Articulus 180
An liberalitas sit virtus. 2. De ejus materia. 3. De actu ipsius. 4. Quid magis ad eam pertineat. 5. Utrum sit pars justitiæ. 6. De comparatione ejus ad alias virtutes.
PRÆTEREA, Augustino testante in libro de Libero arbitrio, illis bene uti quibus male uti possumus, ad virtutem pertinet.1 Sed rebus exterioribus atque divitiis bene et male uti valemus. Quum ergo ad liberalitatem spectet talibus rebus bene uti, patet quod ipsa sit virtus. Dicit enim Philosophus, quod ad liberalem attinet non respicere se ipsum, sed aliis communicare: non tamen in tantum ut sibi non retineat quod ad vitæ congruentiam pertinet: quia secundum Ambrosium, divitiæ non sunt simul effundendæ, sed dispensandæ, nisi quis evangelicam perfectionem apprehendere velit; et ergo secundum Philosophum, qui multa intemperanter effundunt, non sunt liberales, sed prodigi. Possunt autem et pauperes liberalitatem habere, quamvis actum ejus exercere non queant: quia secundum Ambrosium primo de Officiis, affectus divitem collationem aut pauperem facit, et pretium rebus imponit.
Denique, materia liberalitatis seu objectum est pecunia, nomine pecuniæ intelligendo exteriora bona possessa: quoniam ad liberalem pertinet esse emissivum et non tenacem. Verumtamen, quum omnis virtus moralis sit circa passiones vel operationes, ideo immediata materia liberalitatis sunt passiones interiores; pecunia autem exterior est ipsarum passionum objectum. Nam liberalitas non consistit in quantitate dati, sed in dantis affectu, qui secundum passiones amoris et concupiscentiæ disponitur, et per liberalitatem moderatur.
Proprius autem actus liberalitatis est bene uti pecunia, id est his quæ numismate mensurari possunt, quoniam quælibet virtus convenienter se habet ad suum objectum: qui actus ad justitiam pertinet secundum rationem debiti, et ad magnificentiam prout pecunia sumitur ad alicujus magni operis expletionem; ad liberalitatem autem absolute spectat.
Præterea, ad liberalem potissime attinet dare: est enim emissivus, et actus ejus est uti pecunia. Usus vero pecuniæ est ejus emissio. Nam acquisitio pecuniæ magis assimilatur generationi quam usui; custodia quoque ipsius habitui conformatur. Itaque liberalis maxime ex datione laudatur: non enim ad liberalem spectat esse promptum ad recipiendum, et multo minus ad quærendum. De quo sunt versus:
Si quis in mundo vult multis gratus haberi, > Det, capiat, quærat, plurima, pauca, nihil.
Est autem liberalitas pars justitiæ, non subjectiva seu species: quia non exhibet alteri quod suum est, quod ad rationem justitiæ pertinet; sed annectitur ei tanquam principali virtuti. Convenit namque cum ea, quia est ad alterum, et quia est circa res exteriores, sicut justitia.
Denique, quanto virtus tendit in melius bonum, tanto est dignior. Liberalitas autem tendit in bonum dupliciter, scilicet: Primo et per se: et sic est circa amorem pecuniarum seu concupiscentiam divitiarum moderandam. Et hoc modo temperantia, quæ moderatur concupiscentias ac delectationes proprii corporis, fortitudo quoque et justitia, quæ ordinantur ad bonum commune, præferuntur liberalitati. Secundo, tendit liberalitas ad aliquod bonum ex consequenti: et sic est circa omnia bona prædicta. Nam ex hoc quod homo non est immoderate retentivus pecuniæ, sequitur quod eam expendit in bonum proprium et in bonum commune, atque in honorem divinum: et quoad hoc liberalitas quamdam excellentiam habet, eo quod ad multa sit utilis. Dicit enim Boetius, quod liberalitas facit potissime homines claros; et secundum Philosophum, inter virtuosos maxime laudantur liberales. Sed et per liberalitatem assimilatur homo Deo, de quo habetur:2 Qui dat omnibus abundanter, et non improperat. Quia tamen unumquodque potius judicatur ex eo quod sibi per se convenit, quam ex consequenti, propterea liberalitas non est simpliciter maxima virtus. Unde Ambrosius primo de Officiis ait: Justitia est liberalitate excelsior, liberalitas autem est gratior. Et Aristoteles primo Rhetoricæ dicit, quod fortes et justi maxime honorantur, post eos autem liberales.
Footnotes
Chapter 468 of 761