Skip to the text

Articulus 187

1. De martyrio. 2. Cujus virtutis sit actus. 3. De perfectione martyrii. 4. De pæna ejus. 5. De causa quoque ipsius.

  1. MARTYRIUM denique est actus virtutis.1 Nam virtutis est ut per eam homo in bono rationis conservetur. Bonum vero rationis in veritate consistit tanquam in objecto, et in justitia sicut in effectu.2 Quum ergo ad martyrii rationem pertineat, tempore persecutionis in veritate atque justitia insuperabiliter perseverare, patet quod martyrium sit actus virtutis. — De Innocentibus autem pro Christo occisis quidam dixerunt, quod in ipsis usus rationis miraculose acceleratus est. Sed quoniam hoc auctoritate Scripturarum confirmari non potest, melius dicitur quod martyrii gloriam, quam alii voluntate propria assecuti sunt, isti per Dei gratiam sunt adepti. Nam effusio sanguinis propter Christum vicem gerit Baptismi. Unde quemadmodum pueris baptizatis meritum Christi operatur ad gloriam per gratiam baptismalem; sic in occisis propter Christum, meritum martyrii Christi operatur ad palmam martyrii obtinendam. — Actus autem martyrii, sicut et alii quidam actus virtutum, esse debet in homine secundum præparationem animi; sed non debet aliquis alteri occasionem præbere male agendi.

  2. Porro martyrium actus est fortitudinis, quæ hominem circa pericula mortis impavidum efficit. Quod in martyribus excellentissime prorsus emicuit, qui pro Christo, pro fide, pro justitia, usque ad mortem pugnaverunt quodam particulari bello, quoniam adversariis fortissime spiritualiter restiterunt; et fortes facti sunt in bello per fortitudinem gratuitam, non autem naturalem sive civilem.

  3. Denique de actu virtutis dupliciter loqui contingit. Primo, secundum speciem actus, prout comparatur ad virtutem actum immediate elicientem. Et sic martyrium non est perfectissimus inter actus virtutum, quoniam mortem sustinere non est laudabile secundum se, sed in quantum ad aliquod bonum ordinatur, videlicet ad dilectionem aut fidem: cujus virtutis seu boni actus est melior, quia est finis. Secundo, consideratur actus in ordine ad primum motivum, scilicet caritatem, quæ imperat actum. Et ita martyrium est omnium virtuosorum actuum perfectissimus, quia caritatem maxime demonstrat, et perfectionem caritatis summe ostendit, per hoc quod homo ex divino amore propriam vitam contemnit, et mortem spontanee eligit. — Cadit autem martyrium sub præcepto, non simpliciter, sed in aliquo casu, ut dictum est. Nullus est enim actus perfectionis sub consilio cadens, quin in aliquo casu cadat sub præcepto, secundum Augustinum: quemadmodum maritus ad continentiam obligatur propter absentiam infirmitatemque conjugis. Aliqui tamen sanctissimi martyres ex fidei zelo et supernæ caritatis fervore se ipsos sponte ad martyrium obtulerunt. Itaque martyrium secundum se perfectius est quam obedientia absolute accepta, quia per martyrium est homo usque ad mortem obediens.

  4. Porro ad perfectam rationem martyrii requiritur mortis perpessio propter Christum. Martyr enim Græce, Latine testis vocatur. Unde ad martyrem attinet fidei christianæ perfectum testimonium exhibere. Est autem fides, quod propter invisibilia sint cuncta præsentia et visibilia contemnenda: sed quamdiu homini propria vita corporalis permanet, nondum opere manifestat se omnia visibilia spernere. Interdum tamen martyrium improprie et similitudinarie sumitur, pro quacumque magna afflictione in anima vel in corpore patienter suscepta.

  5. Causa autem martyrii est veritas fidei: ad quam non solum exigitur mentis credulitas, sed exterior contestatio, sive per verba sive per opera sancta, quæ fidei exsistunt indicia. Et secundum hoc, omnia virtutum opera in Deum relata, sunt quædam protestationes fidei, possuntque esse causa martyrii. Unde multorum celebrantur martyria, qui non immediate propter fidei confessionem, sed propter justitiam, quæ ex fide procedit, mortem perpessi sunt. Et quoniam omne mendacium est peccatum; ideo vitatio mendacii, contra quamcumque sit veritatem, potest esse martyrii causa, in quantum videlicet mendacium est peccatum divinæ legi contrarium. Bonum quoque humanum, secundum quod refertur ad Deum, martyrii causa consistere potest.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 124. ↩

  2. BQ 6522 A2 ↩

Chapter 475 of 761