Articulus 174
An vindicatio sit licita. 2. An sit virtus specialis. 3. De modo vindicandi. 4. In quos sit exercenda vindicta.
FIT autem vindicatio per aliquod malum pœnale peccanti inflictum.1 Ideoque animus vindicantis pensandus est. Nam si ejus intentio fertur principaliter ad malum seu pœnam alterius, illic, id est in pœna, quiescens; sic vindicatio esset illicita: quia in malo gaudere alterius, ad odium pertinet. Nec debet homo peccare in alium quia ille peccavit in ipsum:2 nam hoc esset vinci a malo. Si vero animus vindicantis tendit in bonum finaliter, utpote in emendationem peccantis, et aliorum quietem, conservationem justitiæ, seu Dei honorem; tunc est vindicatio licita, observatis debitis circumstantiis. Itaque mali tolerandi sunt a bonis, in quantum proprias injurias homo æquanimiter ferre debet, non autem injurias Dei. Ait namque Chrysostomus super Matthæum: In propriis injuriis esse quempiam patientem, laudabile est; injurias autem Dei dissimulare, nimis est impium.
Et rursus: Discamus (inquit) exemplo Christi nostras injurias magnanimiter sustinere, Dei autem injurias nec usque ad auditum sufferre. — Unde si injuria quæ alicui infertur personæ, redundet in Deum, vel in Ecclesiam, seu bonum commune; tunc ulciscenda est: quemadmodum de
Elia patet, qui ignem procuravit de cœlo ad combustionem eorum qui eum capere voluerunt;3 et de Eliseo, qui pueros devorari obtinuit.4 Et Silverius Papa excommunicavit eos qui se in exsilium miserant, ut habetur causa 23, quæstione 4. Si vero injuria non nisi in propriam redundet personam, tolerari debet, si expedit: hujusmodi enim præcepta patientiæ intelliguntur secundum præparationem animi, secundum Augustinum.
Porro, ut secundo Ethicorum dicitur, aptitudo ad virtutem inest unicuique a natura, sed complementum per assuefactionem acquiritur. Et ergo virtutes perficiunt ad exsequendum debito modo naturales inclinationes quæ pertinent ad jus naturale. Propter quod ad quamlibet determinatam naturalem inclinationem ordinatur aliqua specialis virtus. Habet autem naturalem inclinationem natura ad removendum nocumenta: quemadmodum animalibus data est vis irascibilis ad resistendum nocivis. Repellit vero homo nocumenta, se defendendo contra ea quæ inferuntur, vel inficta ulciscendo, non animo nocendi, sed nociva pellendi. Hoc autem ad vindicationem pertinet, non in quantum vindicta fit per justitiam publicam, sed prout spectat ad immunitatem alicujus singularis personæ. Unde Tullius ait: Vindicatio est, per quam vis aut injuria, et quidquid obfuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur. — Huic autem virtuti secundum excessum opponitur crudelitas; secundum defectum autem, nimia remissio. Ipsa vero virtus vindicationis in hoc consistit, quod homo secundum omnes circumstantias virtutum debitam mensuram in vindicando conservet.
Præterea vindicatio per pœnas fieri habet. Homines enim mali, qui affectum virtutis non habent, per hoc cohibentur a malo, quod aliqua amittere metuunt quæ plus amant quam ea quæ peccando acquirunt: alias timor non coerceret peccatum. Ideoque per subtractionem eorum quæ homo maxime diligit, vindicatio fit. Maxime vero amat homo vitam, incolumitatem, libertatem, bona exteriora, patriam et gloriam. Unde septem sunt genera pœnarum in legibus, secundum Tullium, scilicet mors, verbera, talio, exsilium, damnum, servitus, ignominia.
Amplius autem, pœna consideratur dupliciter. Uno modo, secundum rationem pœnæ: et sic non debetur nisi peccato, quia per pœnam reparatur æqualitas justitiæ, in quantum peccans, qui peccando propriam voluntatem nimis secutus est, aliquid patitur contra suam voluntatem. Et quoniam omne peccatum est aliquo modo voluntarium, ideo hoc modo nullus punitur nisi pro eo quod voluntarie factum est. Alio modo, consideratur pœna secundum quod est medicina, non solum præteriti mali sanativa, sed etiam a futuro peccato præservativa, atque boni promotiva: et sic aliqui puniuntur sine culpa, sed non absque causa. Medicina autem non subtrahit majus bonum ut minus bonum promoveat, sed econtra. Quum ergo temporalia bona sint minima, spiritualia autem maxima; idcirco quidam sine culpa puniuntur a Deo in temporalibus bonis, ut humilientur aut probentur.
Nunquam tamen aliquis punitur per subtractionem spiritualium bonorum, sine propria culpa, nec in præsenti, neque in futuro. Et sic quandoque filii vel servi puniuntur in corporalibus propter peccata parentum vel dominorum: in quantum filius est quasi quædam res parentum, et servus est aliquid domini sui. Unde et filius amittit hereditatem propter peccatum læsæ majestatis commissum a patre.
Footnotes
Chapter 462 of 761