Skip to the text

Articulus 185

  1. Utrum fortitudo sit virtus. 2. An sit virtus specialis. 3. De materia ejus. 4. An sit solum circa timorem mortis. 5. An solum in rebus bellicis. 6. Utrum sustinere sit actus ejus præcipuus.

  2. EXPEDITIS his quæ ad justitiæ contemplationem pertinere videntur, nunc de tertia virtute cardinali, scilicet fortitudine, fari oportet.1 Est enim fortitudo virtus, quia habentem perficit et opus ejus bonum constituit. Bonum autem hominis, secundum Dionysium, est esse secundum rationem. Ratio vero tripliciter perfici potest, videlicet: secundum se ipsam, et hoc fit per virtutes intellectuales; secundo, per hoc quod rectitudo rationis in rebus humanis instituitur, quod per justitiam agitur; tertio, secundum quod hujus rectitudinis impedimenta tolluntur. Voluntas autem dupliciter impeditur ne rationis rectitudinem sequatur: Primo, per hoc quod aliquid delectabile attrahit et illicit eam: quod impedimentum temperantia tollit, quæ delectationes sensuales coercet. Secundo, in quantum aliquod difficile eam deterret: et hoc impedimentum auferre ad fortitudinem spectat. Ideoque est virtus.

  3. Denique fortitudo dupliciter sumitur: Primo, pro quadam firmitate animæ; et sic est virtus generalis, vel potius cujuslibet virtutis conditio: nam ad virtutem pertinet firmiter et immobiliter operari. Secundo, accipitur pro firmitate animi in sustinendis et repellendis his in quibus firmitatem servare difficillimum est; et sic est virtus specialis. Unde Tullius in sua Rhetorica dicit: Fortitudo est considerata periculorum susceptio, ac laborum perpessio. Sæpe quoque nomen virtutis pro nomine fortitudinis sumitur.

  4. At vero materia circa quam est fortitudo, est passio timoris, quam fortitudo cohibet, ne voluntas a censura rationis recedat; et audacia, quam fortitudo moderatur, ne se homo periculis inconsiderate exponat. Fortitudo namque impedimenta rationis, secundum quod prædictum est, aufert: et sic est circa timorem, qui retrahit. Et etiam fortitudo actum aggredi viriliter debet: et quoad hoc moderatur audaciam. Quod autem Gregorius ait: Fortitudo justorum est carnem vincere, propriis voluptatibus contraire, delectationes vitæ præsentis exstinguere : dictum est de fortitudine quæ est virtus generalis.

  5. Et quoniam timor mortis et periculorum quæ sunt circa mortem, maximus est, et hominem a sequela rationis summe impediens; ideo fortitudo est circa timores mortis, ne homo propter eos a virtuosis actibus abstrahatur, sed propter bonum virtutis semper imperterritus stet. Et qui talis est, fortis vocatur; non autem qui circa minora pericula constans est. Alii enim timores malorum moderantur per illas virtutes quæ ordinant amorem contrariorum bonorum, quoniam timor ex amore causatur: quemadmodum liberalitas, quæ moderatur amorem pecuniæ, ex consequenti moderatur timorem amittendi eamdem.

  6. Præterea, quoniam fortitudo est circa pericula mortis ob justam causam non metuenda, ideo proprie est circa pericula mortis in bellicis rebus: nam pericula talia imminent homini propter aliquod bonum, videlicet quia defendit bonum commune. Pericula autem mortis ex ægritudine, vel fluctibus maris, seu occursu latronum, non videntur directe incumbere ex hoc quod aliquis bonum prosequitur. Bellum demum justum est duplex: unum generale, ut est pugna certantium in acie; aliud particulare, sicut quum judex aut persona privata non desistit a recto judicio, timore gladii vel cujuscumque periculi, quamvis mortiferi. Fortitudo igitur contra utraque pericula animum roborat: et sic fortis bene se habet, non solum circa pericula mortis in bello, sed etiam cujuscumque alterius mortis, secundum quod homo propter virtutem illam non refugit: puta, quum aliquis non cessat infirmanti amico servire ob infectionem pestilentialem, vel quum non desistit ab aliquo opere pio prosequendo propter mortis periculum.

  7. Porro fortitudinis est timores reprimere, et audaciam moderari; sed timorem reprimere difficilius est. Quum ergo sustinere sequatur ad repressionem timoris, aggredi vero ad moderamen audaciæ: constat quod principalis actus fortitudinis est sustinere; et ipsa fortitudo præcipue versatur circa reprimendum timorem. Unde Philosophus dicit, quod tristia sustinendo maxime fortes dicuntur. Itaque sustinere est difficilius quam aggredi. Dicit enim Philosophus tertio Ethicorum: Quidam sunt prævalentes ante pericula, sed in ipsis deficiunt; fortes autem contrario modo se habent.

Footnotes

  1. DIV.THOM. SUMMÆ THEOL. 2ª 2º, q.123. ↩

Chapter 473 of 761