Skip to the text

Articulus 166

  1. Utrum vendere liceat annexa spiritualibus. 2. An solum munus a manu simoniacum faciat. 3. De pœna quoque simoniacorum.

  2. DUPLICITER insuper est aliquid spiritualibus annexum. Primo, sicut ex spiritualibus dependens: ut habere ecclesiastica beneficia, quod solum competit officium clericale habentibus. Talia igitur nullo modo vendi possunt. Secundo, aliquid est spiritualibus annexum, in quantum ad spiritualia ordinatur: quemadmodum jus patronatus, quod ordinatur ad præsentandum clericos ad ecclesiastica beneficia; et vasa sacra. Et talia non præsupponunt spiritualia, sed tempore ea præcedunt. Propter quod aliquo modo vendi possunt, non secundum quod spiritualibus sunt annexa, sed pro necessitate Ecclesiæ et pauperum: sic tamen, ut oratione præmissa confringantur; et si ex eorum materia aliqua fierent sacra vasa, indigerent denuo consecrari. — Sciendum quoque, quod jus sepulturæ et primogenituræ ac patronatus per se vendi non possunt. Et ergo Esau peccavit primogenita vendens;1 non tamen Jacob ea emens, quia ex divina electione ei debebantur, et sic suam vexationem redemit. Abraham etiam emit speluncam ab Ephron duplicem, ut in ea sepulcrum construeret; sed non legitur quod terra illa erat consecrata ad sepeliendum: et igitur potuit emi, sicut et modo liceret agrum emere pro ædificanda ecclesia, aut constituendo cœmeterio. Vel intelligitur Abraham suam vexationem redemisse. Jus autem patronatus per se vendi non potest nec dari in feudum; sed transit cum villa quæ venditur vel conceditur. Jus quoque spirituale recipiendi decimas non datur laicis, sed res temporalis.

Ibid. xxiii.

  1. Porro nomine pecuniæ, omne illud accipitur cujus pretium æstimari potest pecunia. Tale est autem munus ab obsequio, quia ministri pecunia conducuntur; et munus a lingua, quod ordinatur ad temporalem gratiam seu humanum favorem consequendum. Itaque, sicut contrahitur simonia per munus a manu, puta pecuniam; sic per munus a lingua, et munus ab obsequio. Et hoc Urbanus Papa II dicit. Verumtamen, ut ex verbis Gregorii trahitur, si clericus prælato impendat honestum obsequium ad spiritualia ordinatum, videlicet ad utilitatem Ecclesiæ aut ministrorum ipsius, ex ipsa devotione sui obsequii ecclesiastico beneficio dignus efficitur, nec est ibi munus ab obsequio; sed si esset inhonestum, vel ad carnalia ordinatum obsequium, esset munus obsequii. Rursus, si prælatus dat alicui beneficium propter consanguinitatem aut carnalem affectum, peccat; sed non est simoniam incurrens, quum non sit ibi contractus neque venditio, in qua simonia fundatur. Item, si preces pro aliquo digno fundantur, non est simonia, nisi magis attendatur ad favorem rogantis, quam ad dignitatem personæ. Qui vero per se ipsum rogat ut curam animarum obtineat, ex propria præsumptione indignus efficitur. Verumtamen licet indigenti ecclesiasticum beneficium petere sine cura animarum.

  2. Præterea nullus licite retinet quod domino invito adeptus est. Simoniaci autem spiritualia contra divinæ voluntatis ordinationem acquirunt. Christus enim dicit: Gratis accepistis, gratis date.2 Unde conveniens pœna est simoniaci, ut eo privetur quod simoniace assecutus est. Sed et aliæ sunt pœnæ simoniacorum, videlicet infamia et depositio quoad clericos, et excommunicatio quoad laicos. — Itaque qui simoniace accipit ordinem, recipit characterem propter sacramenti efficaciam, non tamen gratiam nec ordinis exsecutionem. Imo ipso jure suspensus est, quoad se, ne ordinem exsequatur; et quoad alios, ne sibi in ordinis exsecutione communicent, sive peccatum ejus sit manifestum, sive occultum. Si autem est simoniacus quia simoniace dedit ordinem, vel quia dedit vel recepit beneficium simoniace, vel quia mediator fuit simoniæ: si est publicum, ipso jure suspensus est quoad se, et quoad alios; quod si occultum fuerit, est tantum suspensus quoad se ipso jure. Rursus, ab episcopo quem aliquis scit simoniace esse promotum, non debet accipere ordinem, nec propter præceptum, nec propter excommunicationem: non enim debet ei communicare in re illicita. Et si ordinem recepit, non tamen exsecutionem sortitur. Si vero ignoravit episcopum esse simoniacum, dispensatione eget post ordinationem. Si autem episcopus est simoniacus alio modo quam per promotionem suam simoniace factam, potest ab ipso recipi ordo si sit occultum, quum non sit suspensus nisi quoad se ipsum.

At vero qui scienter beneficium simoniace est adeptus, tenetur non solum beneficium reddere, sed etiam omnes fructus perceptos; nec solum perceptos, sed et eos qui a diligenti possessore percipi potuerunt, exceptis his quæ in utilitatem Ecclesiæ devenerunt. Qui autem per alios simoniace promovetur ignorans et nolens, ordinis exsecutione privatur, beneficiumque resignare tenetur: nisi forte inimicus ejus fraudulenter pecuniam dedit, vel nisi ipse manifeste contradixit. Restitutio denique prædicta facienda est ipsi Ecclesiæ in cujus injuriam beneficia donata sunt: et si ipsa est in culpa simoniæ, debet alteri Ecclesiæ vel pauperibus dare quod redditur.

Amplius, qui in monasterio simoniace sunt recepti, debent abrenuntiare. Et si simonia ipsis scientibus exsistit commissa, post generale concilium sine restitutione repelluntur; atque ad perpetuam pœnitentiam faciendam sunt in arctiori regula reponendi; vel in alio ejusdem Ordinis loco, si strictior regula non habetur. Si vero hoc fuerit ante concilium, locandi sunt in aliis ejusdem Ordinis locis; et si hoc fieri nequit, tunc dispensative debent in eisdem monasteriis recipi, ne vagentur in sæculo, mutatis prioribus locis et inferioribus assignatis. Si autem ipsis ignorantibus, sive ante concilium sive post, sint simoniace recepti, postquam renuntiaverint possunt de novo recipi locis mutatis. — Denique cum eo qui scienter simoniace beneficiatus est, solus Papa potest dispensare: sic tamen, ut prius abrenuntiet, nec prælationem accipiat.

Footnotes

  1. Gen. xxv, 31-33. ↩

  2. Matth. x, 8. ↩

Chapter 454 of 761