Skip to the text

Articulus 182

  1. De prodigalitate. 2. An sit pejor quam avaritia. 3. De epikeia quoque. 4. An sit pars justitiæ.

  2. PRODIGALITAS denique avaritiæ contrariatur:1 quia avarus excedit pecunias diligendo, et eas tenaciter conservando; sed prodigus nimis modicam earum sollicitudinem habet, ipsasque immoderate effundit. Quum ergo virtus in medietate consistat, patet quod prodigalitas sit peccatum.

  3. Minus est tamen quam avaritia: Primo, quia avaritia magis contrariatur liberalitati, quam prodigalitas. Secundo, quoniam prodigus multis est utilis quibus communicat, avarus vero nemini nec sibimetipsi. Tertio, vitium prodigalitatis est magis sanabile quam avaritia, utpote per accessum ad senectutem et egestatem, et propter vicinitatem ad liberalitatem.

  4. Præterea, ex præostensis constat, quod leges ab hominibus institutæ quandoque patiuntur instantiam;2 nec potuit dari lex quæ in omnibus simpliciter observanda sit, propter diversitatem circa actus humanos contingentem. Ideoque necessaria est virtus, per quam judicetur in quo casu a communi lege recedendum est, sic quod intentio legislatoris attendatur potius quam verba legis positæ. Ad hoc autem epikeia ordinatur, quæ apud nos æquitas appellatur. Unde patet quod epikeia sit virtus.

  5. Est autem pars justitiæ subjectiva et species ejus: ipsa enim dirigit legalem justitiam, et est potior pars justitiæ. Nam epikeia dicitur ab ἐπί, quod est supra, et δίκαιον, quod est justitia, quasi supra justitiam: ipsa enim moderatur observantiam verborum legis.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 119. ↩

  2. QUÆSTIO 120. ↩

Chapter 470 of 761