Skip to the text

Articulus 186

1. Utrum fortitudo agat propter proprium bonum. 2. An habeat delectationem in suo actu. 3. An consistat maxime in repentinis. 4. An utatur ira. 5. An sit virtus cardinalis. 6. De comparatione ejus ad alias virtutes.

  1. FINIS insuper agentis est duplex, videlicet: Proximus, qui est propriam similitudinem in alterum (scilicet passum) inducere: ut finis ignis calefacientis est calorem patienti imprimere. Alius est finis agentis ultimus, utpote bonum intentum consequens ex proximo fine. Sic ergo proximus finis fortitudinis est, ut sui habitus similitudinem exprimat in actu, quia intendit agere secundum convenientiam sui habitus; finis vero remotus seu ultimus est beatitudo seu Deus.

  2. Denique delectatio duplex est, scilicet corporalis, et animalis, quæ animæ apprehensionem consequitur. Fortis ergo in suo actu, ex una parte habet unde delectetur, utpote in ipsa operatione virtuosa, et in consideratione finis sui actus. Sed ex alia parte habet unde contristetur, quoniam actus ejus præcipuus est sustinere adversa et tristia atque pœnalia, et in quantum considerat suæ vitæ terminum, quam naturaliter diligit, sibi instare: et sic dolet corporaliter et animaliter. Dolor autem sensibilis facit delectationem animalem virtutis non sentiri, nisi gratia

Dei abundans animam ad divina elevet in quibus delectetur. Et ergo Philosophus ait, quod a forti non requiritur ut delectetur, quasi delectationem sentiens, sed sufficit ut non tristetur. Opera quippe virtutum quandoque ex sua natura sunt tristia; sed delectabilia semper sunt, præcipue propter finem, quemadmodum tertio Ethicorum habetur.

  1. Sciendum quoque, quod fortitudo præsertim consistit in repentinis periculis occurrentibus, quantum ad manifestationem habitus: nam viriliter resistere adversis improvise occurrentibus, signum est virtuosi habitus in anima radicati. Sed quantum ad electionem, quæ est in operatione fortis, sic fortitudo non est potissime circa repentina: eligit namque fortis præmeditari pericula, quatenus eis consultius obviet, quia secundum Gregorium, jacula quæ prævidentur, minus feriunt.

  2. Præterea advertendum, quod de passionibus animæ Stoici et Peripatetici diversimode sunt locuti. Stoici enim dicebant eas ab animo sapientis omnino esse excludendas; Peripatetici autem, quorum Aristoteles princeps est, passiones dicebant a virtuosis esse assumendas, sed ratione moderatas. Et forte quantum ad rem non differebant, sed solum in modo loquendi. Peripatetici namque omnes motus appetitus sensitivi, qualitercumque se habentes, passiones animæ appellabant: et ergo asserebant eas debere assumi ad actus virtutum, prout per imperium rationis moderantur. Sicque iram assumit fortis in actu suo, qui est aggredi dura, quia instrumentaliter adjuvatur per eam: nam ira insilit in adversa. Stoici vero vocabant passiones quosdam immoderatos motus seu affectus appetitus sensitivi: ideoque nominabant eas morbos seu ægritudines animæ. Et ob hoc dixerunt eas penitus virtuoso vitandas. Unde Seneca Stoicorum sectator, in libro de Ira, contradicit Aristoteli: Quid (inquiens) stultius est, quam ab iracundia petere præsidium? Nam ad omnia, non solum providenda, sed etiam facienda, per se sufficit ratio; nec debet a re incerta et infideli ac ægra, videlicet ira, opem requirere.

  3. Præterea virtutes illæ cardinales seu principales dicuntur, quæ sibi præcipue vindicant quod communiter pertinet ad omnes virtutes. Sed firmiter agere est omnium virtutum quædam communis conditio: et hæc ad fortitudinem maxime pertinet, quia durissimis inconcusse resistit. Et idcirco est virtus cardinalis.

  4. Considerandum etiam, quod tanto virtus moralis est dignior, quanto ad bonitatem hominis amplius confert ac pertinet. Bonum vero hominis est esse secundum rationem. Ideoque prudentia est præstantissima virtutum moralium, quia ipsa hoc bonum rationale essentialiter continet, quum sit rationis perfectio. Justitia autem est hujus boni operativa, quia ordinem rationis secundum dictamen prudentiæ in rebus constituit. Aliæ autem virtutes conservant hoc bonum, moderando passiones, ne rationem impediant. Et inter has fortitudo est maxima, quum sit circa timores mortis, qui rationem a rectitudine vehementissime abducere solent. Nam quum rationem impediant bonum delectans et malum affligens, gravius impellit dolor corporis quam voluptas: quia secundum Augustinum, nemo est qui non magis fugiat dolorem quam appetat voluptatem. Unde post fortitudinem temperantia ceteris dignior est, quoniam voluptates gustus et tactus animam vehementer impellunt a virtute recedere.

Chapter 474 of 761