Skip to the text

Articulus 167

1. Ad quos extendat se pietas. 2. Quid ipsa exhibeat. 3. An sit specialis virtus. 4. Utrum religionis obtentu sit prætermittendum pietatis officium.

  1. HOMO autem diversis diversimode debitor fit, secundum diversam illorum excellentiam atque suscepta beneficia.1 Deus autem omnium et summus est et maximus benefactor. Secundario quoque principia nostri esse et gubernationis sunt parentes et patria, de quibus et in qua nati nutritique sumus. Unde post Deum maxime est homo debitor parentibus et patriæ. Ideo sicut ad religionem pertinet Deo cultum impendere, sic secundo loco spectat ad pietatem parentibus et patriæ cultum exhibere. Dicit enim Tullius: Pietas est per quam sanguine junctis patriæque benevolis, officium et diligens attribuitur cultus. Nomine vero parentum omnes consanguinei intelliguntur; et nomine patriæ, omnes concives et patriæ amici. Verumtamen, ut decimo de Civitate Dei Augustinus testatur, more vulgi nomen pietatis in misericordiæ actibus frequentatur, quia hos præcipue mandat Deus: propter quod et Deus pius vocatur.

  2. Præterea parentibus aliquid debetur dupliciter, scilicet: Per se: et hoc est quod eis debetur in quantum parentes sunt. Hoc autem est honor, quum sint principium prolis, et excellentiam quamdam habentes. Secundo, debetur eis aliquid per accidens, utpote obsequium, quatenus si indigeant, sustententur, si infirmi sint, visitentur. Sic ergo pietas duo impendit: unum, scilicet honorem, per se; et aliud, scilicet sustentationem, per accidens. Et hoc in definitione Tullii patet. Secundario quoque secundum certum gradum debetur consanguineis et patriæ benevolis, cultus et subventio, secundum propriam facultatem ac personarum decentiam.

  3. Elucescit insuper, quod pietas sit virtus specialis : respicit namque suum objectum secundum specialem rationem. Nam ad justitiam spectat, alteri debitum reddere : unde ubi specialis ratio debiti invenitur respectu alterius, illic specialis est virtus. Debetur autem parentibus et concivibus aliquid secundum specialis debiti rationem, videlicet quoniam sunt connaturale principium in esse producens aut gubernans. Hoc autem pietas respicit.

  4. Præterea bonum non contrariatur bono, secundum Philosophum. Quum ergo religio et pietas sint duæ virtutes, una non impedit aliam, nec actum ejus excludit; sed actus virtutum debitis sunt circumstantiis vestiendi, ut debito modo fiant : alias non essent actus virtutum. Est autem indebitus modus plus intendere circa cultum parentum quam Dei. Et idcirco si cultus eorum a Deo nos abstrahit, non est verus cultus pietatis nec actus virtuosus. In hoc ergo casu omittenda sunt opera pietatis in parentes, propter cultum religionis. Si vero exhibendo parentibus obsequia debita, non impediamur a Deo, non oportebit religionis obtentu exercitia pietatis deserere. — Advertendum demum, quod qui in sæculo est, si parentes absque ejus subsidio sustentari non possunt, non debet eis relictis religionem intrare : transgrederetur enim præceptum de honoratione parentum : quamvis aliqui dicant oppositum, asserentes quod etiam in hoc casu claustrum ingredi liceat, parentumque curam Deo committere. Sed bene consideranti innotescit, quod hoc ad Dei tentationem pertinet, utpote quia habens ex humano consilio unde illis succurrere possit, eos divino auxilio committeret. Is vero qui jam professus est, licet sit mortuus mundo, tenetur tamen salva prælati obedientia et suæ religionis statu, pium studium adhibere qualiter parentibus suis subveniatur.

Footnotes

  1. Quæstio 101. ↩

Chapter 455 of 761