Skip to the text

Articulus 175

1. Utrum veritas sit virtus. 2. Utrum sit virtus specialis. 3. An sit pars justitiæ. 4. An magis declinet ad minus.

  1. VERITAS denique dupliciter dicitur.1 Uno modo, prout aliquid a veritate verum vocatur : et sic non est virtus nec habitus, sed objectum vel finis virtutis, videlicet æqualitas ipsius intellectus ad rem intellectam, vel signi ad rem significatam, vel rei ad suam rationem. Alio modo, sumitur veritas qua aliquis verum dicit, secundum quod per eam aliquis verax nominatur : et talis veritas virtus est, quoniam actus ejus, qui est dicere verum, est laudabilis. Ad veritatem nempe, secundum Philosophum, spectat, ut homo de se nec majora nec minora testetur, sed sicuti est. Et Tullius ait : Veritas est, per quam ea quæ fuerunt, sunt, vel erunt, immutata dicuntur. Hoc autem laudabile est, si debitis virtutum circumstantiis vestiatur : aliter vitiosum foret se ipsum laudare. — Est vero veritas virtus moralis, non theologica, nec intellectualis ; et objectum ejus sunt aliqua signa exteriora, sive verba sive facta, aut alia exteriora conformia rebus quæ ipsas significant : circa hujusmodi enim res, sunt solæ virtutes morales.

  2. Insuper, constat quod veritas sit virtus specialis, quia quando in aliquo actu reperitur specialis ratio bonitatis, tunc actus ille procedit a speciali virtute : nam virtus est quæ perficit habentem, et opus ejus bonum reddit. Sed in hoc quod exteriora nostra, verba vel facta, debite ordinantur ad aliquid tanquam signa ad rem significatam, consistit specialis ratio bonitatis. Hoc vero ad veritatem pertinet : ideoque specialis est virtus. Nec est idem quod veritas vitæ, quia veritas vitæ est veritas secundum quam aliquid est verum, non secundum quod aliquis dicit verum. Dicitur quoque vita vera, sicut et alia quæque, in quantum videlicet propriam mensuram regulamque attingit, puta legem divinam, per cujus conformitatem sortitur rectitudinem : talisque rectitudo seu veritas cunctis virtutibus communis est. — Et sciendum, quod simplicitas pertinet ad veritatem quæ virtus est. Simplicitas namque duplicitati opponitur, qua homo aliud gerit in corde, et aliud ostendit in opere.

  3. Præterea veritas est pars justitiæ, quia annectitur ei sicut secundaria virtus principaliori, eo quod partim cum ea conveniat, partimque ab ejus perfecta ratione deficiat. Convenit ergo veritas cum justitia in duobus : primo, quia est ad alterum ; secundo, quia adæquat signa rebus quæ significantur per ea. Deficit autem a justitia quantum ad rationem debiti, quia magis attendit debitum morale quam legale. Quia enim homo est animal sociale, naturaliter debet unus homo alteri illud sine quo humana societas conservari non valet ; non autem possent convivere homines, nisi mutuo veritatem pandendo atque credendo : et sic ex quadam honestate morali tenetur unus alteri manifestare quod verum est. — Est autem triplex veritas, secundum Hieronymum, utpote veritas vitæ, veritas justitiæ, et veritas doctrinæ. Veritas vero justitiæ dupliciter dicitur : primo, prout ipsa justitia est quædam rectitudo, secundum divinæ legis regulam mensurata ; secundo, prout aliquis ex justitia veritatem fatetur, quemadmodum in judicio. Sed veritas doctrinæ consistit in significatione verborum, de quibus est scientia. Veritas autem de qua nunc sermo est, virtus dicitur per quam se homo sermone et vita talem demonstrat qualis est.

  4. Amplius, quarto Ethicorum ait Philosophus, quod veritas ista magis declinat ad minus quam ad majus. Hoc enim honestius est ut aliquis non totum quod habet manifestet, sive in scientiis aut in virtutibus, quam ut homo se majorem ostendat quam est. Nam qui se magis exaltant quam par est, fiunt aliis onerosi, tanquam eos volentes excellere; sed qui minora dicunt de se, aliis fiunt gratiosi, quia per quamdam moderationem ipsis condescendunt. Ista vero declinatio veritatis ad minus, non est intelligenda per negationem, quoniam negare non debet homo quod sibi inest, nam hoc veritati repugnaret; sed per moderatam affirmationem.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 109. ↩

Chapter 463 of 761