Skip to the text

Articulus 181

1. Utrum avaritia sit peccatum. 2. An sit peccatum speciale. 3. Cui virtuti opponatur. 4. An sit mortale peccatum. 5. An sit peccatum gravissimum. 6. An sit peccatum carnale vel spirituale. 7. An sit vitium capitale; ac de filiabus ejus.

  1. A VARITIA denique est immoderatus amor habendi exteriora.1 Hoc autem peccatum est. Ea enim quæ ordinantur ad finem, non sunt bona nisi commensurentur secundum exigentiam finis: sicut medicina non est bona, nisi proportionata sit sanitati. Quum ergo temporalia exterioraque bona ad spiritualia ordinentur, eorum appetitus non est bonus, nisi secundum quod ad spiritualia bona utilia aut necessaria sunt. Unde avaritia secundum excessum appetendi peccatum est. Dicit autem Philosophus, quod senes avari sunt: et hoc est quia propter senectutem pluribus egent. Debent tamen cupiditatem suam moderari.

  2. Est autem avaritia speciale peccatum, quia est circa speciale objectum, puta possessiones, quæ habent rationem boni utilis. Est tamen nomen avaritiæ ampliatum ad omnem immoderatum affectum habendi quamcumque rem. Unde Gregorius ait, quod avaritia est non solum pecuniæ, sed et scientiæ et altitudinis. Et Augustinus in tertio de Libero arbitrio asserit, quod avaritia, quæ Græce φιλαργυρία appellatur, non in solo argento et nummis, sed in omnibus quæ inordinate appetuntur, consistit. Sed hoc modo non est speciale peccatum, quia in omni peccato est quædam cupiditas immoderata alicujus rei, quum peccatum sit, spreto summo ac incommutabili bono, inhærere caducis.

  3. Denique immoderantia quam avaritia importat, uno modo attenditur quoad ipsas res possessas, videlicet circa ipsam acceptionem vel conservationem divitiarum, quas homo ultra debitum adipiscitur vel conservat: et sic avaritia contrariatur justitiæ, et est peccatum in proximum. Secundo, consideratur immoderantia ista circa interiorem affectum, scilicet amorem vel concupiscentiam divitiarum, qua aliquis nimis in eis delectatur aut ipsas habere conatur: et ita liberalitati opponitur, quæ hujusmodi affectiones moderatur. Vitium quoque oppositum avaritiæ, est prodigalitas.

  4. Præterea avaritia secundum quod contrariatur justitiæ, est peccatum mortale: sic enim ad eam pertinet res alienas retinere aut sumere, quia exteriora secundum usum communia sunt, prout ante ostensum est. Et sic avaritia comparatur rapinæ et furto, quæ sunt peccata mortalia; sed sicut furtum in aliquo casu propter imperfectionem actus veniale exsistit, sic et avaritia. Accipiendo vero avaritiam secundum quod liberalitati opponitur, est mortale peccatum, si amor divitiarum aut earum delectatio caritati divinæ præfertur; si autem intra hanc sistit, erit veniale peccatum.

  5. Advertendum quoque, quod peccatum in quantum est quoddam malum, consistit in corruptione privationeque boni; sed in quantum est voluntarium, consistit in appetitu alicujus boni. Itaque peccatum dupliciter dicitur gravius altero. Primo, ratione boni quod per ipsum corrumpitur: nam quo illud est melius, tanto peccatum est gravius; et sic peccata quæ sunt directe contra Deum, gravissima sunt. Et hoc modo avaritia non est peccatum gravissimum. Et quoniam formale peccati est aversio a summo bono, ideo ab isto formali præcipue sumitur gravitas culpæ. Alio modo, pensatur gravitas culpæ ex parte boni cui se appetitus subdit inordinate: et quo illud est vilius, eo peccatum est gravius. Quum ergo divitiæ sint infima bona, utpote infra bona corporis; ideo avaritia, quæ est circa illas, hoc modo quodammodo gravissimum est peccatum. Unde Ecclesiasticus dicit: Avaro nihil est scelestius.23 Et rursus: Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim animam suam habet venalem. Sed et Tullius primo de Officiis dicit: Nihil est tam angusti tamque parvi animi, quam amare pecuniam.4 Et Apostolus dicit, quod avaritia est idolorum servitus: quia sicut idololatra se creaturæ subjicit quoad cultum, sic et avarus quantum ad usum.

  6. Porro peccata potissime in affectu consistunt. Omnes autem affectiones seu passiones terminantur ad delectationes vel tristitias. Delectationes quoque aliquæ sunt carnales, quæ in sensu carnis complentur, ut gula, luxuria; quædam spirituales, quæ complentur in sola animi apprehensione. Illa ergo peccata dicuntur carnalia, quæ carnalibus delectationibus perficiuntur; et illa spiritualia, quæ spirituali delectatione consummantur. Talis autem est avaritia. Delectatur namque avarus in hoc quod se divitiarum possessorem considerat: unde avaritia est spirituale peccatum. Verumtamen ratione objecti, quod est pecunia, est medium inter vitia pure spiritualia, ut est superbia, et vitia pure carnalia, sicut gula.

  7. Porro illa vitia capitalia sunt, quæ principales fines habent ad quos aliorum vitiorum fines ordinantur. Hoc autem avaritiæ convenit. Habet enim finis avaritiæ quamdam præcipuam similitudinem cum beatitudine, ratione sui objecti, quod est pecunia, quia pecuniæ maxime sufficientiam promittunt, secundum Boetium. Nam secundum Philosophum quinto Ethicorum, denario tanquam fidejussore utimur ad universa habenda. Et sic avaritiæ finis, qui est habere pecuniam, est plurium (quamvis fallaciter) appetibilis: et ob id est avaritia vitium capitale. — In duobus namque excedit, videlicet: In retinendo: et sic ex ea obduratio, quæ contrariatur misericordiæ, oritur. Secundo, excedit in acquirendo: tam in affectu, et sic ex avaritia oritur inquietudo; quam in effectu: et ista aliena adipisci conatur, interdum cum vi, et sic filia ejus est violentia; quandoque cum dolo: vel simpliciter asserendo, et sic nascitur fallacia; vel confirmando juramento, et sic perjurium ponitur avaritiæ filia; si vero fiat dolus in opere, sic quantum ad res est fraus, quantum autem ad personas proditio, ut patet in Juda, qui ex avaritia prodidit Christum. Has ergo prædictas septem avaritiæ filias assignat Gregorius. Quibus Isidorus addidit mendacium et falsum testimonium, quæ ad fallaciam reducuntur.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 118. ↩

  2. Eccl. x, 9. ↩

  3. Ibid. 10. ↩

  4. Ephes. v, 5. ↩

Chapter 469 of 761