Articulus 183
Utrum pietas sit donum Sancti Spiritus.
Quid ei in beatitudinibus correspondeat.
DONA insuper Spiritus Sancti, sicut præhabitum est, sunt quædam habituales animæ dispositiones, quibus a Spiritu Sancto prompte ac bene mobilis redditur.1 Inter multa autem ad hoc movet nos Spiritus Sanctus ut ad Deum filialem habeamus affectum. Hoc autem nobis præstatur per donum quod pietas dicitur, et correspondet justitiæ. Quandoque tamen pietas est virtus, ut dictum est, per quam parentibus honor et cultus impenditur. Unde religio est dignior pietate prout est virtus. Sed pietas secundum quod est donum, est religione præstantior: tum quia dona excellunt virtutes omnes, præter theologicas; tum quia religio exhibet cultum Deo tanquam creatori, pietas vero ut patri, secundum illud: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba (Pater).2 Nihilo minus pietas ista ex consequenti se extendit ad homines, secundum quod ad Deum pertinent, scilicet, Sanctos honorando, miseris compatiendo et subveniendo. Principalisque actus ejus remanebit in patria, scilicet Deum revereri filiali affectu.
Porro in coaptatione beatitudinum ad dona, duplex potest convenientia considerari. Una, secundum rationem ordinis: quam Augustinus secutus est in libro de Sermone Domini in monte. Nam primam beatitudinem attribuit timori, qui est ultimum donum; secundam autem, videlicet, Beati mites, pietati, quæ ponitur penultimum donum. Ait enim: Pietas congruit mitibus. Alia convenientia attenditur secundum propriam rationem donorum et beatitudinum, utpote secundum objecta et actus: sicque pietati potius correspondet beatitudo quarta, quæ est, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam; et quinta, Beati misericordes: et hoc ideo, quia donum pietatis correspondet justitiæ, et opera misericordiæ pietati appropriantur. Secunda tamen beatitudo convenientiam aliqualem habet cum pietate, in quantum per mansuetudinem impedimenta actuum pietatis tolluntur.
Footnotes
Chapter 471 of 761