Articulus 178
1. Cui virtuti contrarietur jactantia. 2. An sit peccatum mortale. 3. An etiam ironia sit peccatum. 4. De comparatione ejus ad jactantiam.
EST autem jactantia, dum se homo verbis extollit.1 Quod dupliciter accidit: Primo, quum homo aliquid dicit de se supra id quod est in reputatione aliorum, non autem supra id quod est in se ipso. Quod Apostolus vitans: Parco, inquit, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me.2 Secundo, se verbis aliquis extollit, dicens aliquid de se supra se secundum rei veritatem. Et istud est pejus quam primum, et magis proprie jactantia dicitur. Unde patet, quod jactantia veritati opponitur secundum excessum : et hoc, secundum speciem actus. Nihilo minus aliquo modo contrariatur humilitati ratione originis, quia frequentius ex superbia nascitur ; interdum vero ex quadam vanitate procedit. Et secundum rationem finis, ex inani gloria oritur : hanc enim jactator intendit atque desiderat.
Denique, considerando jactantiam prout est quoddam mendacium, quandoque est mortale peccatum : ut quum homo jactanter aliquid profert contra honorem vel gloriam Dei, aut caritatem proximi : utpote sic se magnificans, quod in contumeliam aliorum prorumpit, quemadmodum Pharisæus, qui dixit : Non sum sicut ceteri hominum, raptores, etc.3 Quandoque autem est veniale peccatum, quoniam videlicet non contrariatur caritati : quod fit quando homo talia de se jactat quæ non sunt contra Deum vel proximum. Potest quoque considerari jactantia secundum suam causam, quæ est superbia, vel appetitus lucri aut gloriæ. Si ergo origo ejus seu causa mortale peccatum sit, tunc et ipsa mortalis erit : alioqui est veniale peccatum.
Porro, sicut jactantia est, quum se homo verbis supra se extollit;4 sic ironia est, quum quis a veritate declinans, minora de se dicit, vel aliquid vile sibi attribuens quod in se ipso non recognoscit, vel aliquod magnum de se negans quod sibi inesse cognoscit : et hoc est peccatum et veritati contrarium. Interdum tamen aliquis minora dicit de se, non secundum prædictum modum, sed majora de se salva veritate reticens, minoraque detegens : et hoc ex suo genere non est peccatum. Ideoque quod ait Gregorius, Bonarum mentium est ibi suas culpas agnoscere ubi culpa non est, non debet intelligi ut aliquis se culpabilem dicat ubi culpam non recognoscit; sed ut defectum suum, quo a perfectione justitiæ deficit, culpam esse cognoscat, quamvis non semper sibi pro culpa imputandum sit. Unde Augustinus in libro de Verbis Apostoli ait : Dum causa humilitatis mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris.
Insuper, secundum Philosophum, ironia est minus peccatum quam jactantia : quia jactantia ex turpiori motivo procedere solet, videlicet ex superbia vel avaritia; et iterum, per jactantiam est unus magis alteri onerosus, quam per ironiam, quia per ironiam se aliis magis conformat, non se præferendo. Nihilo minus posset aliquis de se minora proferre ob talem finem, quod ironia esset pejor jactantia.
Footnotes
Chapter 466 of 761