Articulus 169
Utrum honor sit aliquid spirituale vel corporale. 2. An debeatur solis superioribus. 3. An dulia sit virtus specialis. 4. An distinguatur per species.
A DVERTENDUM præterea, quod honor testificationem importat de alicujus excellentia :1 est enim exhibitio reverentiæ in testimonium virtutis. Testimonium vero redditur et coram Deo et coram hominibus. Sed coram Deo, qui scrutator est cordium, sufficit conscientiæ testimonium : et idcirco honor quoad Deum consistere potest in solo interiori animi motu, quemadmodum quum quis Dei excellentiam intra se cogitat, vel alterius hominis boni coram Deo. Coram hominibus vero dari non potest testimonium tale nisi per exteriora signa, ut sunt verba laudantis, et facta inclinantis aut geniculantis, vel munera dantis. Secundum hoc ergo honor in exterioribus signis consistit. — Reverentia autem non est idem quod honor. Sed ex una parte est primum motivum ad honorandum, prout aliquis ex reverentia quam ad alium habet, eum honorat; ex alia vero parte est finis honoris, in quantum aliquis ad hoc honoratur quatenus ab aliis in reverentia habeatur. Dicit quoque Philosophus, quod honor est præmium virtutis, sed insufficiens; in corporalibus vero rebus nihil potius est honore. — Rursus, distinguitur honor a laude, quoniam laus in solis signis verborum consistit, honor autem in quibusdam aliis signis : et sic honor laudem includit. Iterum, per exhibitionem honoris datur testimonium de alterius excellentia absolute; sed per laudem testificamur de alicujus bonitate in ordine ad finem, ut quum laudamus operantem propter finem. Honor quoque proprie est optimorum, qui jam uniti sunt fini. Gloria vero est effectus honoris et laudis. Nam ex testimonio bonitatis alicujus, clarescit bonitas ejus in plurimorum notitia : et hoc nomen gloriæ signat, quia secundum Ambrosium, Gloria est clara cum laude notitia.
Porro excellentia considerari potest, non solum in ordine ad honorantem, ut sit eo excellentior is qui honoratur, sed etiam secundum se, vel in comparatione ad alios. Itaque honor semper debetur alicui propter excellentiam vel superioritatem, non quod ille qui honoratur semper sit dignior honorante, sed forte quibusdam aliis, aut ipso honorante quoad aliquid, quamvis non simpliciter. Mali quoque prælati honorantur, non ob propriæ virtutis eminentiam, sed propter excellentiam dignitatis, qua ministri Dei constituuntur; et in ipsis honoratur tota communitas cui præsunt.
Insuper, dulia est virtus specialis : nam in ejus objecto est specialis ratio debiti. Alia enim ratione debetur servitus Deo, et alia homini : sicut etiam aliter competit Deo esse dominum, quam homini. Deus namque est omnium universalis et altissimus Dominus, cujus potestati universa totaliter subjiciuntur; homo autem aliquid de dominio divino participat, et in aliquibus rebus dominationem particularem sortitur. Unde dulia, quæ debitam servitutem exhibet homini dominanti, est distincta a latria, quæ Deo servitutem impendit. Est autem dulia observantiæ species.
At vero dulia uno modo communiter sumitur, prout exhibet reverentiam cuicumque homini, ratione cujuscumque excellentiæ. Nam in quolibet homine aliquid reperitur propter quod alius potest eum se superiorem reputare. Et ideo ait Apostolus : In humilitate superiores invicem arbitrantes.2 Et secundum hoc omnes debent se invicem honore prævenire, Petro dicente : Omnes honorate. Sic autem duliam accipiendo, continet sub se distinctas species, scilicet pietatem, observantiam, etc. Alio modo sumitur stricte, sicut jam dictum est, prout secundum eam servus domino reverentiam exhibet.3 Sic autem non habet sub se species; sed est una specierum observantiæ, eo quod alia ratione servus reveretur dominum, et miles ducem, discipulusque magistrum. Sciendum quoque quod hyperdulia est potissima species duliæ communiter sumptæ, quia est quasi media inter duliam et latriam: exhibet enim reverentiam creaturis specialem affinitatem ad Deum habentibus, ut virgini Mariæ in quantum est Mater Dei. Sed et Christi crux honoratur eodem honore quo Christus: quemadmodum purpura regis eodem honoratur honore quo rex, secundum Damascenum quarto libro, præsertim quum sit idem motus in ipsam imaginem et rem ipsam.
Footnotes
Chapter 457 of 761