Articulus 177
1. Utrum omnis simulatio sit peccatum. 2. Utrum hypocrisis sit simulatio. 3. An opponatur veritati. 4. An sit mortale peccatum.
QUEMADMODUM mendacium veritati opponitur, secundum quod veritas in signis verborum consistit;1 sic simulatio veritati opposita est, propter signa factorum vel rerum. Ad virtutem enim veritatis attinet, ut se homo talem sermone et vita ostendat qualis est. Quum ergo simulatio sit per hoc quod aliquis per signa factorum vel rerum, aliquid de se significat contrarium ejus quod in ipso est, constat quod simulatio veritati opponitur: sicque est mendacium quoddam in exteriorum signis factorum consistens. Et quoniam omne mendacium est peccatum, certum est quod simulatio quoque peccatum exsistat. Legitur tamen Christum se finxisse longius ire;2 et Abraham dixit se cum Isaac reversurum, quem proposuit immolare.3 Et tamen neuter eorum simulavit: quia secundum Augustinum, non omne quod fingimus mendacium est, sed quod fingitur et nihil significat. Christus autem aliquid sua fictione significavit.
Denique, ut ait Isidorus, hypocrita Græce, Latine simulator interpretatur. Hypocrisis est ergo simulatio; non tamen omnis simulatio exsistit hypocrisis, sed illa qua quis personam alterius simulat: ut dum peccator personam justi false assumit.
Ex quibus elicitur, quod hypocrisis directe atque formaliter veritati opponitur, quamvis per accidens aliis virtutibus contrarietur.
Insuper, in hypocrita duo sunt, puta sanctitatis defectus et simulatio ejus. Si ergo dicatur hypocrita quia intentio ejus fertur ad utrumque, scilicet quod sanctitatem non curet habere, sed solum sanctus apparere; sic hypocrisis est mortale peccatum. Sic quoque in Scripturis accipi solet. Unde Hieronymus super Isaiam dicit: In comparatione duorum malorum, levius est aperte peccare, quam sanctitatem simulare. Glossa in Job dicit, quod simulata æquitas, est duplex iniquitas. Et super illud Jeremiæ in Threnis, Major est effecta iniquitas populi mei peccato Sodomorum, ait Glossa:4 Scelera animæ planguntur quæ in hypocrisim labitur, cujus est major iniquitas peccato Sodomorum. — Si vero dicatur hypocrita qui simulare sanctitatem intendit, qua caret propter mortale peccatum; tunc quamvis simulatio sit cum mortali peccato, ipsa tamen quandoque est venialis, interdum mortalis, secundum quod finis intentus caritati contrariatur, vel non. Si enim sanctitatem confingat ut falsam doctrinam inducat et alios fallat, mortale peccatum est. Si autem finis non opponitur caritati, ut quum quis in ipsa simulatione delectatur, tunc venialis est. Et de tali ait Philosophus quarto Ethicorum, quod potius videtur vanus quam malus. Aliquando autem simulat aliquis sanctitatem seu perfectionem quæ non est de necessitate salutis: et ista simulatio nec semper mortalis est, nec semper cum mortali peccato consistit.
Footnotes
Chapter 465 of 761