Articulus 170
An homo debeat obedire homini. 2. An obedientia sit virtus specialis. 3. De compatione ejus ad alias virtutes.
DENIQUE, sicut rerum naturalium operationes ex naturalibus potentiis oriuntur;1 sic actiones humanæ procedunt a voluntate humana. Ideoque, sicut in naturalibus superiora movent inferiora ad proprias actiones, propter excellentiam naturalis virtutis divinitus datæ; sic ex ordine juris naturalis atque divini, tenentur in rebus humanis inferiores et subditi a voluntate superiorum moveri ad agendum, ex vi auctoritatis divinitus ordinatæ. Sic autem alium movere, est præcipere; et sic moveri, est obedire. Unde de jure naturali et divino, inferiores parere tenentur.
Insuper, obedientia est specialis virtus, quoniam actus ejus, videlicet superiori obedire, sortitur specialem rationem laudis. Objectum quoque obedientiæ est præceptum superioris, tacitum vel expressum. Nam superioris voluntas est quodam tacitum præceptum, quocumque modo innotescat: et tanto est obedientia promptior atque perfectior, quanto præceptum expressum amplius prævenit, cognita voluntate prælati. Verumtamen actus obedientiæ concurrit materialiter cum aliarum actu virtutum quæ præcepta adimplent; sed prout obedientia secundum formalem intentionem, rationem præcepti concernit, sic est specialis virtus, et inobedientia speciale peccatum. Interdum tamen communiter sumitur pro exsecutione cujuscumque quod sub mandato cadere potest, quacumque intentione fiat: et sic est generalis virtus. Est quoque obedientia virtus moralis, quum sit pars justitiæ, et est medium inter superfluum et diminutum: quæ in ipsa attenduntur, non secundum quantum, sed secundum alias circumstantias, prout quis obedit cui non debet, vel in quibus non debet, quemadmodum de religione præhabitum est.2
At vero virtutes theologicæ dignissimæ sunt, quia eis Deo secundum se inhæretur; virtutes vero morales disponunt ad actus illarum, in quantum per eas terrena et commutabilia bona propter Deum contemnuntur. Unde inter virtutes morales tanto virtus est potior, quanto animam ad Dei inhæsionem præparat amplius. Tria vero sunt genera humanorum bonorum quæ propter Deum contemni possunt. Infimum enim est exteriorum rerum; medium autem, bonorum corporis; supremum quoque, bonorum est animæ, inter quæ voluntas quodammodo eminet et principium est, in quantum per eam homo omnibus bonis aliis utitur. Ideoque obedientia, qua propter Deum propria voluntas contemnitur, dignior est (per se loquendo) aliis virtutibus moralibus, quibus propter Deum alia bona parvi penduntur. Propter quod dicit Gregorius: Obedientia merito victimis præfertur, quia per victimas mactatur caro aliena, per obedientiam vero voluntas propria. Sed et aliarum actus virtutum non sunt meritorii, nisi ea intentione fiant quatenus divinæ voluntati obediatur: quam intentionem obedientia directe concernit. Habet quoque obedientia laudem secundum quod ex caritate procedit, quia secundum Gregorium: Obedientia non servili metu, sed caritatis affectu servanda est; neque timore pœnæ, sed amore justitiæ. Vera namque obedientia promptam efficit voluntatem. Et dicitur obedientia omnes virtutes menti inserere, et insertas custodire, non quod sit simpliciter omnibus dignior et prior, sed quia præcipue ad virtutum, prout sub præcepto cadunt, generationem conservationemque agit.
Footnotes
Chapter 458 of 761