorum primum est Eucharistiæ sacramentum. Sacrilegium ergo, quod contra sacramenta committitur, omnium exstat gravissimum. Post sacramenta vero secundum locum sortiuntur vasa sancta, Sanctorum reliquiæ atque imagines, in quibus quodammodo ipsæ personæ honorantur vel dehonorantur ; deinde quæ ad ornatum ecclesiæ ministrorumque pertinent ; post quæ sunt, quæ ad sustentationem ministrorum ecclesiæ spectant, sive mobilia sive immobilia. Itaque quicumque contra aliquod prædictorum peccat, sacrilegii crimen incurrit : ut si quis sanctimonialem cognoscat, vel cum muliere quacumque in templo concumbat, aut in ecclesia furtum committat. Considerandum quoque, quod omne peccatum a persona sacra commissum, materialiter et quasi per accidens sacrilegium est : nam quolibet peccato persona violatur peccantis. Propterea ait Hieronymus : Nugæ in ore sacerdotis sacrilegium sunt aut blasphemia.

  5. Porro in inflictione pœnarum duo pensantur. Primo, æqualitas, ad hoc quod pœna sit justa : quatenus in quibus aliquis peccat, per eadem torqueatur.2 Et sic sacrilegio correspondet pro pœna excommunicatio, eo quod sacrilegus injuriam inferat sacris, et ob id juste ab illis arcetur. Secundo, consideratur utilitas: pœnæ namque præsentes sunt medicinæ quædam quibus homines terreantur atque a malis desistant. Sacrilegus vero, quoniam sacra non reveretur nec curat, non satis punitur per hoc quod ei sacramenta interdicuntur: propter quod secundum leges civiles adhibetur capitalis sententia. Sed secundum Ecclesiæ sententiam, quæ mortem corporalem non infert, imponitur pecuniaria pœna. Dicitur enim, causa 17, quæstione 4: Si quis contumax servum fugitivum de atrio ecclesiæ per vim abstraxerit, nongentos solidos componat. Et postea: Quisquis inventus fuerit sacrilegii reus, triginta libras argenti examinati purissimi componat. At vero, si personæ sacræ violentia inferatur, vel si quis incendat aut frangat ecclesiam, infligitur excommunicatio major; in aliis vero sacrilegiis, minor.

Footnotes

  1. Quæstio 99. ↩

  2. Sap. XI, 17. ↩

Chapter 452 of 761