Articulus 184
Utrum præcepta Decalogi sint præcepta justitiæ. 2. De primo præcepto. 3. De secundo. 4. De tertio. 5. De quarto. 6. De aliis sex.
COGNOSCENDUM præterea, quod præcepta Decalogi sunt prima legis præcepta, quibus velut manifestissimis principiis naturalis ratio mox assentit.1 Ratio autem debiti, quæ ad præceptum requiritur, manifestissime apparet in justitia, quæ est ad alterum. Nam in his quæ sunt ad se ipsum, primo videtur quod homo sit dominus sui ipsius, possitque facere de se quodlibet; sed in his quæ ad alium sunt, clare apparet quod homo est alteri obligatus ad reddendum ei quod debet. Ideoque præcepta Decalogi ad justitiam pertinere oportuit. Unde prima tria præcepta sunt de actibus religionis, quæ est potissima pars justitiæ. Quartum præceptum est de actu pietatis (scilicet de honoratione parentum), quæ est secundaria pars justitiæ. Alia quoque sex dantur de actibus justitiæ communiter dictæ. Et sciendum, quod sicut præcepta cærimonialia sunt quædam determinationes præceptorum moralium seu Decalogi, prout ordinantur ad Deum, sic præcepta judicialia sunt eorumdem determinationes quantum ad proximum. Itaque præcepta Decalogi pertinent ad justitiam, quoniam sunt immediate de actibus justitiæ. Ad caritatem quoque spectant tantquam ad finem: nam finis præcepti est caritas.2
Denique intentio legis est homines facere virtuosos. Virtus autem seu bonitas maxime pertinet ad voluntatem, per quam homo omnibus aliis bonis bene utitur. Bonitas autem voluntatis attenditur in ordine ad suum objectum, quod est ultimus finis. Et ergo primum præceptum tantquam veræ religionis fundamentum, est de ultimo fine, videlicet de cultu unius Dei, ad quem omnia cetera bona referre oportet. Verumtamen, quoniam ante introductionem virtutum, necesse est contraria vitia seu impedimenta exstirpare; ideo cultus Dei primo per præcepta negativa jubetur, per hoc quod falsorum deorum cultus vetatur. Ubi advertendum, quod antiqui deos dupliciter coluerunt. Quidam enim quasdam creaturas pro diis colebant absque imagine. Unde Varro narrat, quod antiqui Romani diu deos colebant absque simulacris seu institutione imaginum. Alii autem colebant deos sub quibusdam idolis. Et horum utrumque in lege prohibetur, quum dicitur:3 Non facies tibi sculptile, nec coles.
Denique, sicut in primo præcepto prohibetur superstitio, quæ veræ religioni secundum quemdam excessum opponitur; sic in secundo præcepto, quum dicitur, Non assumes nomen Dei in vanum, vitium irreligiositatis prohibetur: nam utrumque excludi oportet ab homine, antequam in vita religiosa fundetur. Hoc ergo præcepto vetatur vana et falsa juratio, et ex consequenti omnis mala et infidelis divini nominis assumptio. Unde quædam glossa exponit istud præceptum: Ne quis filium Dei dicat puram creaturam. Et alibi dicit Glossa sic intelligendum: Ne nomen Dei adscribatur ligno aut lapidi.
Insuper, tertio præcepto jubetur cultus Dei exterior, dum sanctificatio sabbati præcipitur. Nam duo prima præcepta divini cultus impedimenta prohibuerunt. Nunc ergo tertio præcepto mandatur id per quod homo in vera religione fundatur, cujus est Deo cultum cærimoniamque offerre. Et sicut sacra Scriptura tradit nobis spiritualia sub imaginibus sensibilium rerum, sic in isto præcepto mandatur cultus Dei per aliquod sensibile signum, quod est sanctificatio sabbati, quæ commune beneficium, scilicet mundi creationem, designat, a qua Deus die septimo requievisse refertur.4 Istud quoque præceptum est partim morale, quoniam naturalis ratio dictat quatenus homo aliquod vitæ suæ tempus deputet ad vacandum Deo: partim cærimoniale, videlicet quoad determinationem certæ diei, et etiam ad designandam quietem Christi in sepulcro, et hoc, secundum allegoricam significationem; similiter, secundum significationem moralem, prout designat cessationem ab omni operatione peccati; sed et secundum anagogicum sensum, in quantum præfigurat quietem fruitionis divinæ in patria. Sed istud præceptum locatur inter decem mandata Decalogi in quantum morale exsistit, utpote naturalis rationis dictamen concernens, ad omnesque pertinens.
At vero in observantia sabbati duo pensantur. Quorum unum est finis, scilicet Deo vacare, quod insinuatur, quum dicitur: Memento ut diem sabbati sanctifices. Nam quæ divino cultui applicantur, sanctificari dicuntur.5 Aliud est cessatio operum, non quorumcumque, sed servilium, quia hoc quasi exponitur, quum dicitur: Omne opus servile non facietis in eo. Triplex autem est servitus: Una, qua homo male vivendo servit peccato.6 Secunda, qua homo servit homini: quæ non est secundum mentem, sed corpus; et ideo hoc modo opera servilia sunt corporalia opera. Tertia est servitus latriæ, qua Deo servitur: quæ utique est finis sanctificationis sabbati, et in sabbato maxime frequentanda. Et sic in sabbato circumcisio licuit, et ministratio Dei in templo, circumductio quoque arcæ per circuitum Jericho. Conformiter, spirituales actus, videlicet docendi verbo vel scripto, non contrariantur sabbato. Sed opera servilia secundum primum et secundum modum, contrariantur ei: nam illa mentem a divina vacatione impediunt, maxime prima, puta actiones peccati.7 Et igitur secundum Augustinum, melius esset die sabbati agrum colere quam saltare, vel nere quam chorizare seu seditioni insistere. Opera vero, quæ communia sunt servis et liberis, utpote de necessariis sibi providere, et consequenter damna vitare, licent in sabbatis. Ideoque licuit in sabbato manducare, bovem et asinum adaquare et solvere. Nec Machabæi peccabant sabbato præliantes ob corporis sui salutem. Elias quoque quadraginta diebus ambulans atque a facie Jezabel fugiens, non peccavit. Et ob hoc Christus excusavit suos discipulos, qui spicas sabbato colligebant.8 Et similiter opus corporale quod ordinatur ad corporalem salutem, sabbato licet, ut est infirmum sanare. Et quia
A Pharisæi et Scribæ sabbati sanctificationem male intelligebant, ideo Christum sæpe de violatione sabbati arguerunt. Sed et ipse eis convenienter respondit, quemadmodum Evangelia contestantur.
Advertendum autem, quod sabbato Judæorum succedit in nova lege dies dominica, non ex præcepto legis, sed institutione Ecclesiæ et consuetudine populi christiani: et idcirco operatio in sabbato non est tam stricte prohibita in nova lege sicut in veteri. Sed quædam nunc conceduntur, quæ tunc erant illicita, sicut decoctio cibi, aliaque hujusmodi. Facilius etiam modo dispensatur cum observantia sabbati quam tunc, quoniam observantia sabbati non est jam figuralis ut tunc.
Porro post præcepta primæ tabulæ ad Deum spectantia, statim subjungitur mandatum de honoratione parentum. Nam præcepta ordinantur ad caritatem Dei et proximi. Inter proximos autem maxime obligamur amare parentes, qui sunt particulare principium nostri esse, sicut Deus est universale principium. In hoc autem præcepto mandatur secundario quidquid pertinet ad reddendum debitum cuicumque personæ. — Huic quoque præcepto, videlicet parentes honorantibus, promittitur diuturnitas vitæ: et hoc, propter congruentiam. Qui enim beneficiis gratus est, meretur beneficii conservationem. Quum ergo a parentibus esse habeamus, dum eos veneramur et grati sumus, longævam ipsius esse conservationem meremur. Quoniam tamen præsentia bona vel mala non cadunt sub merito vel demerito, nisi in quantum ordinantur ad remunerationem futuram; idcirco quandoque secundum occulta Dei judicia, quæ venturam retributionem concernunt præsertim, aliqui parentibus pii, cito vita privantur;910 quidam autem parentibus impii, diuturnius vivunt.11
Amplius autem, post prædictum præceptum, in quo jubetur reddi parentibus debitum, quod ad partem justitiæ pertinet, scilicet ad pietatem, in quo omne debitum includitur quod aliquibus ex speciali ratione debetur, consequenter et convenienter ponuntur alia sex præcepta pertinentia ad ipsam justitiam proprie dictam, quæ indifferenter omnibus debitum reddit. Et dantur ista præcepta negative, ne videlicet proximis nocumenta inferantur, utpote : homicidium, in quo intelliguntur omnia nocumenta quæ inferuntur in personam proximi; adulterium, in quo intelliguntur nocumenta quæ inferuntur in personam conjunctam per modum libidinis; furtum, in quo intelliguntur nocumenta quæ ad damna rerum pertinent; et falsum testimonium, in quo includuntur damna locutionum, videlicet detractiones, blasphemiæ. Prohibetur etiam concupiscentia rei alienæ; item sensualitatis, id est consensus voluntatis in delectationem vel opus, non autem primi motus sensualitatis. Concupiscentia namque est duplex : Una, quæ est actus voluntatis, de qua Sapiens ait :12 Concupiscentia sapientiæ deducit ad regnum perpetuum. Alia est concupiscentia sensualitatis, de qua Scriptura sæpius loquitur.
SUMMÆ
FIDEI ORTHODOXÆ LIBER TERTIUS
DE VIRTUTIBUS TAM THEOLOGICIS QUAM CARDINALIBUS, DE EARUM DIVISIONIBUS AC PARTIBUS, DE VIRTUTIBUS EISDEM ANNEXIS, ET VITIIS CONTRA OPPOSITIS, DE DONIS ITEM AC FRUCTIBUS.
(Prosecutio)
Footnotes
Chapter 472 of 761