Skip to the text

Articulus 171

  1. Utrum sit Deo in omnibus obediendum. 2. An subditi teneantur suis superioribus obedire in omnibus. 3. An Christiani teneantur obedire sæcularibus potestatibus. 4. An inobedientia sit peccatum mortale. 5. An sit maximum vitiorum.

  2. PORRO Deus benedictus, omnium primus est motor; et quemadmodum ejus motioni omnia naturalia naturali necessitate subduntur, sic omnes voluntates creatæ, divinæ voluntati quadam necessitate justitiæ obligantur parere. Verumtamen, sicut Deus operatur in rebus quædam supra cursum consuetum naturæ (nihil tamen contra naturam, quia hoc est unicuique naturale quod Deus agit in ipso), sic Deus nihil potest præcipere contra virtutem, quum virtus et rectitudo virtutis humanæ in hoc consistat, quod divinæ voluntati conformetur, ejusque imperium sequatur. Præcipit tamen Deus interdum nonnulla supra solitum modum voluntatis: quemadmodum Abrahæ jussit innocentem occidere filium, et Judæis res Ægyptiorum accipere, Osee quoque prophetæ accipere mulierem adulteram. Nec ista erant contra justitiam: quia Deus habet imperium vitæ et mortis; et ejus sunt omnia, et cui vult tribuit ea; sed et Deus est humanæ generationis ordinator, ideoque ille est debitus modus utendi mulieribus,12 quem ipse præfigit.3 Et sciendum, quod licet non tenemur semper velle quod Deus, tenemur tamen velle quod Deus vult nos velle: et ita conformamur voluntati divinæ.

  3. Denique ex duobus contingit, quod subditus superiori suo non teneatur obedire in omnibus: Uno modo, propter præceptum potestatis majoris in contrarium. Secundo, si superior jubeat aliquid in quo subditus ei non est subjectus. Unde Seneca dicit: Errat, qui putat servitutem in totum descendere hominem; pars ejus melior est excepta; corpora servituti obnoxia sunt atque adscripta, mens sui juris est. Et idcirco in his quæ ad interiorem motum voluntatis pertinent, tenetur homo soli Deo parere. — Homini autem tenetur homo parere in his quæ exterius per corpus agenda sunt. In quibus sunt aliqua quæ ad corporis spectant naturam: in quibus homo non homini sed solum Deo obedire tenetur, quoniam omnes homines natura sunt pares, puta in his quæ corporis sustentationem generationemque prolis concernunt. Unde nec servi nec filii tenentur dominis vel parentibus obedire de contrahendo matrimonio seu virginitate servanda, aut aliquo alio tali. In his autem quæ ad dispositionem rerum et actuum humanorum attinent, tenentur subditi superioribus obedire: ut miles duci exercitus in pertinentibus ad bellum, servus domino in servilibus operibus exsequendis, filii parentibus in his quæ ad disciplinam vitæ et curam domesticam pertinent. — Similiter religiosi obedientiam profitentur in his quæ regularem conversationem respiciunt, secundum quam prælatis suis subduntur. Et ergo in his solis obedire tenentur, quæ ad regularem conversationem pertinent: et ista est obedientia ad salutem sufficiens. Quod si in aliis quoque obediant, hoc ad cumulum pertinet perfectionis, dummodo non sint contra Deum vel regulam: hoc enim illicitum esset. Itaque triplex est obedientia: una sufficiens, quæ in necessariis paret; alia perfecta, quæ in omnibus licitis; tertia indiscreta, quæ etiam in rebus illicitis obedit.

  4. Porro fides Christi est origo justitiæ.4 Ideoque fideles non absolvuntur a debito obediendi sæcularibus dominis. Nam ordo justitiæ istud requirit: quem ordinem fides et gratia non tollunt, sed perficiunt. Dicuntur autem filii Ecclesiæ liberi, libertate a spirituali servitute peccati, et non a servitute corporali: quia per gratiam Christi liberamur in vita præsenti a defectibus animæ, non autem a defectibus corporis. Si vero rectores non justum, sed usurpatum dominium habeant, non oportet eis parere, quum ordo justitiæ illud non exigat: nisi forte propter vitandum scandalum sive periculum.

  5. Insuper, inobedientia mortale peccatum est, quia caritati, per quam est animæ vita, repugnat:5 caritas enim Dei exigit ut ejus obediatur præceptis. Et quoniam in præceptis Dei continetur ut et superioribus obediatur: ideo qui superiori inobediens est, mortaliter peccat. Nam secundum Apostolum, Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit.6 Oritur autem inobedientia, secundum Gregorium, ex inani gloria. Debent vero superiores abstinere a multiplicatione præceptorum, propter pericula.

  6. At vero una inobedientia est gravior alia dupliciter. Primo, ex parte præcipientis: quia quo præcipiens dignior est, eo ei non obedire pejus est. Unde gravius est non obedire Deo quam homini. Secundo, ex parte præcepti: nam quo præceptum est amplius de intentione jubentis, seu de meliori, eo non obedire est magis culpabile. Iterum, magis vitiosum est præcipientem contemnere, quam præceptum. Unde blasphemia secundum se gravior est inobedientia. Quod autem Samuel dicit, Quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere, intelligendum est secundum comparationem similitudinis, non æqualitatis.7 Illa vero inobedientia cui obstinatio jungitur, est peccatum in Spiritum Sanctum.

Footnotes

  1. Osee 1, 2. ↩

  2. Exod. xi, 2. ↩

  3. Gen. xxii, 2. ↩

  4. Rom. III, 22. ↩

  5. Quæstio 105. ↩

  6. Rom. XIII, 2. ↩

  7. 1 Reg. XV, 23. ↩

Chapter 459 of 761