Articulus 179
1. An amicitia seu affabilitas sit virtus specialis. 2. An sit pars justitiæ. 3. Utrum adulatio sit peccatum mortale. 4. De litigio.
- LOCUTUS est autem Philosophus in libro Ethicorum de duplici amicitia.1 Quarum una in affectu principaliter consistit, per quam unus alium diligit : et hæc quamlibet virtutem consequi potest.
Dicitur enim octavo Ethicorum : Amicitia perfecta est, quæ est propter virtutem. Aliam quoque amicitiam ponit, quæ in exterioribus rebus vel factis solum consistit : quæ et affabilitas dicitur. Et est specialis virtus : nam ubi occurrit specialis ratio boni, necesse est specialem esse virtutem. Bonum vero consistit in ordine.
Oportet autem hominem convenienter ordinari ad alios in conversatione communi, in factis et verbis. Virtus autem per quam hoc fit, amicitia seu affabilitas nominatur, per quam se habet homo ad unumquemque ut decet. Sed amicitia ista non attingit perfectam amicitiæ rationem, sed quamdam ejus similitudinem, secundum quod homo decenter se habet ad illos cum quibus conversatur. Unde his qui ad peccandum sunt proni, non debemus hilarem vultum ostendere, ne peccato eorum videamur consentire, aut peccandi audaciam quodammodo ministrare. Propter quod in
Ecclesiastico scribitur : Filiæ sunt tibi? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
Denique amicitia ista est pars justitiæ, quia adjungitur ei ut principali virtuti. Convenit namque cum ea in quantum ad alium est; deficit vero, quia non habet perfectam debiti rationem, nec legalis, ad quod lex obligat, nec debiti ex suscepto beneficio provenientis, sed attendit debitum honestatis, quod magis est ex parte virtuosi quam alterius.2 Omnis enim homo naturaliter est alteri amicus propter communionem naturæ: ad quod contestandum ordinantur signa amicitiæ quæ unusquisque ostendit forinsecus verbis et factis hominibus etiam extraneis atque ignotis. Et secundum Philosophum, ad virtutem hanc attinet aliis delectabiliter convivere: hoc enim ad socialem vitam necessarium est, quia nemo diu morari cum tristi potest, et sine delectabili esse. Propter quod ex quodam naturali debito honestatis tenetur homo aliis delectabiliter convivere: quamvis quandoque ex causa expediat alios contristare, propter bonum exsequendum vel malum vitandum.
At vero qui in omnibus alium laudare et ad delectationem perducere curat, prædictæ amicitiæ seu affabilitati contrariatur.3 Hoc autem adulator agit, qui immoderate et indiscrete placere aliis studet: ideoque adulatio affabilitati opponitur secundum modum excessus. Laudare autem alium et ei velle placere propter caritatem fovendam, et ob spiritualem mutuum profectum, omnino laudabile est; sed ob temporalem gratiam velle placere aut quemquam laudare, reprobatur, quum dicitur: Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent.4 — Porro peccatum mortale censetur quod caritati contrariatur. Contrariatur autem adulatio caritati tripliciter. Primo ratione materiæ: ut quum homo peccatum alterius laudat. Et hoc mortale est, quemadmodum scriptum est: Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum.5 Secundo, propter finem intentum : ut si quis alium fraudulenter decipere quærat. Quod etiam mortale peccatum est. Et de istis adulationibus dicit Hieronymus : Nihil tam facile mentem corrumpit, ut adulatio. Et alibi dicitur : Plus nocet lingua adulatoris, quam gladius persecutoris. Tertio, propter occasionem : ut dum laus adulantis est alteri peccandi occasio. Et circa hoc considerare oportet, quomodo occasio datur, et qualis ruina subsequitur, sicut de scandalo dictum est. Si autem aliquis alteri aduletur ex sola aviditate delectandi, vel ad vitandum aliquod malum, seu causa consequendi aliquod bonum necessarium, tunc adulatio veniale peccatum erit.
At vero litigium proprie in verbis consistit:6 ut quum unus verbis alterius contradicit. Quæ contradictio quandoque oritur ex defectu amoris ad personam dicentis (nam amor animos unit): et hoc ad discordiam caritati contrariam pertinet. Quandoque vero procedit contradictio talis ex defectu reverentiæ vel timoris ad personam dicentis, quam contradictor contristari non veretur: et sic litigium affabilitati opponitur, ad quam spectat delectabiliter convivere aliis.
Advertendum quoque, quod de litigio et adulatione loqui dupliciter possumus. Primo, secundum speciem actus: et sic litigium est majus peccatum quam adulatio, quia magis repugnat virtuti oppositæ, scilicet amicitiæ. Amicitia enim principalius tendit ad delectandum quam ad contristandum. Quum ergo finis litigii sit alium contristare, finis autem adulationis alium delectari, patet quod litigium magis amicitiæ opponitur quam adulatio. Secundo, hæc duo vitia considerari possunt secundum exteriora motiva: et sic unum quandoque est gravius altero, et econverso, secundum quod finis intentus est melior sive deterior. — Considerandum vero, quod in actibus humanis non semper illud est gravius quod est turpius. Nam decor hominis est, ut ratio sensualitati dominetur: et ideo illa vitia sunt turpiora in quibus caro rationi dominatur, ut gula, luxuria; sed spiritualia peccata sunt graviora, quoniam ex contemptu majori causantur. Verecundia autem est timor de re turpi, secundum Philosophum quarto Ethicorum. Homines vero magis verecundantur dici adulatores quam litigiosi: quia licet litigium sit gravius, adulatio tamen est turpior, quoniam ex dolo videtur procedere, et sic ad infirmitatem quamdam ac falsitatem est pertinens; litigium autem ex majori procedit contemptu, et ex quadam audacia, quæ ad potentiam pertinere videtur, de qua homines naturaliter gloriantur.
Footnotes
Chapter 467 of 761