Articulus 168
Quod observantia sit virtus specialis.
Quid alteri exhibeat. 3. De comparatione ipsius ad pietatem.
QUEMADMODUM vero sub religione, quæ Deo cultum impendit, ponitur pietas, quæ circa parentes versatur;1 sic sub pietate observantia collocatur, per quam cultus et honor adhibetur personis in dignitate constitutis. Sicut enim pater est generationis et educationis ac disciplinæ principium; sic personæ in dignitate exsistentes, principium sunt gubernationis subditorum. Unde Tullius in sua Rhetorica asserit : Observantia est, per quam homines aliqua dignitate antecedentes quodam cultu et honore dignantur.
Itaque, per virtutem observantiæ redditur honor et cultus dignitate pollentibus. Honor quippe eis debetur propter excellentiam; timor, propter eis datam potestatem; obedientia quoque, ratione officii gubernationis : et quidem propriis prælatis ista debentur ex debito legali. Omnibus autem in dignitate locatis, quamvis nobis non præsint, debemus honorem et cultum tribuere ex debito morali, quod ex quadam honestate causatur.
Denique personis principantibus impenditur aliquid dupliciter. Primo, in ordine ad bonum commune, ut quum servitur eis in administratione rei publicæ : et hoc non ad observantiam spectat, sed ad pietatem, quæ non solum parentibus, sed etiam patriæ exhibet cultum. Secundo impenditur eis aliquid, tanquam ad personalem eorum pertinens utilitatem vel gloriam : et hoc ad observantiam attinet. Sic igitur pietas major et dignior virtus est quam observantia, quoniam reddit debitum his quibus homo amplius obligatur, et qui sibi propinquiores sunt ac substantialius conjunguntur. Ideoque statim post præcepta religionis, quæ ad primam tabulam pertinent, mox ponitur de honoratione parentum præceptum, quod pietatem concernit.
Footnotes
-
Quæstio 102. ↩
Chapter 456 of 761