Articulus 165
Quid sit simonia. 2. An liceat pro sacramentis pecuniam sumere. 3. An pro spiritualibus actibus.
AT vero simonia est studiosa voluntas emendi vel vendendi aliquid spirituale vel spirituali annexum.1 Hoc autem illicitum est. Nam actus redditur malus, quoniam super indebitam materiam cadit. Sed res spiritualis non est debita emptionis seu venditionis materia, triplici ratione: primo, quia res spiritualis nullo terreno pretio potest compensari; secundo, quia illud quis vendere potest, cujus est dominus: sed prælatus est spiritualium rerum dispensator, non dominus; tertio, quia venditio repugnat spiritualium rerum origini, quæ ex gratuita Dei voluntate proveniunt. Simonia ergo irreligiositatis est species. — Dicitur autem simonia esse hæresis, non quod sit essentialiter hæresis, vel in intellectu ut in subjecto, sed secundum exteriorem protestationem. Nam eo ipso quo quis spiritualia vendit, fatetur se dominum horum: quod est hæreticum. Rursus, simoniaci appellantur hæretici, non tantum ob rationem prædictam; sed etiam, quia Simon magus asseruit mundum non esse a Deo creatum, sed a quadam virtute superna, ut refert Isidorus. Amplius, Simon magus ad hoc emere voluit spiritualem potestatem, ut eam postea venderet. Ideoque qui spiritualia vendunt, assimilantur intentioni ipsius; qui vero emere volunt, conformes sunt actui ejus. Sed qui actualiter vendunt, Giezi conformantur discipulo Elisei, qui a leproso mundato pecuniam sumpsit.2 Unde spiritualium venditores nuncupari possunt Giezitæ sicut et Simoniaci. — In definitione autem simoniæ, nomine emptionis et venditionis accipitur omnis contractus non gratuitus: et idcirco permutatio præbendarum, seu ecclesiasticorum beneficiorum, fieri nequit auctoritate partium absque simoniæ periculo, sicut neque transactio, ut jura determinant. Prælatus vero ex suo officio pro necessaria vel utili causa permutationes hujusmodi facere valet. — Falsa demum est opinio eorum qui dicunt Papam non posse simoniam committere. Imo potest sicut et alius quisque: et tanto est ejus culpa gravior, quanto persona sublimior. Nam quamvis res Ecclesiæ sint ejus, non tamen ut proprii domini, sed ut dispensatoris præcipui. Unde si pro aliqua re spirituali reciperet pecuniam de redditibus Ecclesiæ, non careret vitio simoniæ. Similiter potest simoniam incurrere, recipiendo pecuniam ab aliquo laico, non de bonis Ecclesiæ.
Præterea, quum novæ legis sacramenta maxime spiritualia sint, utpote gratiæ causativa, non nisi gratuito danda sunt. Verumtamen, quoniam per ministros Ecclesiæ dispensantur, qui a populo sustentari debent; ideo ministri possunt accipere aliquid ad sustentationem necessitatis, secundum ordinationem Ecclesiæ et consuetudines approbatas. Hoc namque accipitur, non ut mercedis pretium, sed tanquam necessitatis stipendium; mercedem vero dispensationis exspectent a Domino. — Ex his innotescit, quod magis deberet adultus sine Baptismo decedere, quam sacerdoti pro Baptismo pecuniam dare, aut aliquid quod pecunia potest æstimari: suppleret enim in eo Baptismus flaminis carentiam sacramenti. Infans quoque a laicis magis esset baptizandus in articulo necessitatis, quam aliquid dandum esset presbytero: præsertim quum quilibet in necessitatis articulo baptizare queat. Aquam tamen, quum sit purum corporale elementum, a sacerdote quis emere posset. Considerandum autem, quod matrimonium est et sacramentum, et naturæ officium. Itaque, licet pro matrimonio dare pecuniam, prout est naturæ officium, non autem in quantum est sacramentum. Unde jura prohibent pro benedictione nuptiarum aliquid exigi. Rursus, simoniacum esset per pecuniam redimere obstacula adversantium alicui pro episcopatu, vel præbenda, aut aliqua dignitate, antequam jus talium acquiratur per electionem, provisionem, aut collationem: nam hoc esset sibi viam parare cum pecunia ad obtinendum rem spiritualem. Istud tamen licet post juris adeptionem, in remotionem injustorum impedimentorum.
Insuper, spirituales actus vocantur, qui ex gratia spirituali procedunt, atque ad eam disponunt, videlicet prædicatio, oratio, laus divina, celebratio, processio: pro quibus non licet pecuniam sumere in quantum spiritualia bona sunt, quia hoc simoniacum esset. Dicitur enim causa 1, quæstione 1: Quidquid invisibilis gratiæ consolatione tribuitur, nunquam quæstibus vel quibusdam præmiis venundari debet. Nihilo minus licet pro illis aliquid sumere tanquam stipendium vitæ, ad necessitatem ministrorum, secundum institutionem Ecclesiæ consuetudinesque probatas: sic tamen, ut desit emptionis ac venditionis intentio, nec ab invitis exigantur per subtractionem spiritualium debitorum. Sed illis exhibitis, exigi possunt oblationes ac similes Ecclesiarum consueti proventus, et nolentes auctoritate superiorum possunt compelli. Per modum quoque prædictum recipi possunt aliqua pro processione funerum. Si vero talis processio fieret cum pacto, simoniacum esset. Nec licet ordinare certam pecuniam pro funere alicujus processionaliter deferendi (hoc namque esset pauperibus viam præcludere), quia pietatis officium gratis est impendendum.
Licet quoque locare operas suas, quamvis sint spiritualia bona quæ impenduntur: quemadmodum de advocatis et medicis dictum est. Secus tamen esset, si alicui spiritualis potestas sit commissa: tunc enim ex debito obligatur ad usum potestatis, habetque ex redditibus Ecclesiæ statuta stipendia. Unde si aliquid acciperet pro usu spiritualis potestatis, non operas suas locaret, sed spiritualis gratiæ usum venundaret. Et ergo non licet pro quacumque dispensatione aliquid sumere, neque pro hoc quod vices suas committant, vel subditos corrigant, aut a corrigendo desistant.
Adhuc, si opes monasterii non sufficiant, licet ingredienti aliquid dare pro victu personæ, sed non ab eo exigere. Conformiter, licitum est, propter devotionem quam aliquis ad monasterium ostendit largas eleemosynas faciendo, ut facilius recipiatur: sicut etiam licet aliquem ad monasterii ingressum provocare corporalibus beneficiis.
Footnotes
Chapter 453 of 761