Articulus 173
Utrum ingratitudo sit peccatum speciale. 2. An mortale. 3. An ingrato sint beneficia subtrahenda.
QUEMADMODUM patuit, debitum gratitudinis est debitum honestatis, quam exigit virtus.1 Quum ergo ex hoc aliquid dicatur peccatum, quia repugnat virtuti, palam est quod ingratitudo peccatum sit. Nam ad gratitudinem sola voluntas sufficit, si facultates non adsint. Oblivio quoque beneficii ad ingratitudinem pertinet, non illa quæ ex naturali defectu, sed quæ ex negligentia accidit: quia ut Seneca ait, apparet illum raro de reddendo cogitasse, cui obrepsit oblivio. — Denique ingratitudo proprie dicitur propter defectum virtutis oppositæ, scilicet gratitudinis. Defectus autem atque privatio, secundum habitum sibi contrarium speciem accipit: nam cæcitas ac surditas, secundum differentiam visus et auditus differunt. Unde sicut gratitudo seu gratia est una specialis virtus; sic ingratitudo est unum speciale peccatum, habens diversos gradus secundum ordinem horum quæ ad gratitudinem requiruntur: quorum primum est, ut homo acceptum beneficium recognoscat; secundum, ut illud laudet et gratias agat; tertium, ut pro loco et tempore pro sua facultate rependat. Primus ergo ingratitudinis gradus est, beneficium non retribuere: ad quod reducitur mala pro bonis reddere. Secundus gradus est beneficium dissimulare, non demonstrando se illud recepisse: ad quod reducitur beneficium vituperare. Tertius atque gravissimus gradus est beneficium non recognoscere: ad quod reducitur beneficium quasi maleficium æstimare. Unde Seneca asserit: Ingratus est qui dissimulat, ingratus est qui non reddit, ingratissimus est qui obliviscitur. Sciendum quoque, quod ingratitudo materialiter quoad Deum in omni peccato invenitur, in quantum peccans aliquid agit quod pertinere ad ingratitudinem potest. Sed ingratitudo formaliter, quæ est speciale peccatum, consistit in hoc quod beneficium actualiter spernitur. Nihil autem prohibet formalem rationem specialis peccati in pluribus vitiorum generibus materialiter esse, sicut de inobedientia dictum est.
Denique ingratus dupliciter dicitur. Primo, per solam negationem: ut nunc de dissimulante, vel non reddente, et obliviscente ostensum est. Et talis ingratitudo non est semper mortale peccatum, quum ad gratitudinem spectet etiam aliquid liberaliter dare ultra debitum: unde illud prætermittens non peccat mortaliter, sed venialiter, quia hoc ex negligentia accidit, vel indispositione ad virtutem. Tamen ingratitudo ista mortalis efficitur propter interiorem contemptum, vel propter subtractionem debiti, sive simpliciter, sive in aliquo casu necessitatis. Secundo, si quis reddat mala pro bonis: quod tamen, secundum conditionem ejus quod agitur, interdum est mortale, quandoque veniale. Perfecta autem ingratitudinis ratio est, quæ ex peccato mortali descendit. Nam propter veniale peccatum non fit homo Deo perfecte ingratus, sed quodammodo in quantum talis ingratitudo aliquid de Dei famulatu diminuit.
Insuper, circa ingratum duo pensantur. Primo, ingratitudinis suæ culpa seu meritum: et quoad hoc dignus est ut ei beneficia subtrahantur. Secundo, considerandum quid oporteat beneficium agere. Ad quem primo pertinet non cito judicare alium esse ingratum: nam (Seneca teste) interdum qui non reddidit, gratus est, quia forsitan non occurrit ei opportunitas aut facultas recompensandi. Secundo, debet beneficus laborare ut de ingrato faciat gratum, non mox culpam ulciscendo, sed se pium medicum exhibendo: quod si primo beneficio non facit, forte secundo hoc faciet. Si autem ex multiplicitate beneficiorum ingratitudo augetur, et alius pejor efficitur, tunc a beneficiorum exhibitione debet cessare.
Footnotes
-
Quæstio 107. ↩
Chapter 461 of 761