Articulus 176
Quod mendacium veritati opponatur.
De speciebus mendacii.
Utrum sit semper peccatum.
An sit peccatum mortale.
ACTUS autem moralis ex duobus speciem suscipit, ex objecto et fine:1 nam speciem ex fine sortitur, in quantum ad voluntatem pertinet, quæ alias potentias ad actus morales movet; ex objecto autem, prout est propriæ potentiæ actus quæ habet suum immediatum objectum, quod se habet ad finem sicut materiale ad formale. Virtus autem veritatis, et opposita vitia ejus, in quadam manifestatione seu enuntiatione consistunt, quæ est actus rationis signum ad signatum conferentis. Unde si bruta aliquid mutuo sibi significant, non tamen manifestationem intendunt, sed naturali instinctu hoc agunt. Itaque, secundum quod prædicta manifestatio est actus moralis, est utique ex voluntate dependens seu voluntarius actus, sed proprium objectum manifestationis est verum vel falsum. Voluntas autem ad duo ferri potest: quorum unum est, ut falsum proferatur; aliud est, ut alter fallatur, quod est effectus prioris, scilicet falsitatis.
Itaque, dum hæc tria concurrunt, videlicet ut falsum sit quod dicitur, et voluntas intendat dicere falsum, alter quoque fallatur; tunc est falsum seu mendacium materialiter, formaliter, et effective. Sed ratio mendacii formaliter accipitur, prout videlicet aliquis intendit falsum proferre: quia si dicat falsum, putans illud esse verum, est solum materialiter falsum, quum falsitas sit præter intentionem. Si autem intendit dicere falsum, formale et verum mendacium est, quamvis sit verum quod dicit: quod enim præter intentionem contingit in actibus moralibus, est per accidens, et non imprimit speciem. Ideoque mendacium directe itemque formaliter veritati opponitur. — Est autem mendacium falsa vocis significatio, cum intentione fallendi. Et in hac descriptione mendacii, nomine vocis intelligitur omne signum, quia voces inter signa præcipuum obtinent locum. Unde qui nutibus aliquod falsum insinuat, non est a mendacio expers.
Præterea mendacium tripliciter dividitur. Primo, secundum propriam rationem. Et sic Philosophus quarto Ethicorum dividit ipsum in jactantiam, quæ excedit verum in dicendo, et ironiam, quæ deficit a veritatis explicatione in minus. Secundo, dividitur mendacium in quantum habet rationem culpæ, secundum ea quæ ipsum aggravant aut diminuunt. Et sic triplex mendacium ponitur, scilicet: jocosum, quod fit propter bonum delectabile, utpote causa ludi; et officiosum, quod fit propter bonum utile seu utilitatis intuitu; et perniciosum, quod fit causa nocumenti. Tertio, dividitur mendacium secundum comparationem ad finem. Et sic Augustinus in libro Contra mendacium, partitur mendacium in octo partes seu membra. Primum est, in doctrina religionis, et hoc est directe contra Deum; secundum est, quod alicui obest et nulli prodest; tertium, quod sic uni prodest ut alteri obsit. Et hæc tria spectant ad mendacium perniciosum. Quartum est, quod fit sola mentiendi ac fallendi libidine, et hoc proprie oritur ex habitu vitioso; quintum est, quod fit cupiditate placendi; sextum est, quod alicui prodest ad obtinendum pecuniam, nullique obest; septimum, quod nulli obest, et prodest alicui ad mortem vitandam; octavum, quod nulli obest, et alicui prodest ad vitandam corporis pollutionem. Quanto autem in his bonum intentum est melius, tanto culpa mendacii minor est.
Porro illud quod ex proprio genere malum est, nunquam potest esse bonum. Nam secundum Dionysium, bonum est ex integra causa, quatenus omnia recte concurrant. Sed falsum dicere, est malum ex genere, quia super indebitam materiam cadit. Voces namque sunt naturaliter intellectuum signa : ideo aliquid dicere contra id quod in mente exsistit, indebitum est. Unde omne mendacium est peccatum, ut Augustinus in libro Contra mendacium asserit. Et Aristoteles quarto Ethicorum testatur, quod mendacium est per se pravum et fugiendum, verum autem est bonum atque laudabile. — Quod autem in sacra Scriptura quorumdam Sanctorum antiquorum quædam verba recitantur, quæ secundum superficiem non vera videntur, intelligendum est hujusmodi facta vel verba figuraliter et mystice seu prophetice esse dicta. Unde Augustinus dicit : Credendum est illos homines qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia quæ scripta sunt de illis prophetice dixisse atque gessisse. Et ideo quod Jacob patri suo retulit, Ego sum filius tuus primogenitus, mystice intellexit.2 Aliqui quoque in Scriptura laudantur, non propter perfectam virtutem, sed propter bonam indolem, prout in eis apparuit laudabilis ac virtuosus affectus, ex quo moti sunt ad quædam indebita facienda. Sic namque Judith laudatur, non quia mentita est Holoferni, sed propter zelum sui populi : quamvis dici posset, quod verba ejus secundum mysticum aliquem intellectum vera consistant. — Quamvis autem mentiri non liceat ut quis alium a quocumque periculo liberet; licet tamen veritatem prudenter et caute sub aliqua circumlocutione occultare. Rursus, ex duobus excusatur homo a solutione promissi. Primo, si promisit illicita : tunc enim peccavit promittendo, sed non peccat frangendo. Secundo, si personarum ac negotiorum conditiones mutatæ sint.
Porro peccatum quod caritati repugnat, mortale est. Potest autem mendacium caritati contrariari tripliciter. Uno modo, secundum se, scilicet ex ipsa falsa significatione. Quæ si sit circa res divinas, opponitur caritati Dei, et est mortale atque gravissimum peccatum. Si vero sit circa aliquid cujus cognitio spectat ad hominis salutem in scientia vel virtute; tunc opponitur caritati fraternæ, et est mortale peccatum in quantum proximo imprimit falsam opinionem. Secundo, mendacium caritati opponitur propter finem intentum : ut si dicatur ad injuriam Dei, vel damnum ac diffamiam proximi : et hoc rursus mortale est. Si vero finis intentus non est caritati contrarius, ut in mendacio officioso atque jocoso, tunc mendacium est veniale. Tertio contrariatur mendacium caritati per accidens, scilicet propter consequens damnum vel scandalum : et tunc mendacium est mortale, quando homo non veretur propter scandalum publice mentiri.
Advertendum autem, quod in mendacio obstetricum populi Hebræorum duo considerantur, videlicet :3 Primo benevolentia in Judæos et reverentia divini timoris, ex quibus ad mentiendum inductæ sunt : et sic debetur eis remuneratio æterna; laudaturque in ipsis indoles virtutis. Propter quod Hieronymus exponit, quod Deus ædificavit eis domos spirituales.4 Secundo consideratur ipse exterior actus mendacii : et per illum non poterant mereri remunerationem æternam, sed forte temporalem : quia temporali mercedi non obviat deformitas venialis peccati. Sic ergo quod ait Gregorius, quod Deus mutavit eis bonum spirituale in temporalem mercedem propter mendacii culpam, non potest intelligi quod per illud mendacium meruerunt æternam remunerationem amittere, quam præcedenti affectu promeruerunt.
Footnotes
Chapter 464 of 761