Skip to the text

Articulus 172

  1. An gratitudo sit virtus specialis. 2. Uter magis regratiari Deo teneatur, peccator vel innocens. 3. An semper teneatur homo regratiari omni benefactori. 4. Utrum gratiarum retributio sit differenda. 5. Secundum quid sit mensuranda. 6. An aliquid majus oporteat rependere.

  2. DIVERSIFICATUR autem ratio debitum aliquod reddendi alicui, secundum diversas causas ex quibus aliquid debetur alicui.1 Causa vero debiti maxime est in Deo, a quo omne bonum diffunditur; secundario, in parentibus; tertio, in prælatis; quarto, in aliquo speciali benefactore, a quo particulare beneficium communicatur. Ideo post religionem quæ Deo debitum cultum impendit, et pietatem qua coluntur parentes, observantiam quoque quæ est circa personas dignitate pollentes, ponitur virtus quæ gratia seu gratitudo vocatur, quæ benefactoribus gratiam recompensat; et distinguitur a prædictis, sicut quodlibet posteriorum a priori; est etiam inferior ipsis. Dicit autem Philosophus octavo et nono Ethicorum, quod amicitia per recompensationem beneficiorum conservatur. Vera enim amicitia fundatur supra virtutem: unde quidquid in amico contrariatur virtuti, est amicitiæ impeditivum; et quidquid est virtuosum, amicitiæ exsistit provocativum.

  3. Denique, ubi est major gratia ex parte dantis, requiritur major gratiarum actio ex parte recipientis. Gratia vero ex parte dantis dicitur major dupliciter. Uno modo, secundum quantitatem dati: et sic innocens magis regratiari Deo tenetur, quia donum innocentiæ est majus dono gratiæ redditæ, ceteris paribus, et est magis continuatum. Alio modo, dicitur gratia major, quia magis tribuitur gratis: et sic pœnitens tenetur ad amplius regratiandum.

  4. Porro omne causatum convertitur naturaliter ad suam causam: effectus enim ordinantur ad finem agentis. Benefactor autem in quantum hujusmodi, habet se per modum causæ atque principii respectu beneficiati: et ergo beneficiatus ad ipsum converti debet per gratiarum actionem. Et quoniam benefactor habet rationem principii: ideo secundum se, debetur ei honor et reverentia; per accidens vero in necessitate, subventio et sustentatio, si indigeat. Dicit autem Seneca, secundo de Beneficiis, Qui grate beneficium accipit, primam ejus pensionem solvit: quoniam beneficium et recompensatio ejus in interiori affectu maxime consistit.

  5. Insuper, sicut in dato beneficio duo pensantur, videlicet donum, et dantis affectus; sic in recompensatione beneficii duo hæc consideranda consistunt. Itaque recompensatio non est differenda, sed protinus impertienda, quantum ad affectum; sed quantum ad effectum seu donum reddendum, præstolandum est tempus quo recompensatio benefactori est opportuna. Si autem quis velit mox munus pro munere reddere, non est recompensatio virtuosa. Dicit namque Seneca quarto de Beneficiis: Qui nimis cito cupit solvere, invitus debet; et qui invitus debet, ingratus censetur. Debitum enim reddendi beneficii est magis morale quam legale.

  6. Verumtamen recompensatio beneficii ad tres potest pertinere virtutes, videlicet: Ad justitiam, quando recompensatio est debiti legalis, ut in mutuo: et in talibus recompensatio est attendenda secundum quantitatem dati. Item, ad amicitiam, puta quando habetur respectus ad amicitiæ causam: et tunc recompensatio fieri debet secundum utilitatem quam beneficiatus ex beneficio consecutus est. Tertio, pertinet ista recompensatio ad gratitudinem, utpote dum habetur respectus ad electionem affectumque dantis: quod proprie ad gratitudinem spectat. Propter quod gratiæ recompensatio magis attenditur secundum affectum dantis quam magnitudinem doni: nam gratia respicit beneficium in quantum est gratis impensum, quod concernit affectum. Et ad has duas virtutes pertinet recompensatio beneficii, secundum quod rationem debiti moralis sortitur.

  7. Amplius, quoniam recompensatio ista respicit beneficium secundum benefactoris affectum, in quo summe laudabile exsistit quod beneficium gratis impendit; ideo qui beneficium suscipit, ex debito morali seu honestatis obligatur ut similiter gratis aliquid reddat, si possit. Sed hoc non fit, nisi quantitatem beneficii accepti ipse excedat: nam quamdiu æquale vel minus recompensat, nihil videtur gratis efficere, sed quod acceperat reddere. Unde gratiæ recompensatio ad hoc semper tendit, ut pro posse aliquid majus retribuat.

Footnotes

  1. Quæstio 106. ↩

Chapter 460 of 761